|
Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi, ignis, grando, nix,
glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus, etc. (Psal.
CXLVIII). Superius, fratres, in psalmo, cujus haec sunt verba, coelestia
quaedam, angelos scilicet, solem, lunam, stellas ad laudem Creatoris
sanctus Psalmographus invitavit, nunc ad haec, quae proposuimus et
caetera quae sequuntur, invitanda ad ipsius laudem descendit. Laudate,
inquit, Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. Non solum autem
quae hoc in loco scripta sunt, verum et universa corporalia, quae
subsistunt, dum ad decorem universitatis habent et tenent locum suum,
laudant Deum. Sed et in hoc universa visibilia semper et sublimiter Deum
laudant, quod mirabiliter a Deo condita et decenter disposita ex
contemplatione sui ad admirandum, laudandumque Deum jugiter nos
incitant, et invitant. Sed quia non tam quid littera foris sonat, quam
quid dulcedinis intelligentia spiritualis intus contineat, disserere
debemus, ad discutiendos sensus tropologicos ingrediamur, et quid in
his, quae secundum litteram hic describuntur, moralis aedificationis
lateat videamus. Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Draconibus, ut beatus Augustinus dicit, non sunt majora animantia super
terram. Qui quamvis perniciosa valde animantia sint, habent tamen
aliquid, unde in bona significatione poni possint. Nam quia nihil eorum
quae sunt est universaliter boni participatione privatum, quia teste
Scriptura, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I),
possunt etiam quaelibet infima et minima, et quae respectu aliorum
videntur deformia, boni aliquid figurare. Dracones itaque eo quod
magnitudine corporum animantia caetera superant, illos qui magno
justitiae merito, vel boni nominis opinione et auctoritate caeteros
transcendunt, significant. Sic admiramur et imitamur Abraham inter
patriarchas, Isaiam inter prophetas, Joannem inter evangelistas, Petrum
inter apostolos, Stephanum inter martyres, Nicolaum inter confessores,
beatam Mariam inter virgines. Abyssi magnae profunditatis sunt et humano
visu penetrari non possunt. Illos ergo recte designant, qui occulta et
mystica coelestis sapientiae et scientiae profunditate prae caeteris
abundant. De qua profunditate Paulus admirans, et exclamans, dicit: O
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI.) Et Psalmista:
Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). Et Salomon: Sunt justi atque
sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt: et tamen nescit homo, utrum
amore an odio dignus sit (Eccle. IX). Illos igitur congrue possunt
abyssi exprimere, quibus prae caeteris datum est vel in sacramentis
occulta cognoscere, vel in divinis judiciis secreta profundius
investigare. Ignis etiam illos specialiter insinuat, quorum mens per
charitatem accensa ferventius flagrat. Charitas enim ignis est
perpetuus, qui nunquam debet deficere in altari Domini (Levi. VI), id
est in secreto cordis humani. Hic est ignis de quo ipse Dominus dicit:
Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc.
XII). Grando cadendo verberat et per hoc illos aperte figurat, quorum
sermo severus est et dissolutos ac inquietos aspere castigat. Sunt vero
nonnulli, qui innocenter se vivere credunt, dum delinquentes non
reprehendunt. Quos beatus Augustinus redarguens dicit: Magis innocentes
non estis, si fratres vestros, quos judicando corrigere potestis,
tacendo perire permittitis. Et beatus Gregorius in libro Pastorali: Qui
inquit, proximorum mala conspiciunt, et tamen in silentio linguam
premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt, et eo
mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant, curare noluerunt.
Audiant hoc illi, qui propter timorem, aut amorem, aut muneris
acceptionem, aliorum letalia peccata detegere fugiunt, quod nisi ea
correctionis et salutis causa prodiderint, similes peccantibus fiant, et
uno peccante, et caeteris tacentibus et non corripientibus, omnibus
periculum immineat. Qui enim malum videt et tacet, non solum in illud
Psalmistae labitur dicentis: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum
adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX); verum etiam cum Isaia
necesse est clamet, et dicat: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus
labiis ego sum (Isa. VI). Quisquis ergo mala videt et tacet, vir
pollutus labiis existit, et peccantis facinus in semetipsum retorquet.
Nix albescit, et per hoc illorum, qui per munditiam candent, typum recte
gerit. Aqua vi frigoris constringitur, et in glaciem redigitur. Glacies
ergo vere sunt, qui fluxa mentis et carnis suae rigore disciplinae
constringunt. Spiritus procellarum, id est ventus, qui procellas nunc
erigit nunc deprimit, Spiritum sanctum significat, qui humanae mentis
cogitationes nunc elevat, nunc humiliat, Spiritus itaque non incongrue
dici possunt, qui Deo qui spiritus est per amorem adhaerescunt. Qui enim
adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI). Qui autem per haec, quae
dicta sunt, malos accipere voluerit, poterit intelligere per dracones
malitiosos, per abyssos subdolos, per ignem cupidos, per grandinem
persecutores, per nivem hypocritas, per glaciem obduratos, per spiritum
turbantes ac turbidos. Quos omnes ad laudem Dei Psalmista vocat, dum in
his verbis, ut ad bonum de malo convertantur, eos subtiliter invitat.
Sed melius videtur ut bonos significare dracones caetera dicantur (sic)
propter id quod additur: Quae faciunt verbum ejus. Boni etenim absque
dubio verbum Dei faciunt, quia praeceptis Dominicis obediunt. Sequitur:
Montes, et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri, bestiae, et
universa pecora, serpentes, et volucres pennatae. Montes exprimunt
provectos et perfectos, colles incipientes et imperfectos. Non solum
itaque montes Deum laudant, sed et colles inter eos computantur, qui
laudem Dei cantant. Non ergo diffidant colles, id est illi qui bonum
inceperunt, etsi nondum perfecerunt. Scriptum quippe est: Imperfectum
meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal.
CXXXVIII). Si omnes, ergo et parvi et magni. Quid est oculi tui
viderunt? Approbaverunt. Quid est in libro scribentur? Salvabuntur. Ergo
imperfecti quoque salvabuntur. Qui enim imperfecti sunt, aliquid sunt,
et aliqui sunt, et in numero ponuntur, et scribuntur. Qui autem nihil
sunt, nulli sunt, nec scribi nec numerari possunt, qui nihil habent.
Ergo omni habenti dabitur et abundabit (Matth. XXV). Omni habenti
meritum dabitur praemium. Non dixit habenti magnum meritum praemium
dabitur, et parvum praemium habenti non dabitur, sed omni habenti
dabitur, et abundabit. Ergo etiam ille, qui parvum meritum habet, cum
praemium acceperit, satis habebit: quamvis non tantum habebit quantum
ille qui magnum meritum habebit. Solus ille excluditur a percipiendo
praemio qui nihil habet de merito. Omnes ergo qui in Domino moriuntur,
beati sunt (Apoc. XIV), quia post meritum virtutis ad praemium
beatitudinis perveniunt. In Domino moriuntur, qui in carne quidem
morientes in Domino viventes inveniuntur. Quomodo viventes? In fide, et
spe, et charitate existentes. Ligna fructifera sunt, qui caeteris
fructum doctrinae vitalis conferunt. Cedri vero sunt qui comtemptis
terrenis, ad coelestia speranda se sublimiter erigunt. Per bestias autem
omnia silvestria et indomita animalia, quae per solitaria loca vagantur,
et humanum aspectum fugiunt, accipimus. Per pecora vero domestica et
mansueta intelligimus. Bestiae igitur illos recte significant qui vitam
solitariam agunt; pecora illos qui socialiter cum aliis vivunt,
serpentes per terram repunt, et prudentes sunt. Volucres ad alta volant
et coelestibus appropinquant. Per serpentes itaque convenienter exprimi
possunt cuncti qui ea quae ad activam vitam pertinent administrant; per
volucres cuncti qui ad coelestia contemplanda pennis virtutum se
sublevant. Sequitur:
Reges terrae, et omnes populi principes, et omnes judiees terrae.
Juvenes, et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia
exaltatum est nomen ejus solius. Per reges intelligimus omnes qui aliis
recte praesunt. Per populos intelligimus omnes qui suis praelatis
humiliter obediunt. Principes dici videntur, quasi primi incipientes.
Principes ergo illos recte significant, qui exemplo boni operis alios
praecedentes ad justitiam eos informant. Unde et de ipso Domino scriptum
est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Et beatus Petrus
praelatis ait: Non ut dominantes in clericis, sed forma facti gregi (I
Petr. V). Judices vero sunt, qui verum a falso, bonum a malo veraciter
discernunt. In juvenibus autem viget fortitudo. Juvenes ergo illos apte
designant qui in bello fortes sunt et malignum vincunt. Et tales beatus
Joannes per Epistolam suam alloquens dicit: Scribo vobis, juvenes, quia
fortes estis et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum (I Joan.
II). Per virgines intelligimus omnes qui virginalem corporis
integritatem habent, vel certe illos, qui integritatem fidei ac mentis
possident, qui adhaerent sponso Christo, nec consentiunt corruptori
diabolo. Per senes denique accipere possumus omnes gravitate maturos.
Per juniores omnes velocitate boni operis expeditos. Omnes igitur isti,
qui supra dicti sunt, laudem Dei concinunt, dum juste vivunt. Felix
autem, qui vel unum aliquod ex his, quae dicta sunt, habere se veraciter
cognoscit, et miser ac miserabilis, qui se bonis omnibus, quae supra
designata sunt vacuum cernit. Et nunc, fratres, ad nosmetipsos
respiciamus, et an in numero istorum omnium quos supra descripsimus, per
aliquam gratiam simus, attendamus. Videamus, an dracones sumus aliquos
saltem magnitudine cujuslibet virtutis vel opinionis transcendendo: an
abyssi, occultam sapientiae et scientiae divinae profunditatem, prout
nostra fragilitas pati potest, continendo. Sed haec magna valde sunt, et
nostram parvitatem forsitan penitus excedunt, nec omnibus sunt communia,
quae paucis sunt singularia. Si igitur ista, dracones scilicet et
abyssi, excellenter esse non possumus, saltem simus ignis spiritu
fervendo, grando inquietos corripiendo, nix per munditiam candendo
glacies quae in nobis male sunt fluida coercendo, spiritus spiritui Deo
per amorem adhaerendo. Simus montes per perfectionem, vel certe colles
per boni inchoationem, ligna fructifera fructum caeteris doctrinae
conferendo, cedri ad coelestia speranda sublimiter nos erigendo. Et si
bestiae esse non possumus vitam solitariam agendo, simus pecora mansuete
cum caeteris vivendo; serpentes activae vitae negotia prudenter
tractando, volucres ad coelestia contemplanda evolando. Simus etsi non
de numero regum caeteris praesidendo, saltem de numero populi nostri
praelatis humiliter obediendo. Principes simus, aliis exemplum justitiae
praebendo. Judices simus, quae recta sunt discernendo. Juvenes simus,
malignum vincendo, virgines integritatem, et si non corporis, saltem
fidei et mentis possidendo. Simus denique senes gravitate maturitatis,
juniores velocitate boni operis. Unusquisque laudet Dominum secundum
donum sibi specialiter collatum. Non enim omnia possumus omnes. Et quia
haec singulis anni noctibus canimus, dum ea ore promimus, attendamus si
ea corde teneamus. Nostrum est enim specialiter ministerium laudare
Dominum. Cujus laus tunc acceptabiliter canitur, dum quod ore profertur,
in corde versatur.
Quia exaltatum est nomen ejus solius. Sicut ipse solus est, quia vere
est et immutabiliter est, ita vere nomen ejus solius exaltatum est. Et
licet creatura suum habeat esse et altum esse, nullam tamen habet ejus
existentia comparationem ad Creatoris essentiam, ejus altitudo ad illius
excellentiam. Quia omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et
quasi nihil et inane reputatae sunt ei (Isai XL); et anni mille ante
oculos ejus tanquam dies hesterna, quae praeteriit (Psal. LXXXIX). Hinc
est quod sancti omnes, quando in visione Dei proficiunt, quanto magis
divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscunt.
Nusquam quippe legitur quod Abraham se cinerem esse professus est, nisi
cum Domini habere meruit collocutionem. Esse enim se forsitan aliquid
crederet, si veracem essentiam, quae supra ipsum est, minime sensisset.
At ubi ad immutabilem contemplandum supra se raptus est, impletus tantae
contemplationis potentia, dum videret illum, nihil se esse nisi pulverem
vidit. Solus quippe veraciter est, quia solus incommutabiliter permanet.
Nam omne quod modo sic, modo aliter est, juxta non esse est. Permanere
enim in suo statu non potest, atque aliquo modo ad non esse itur, dum ad
aliud per temporum vicem ducitur. Et beatus Dionysius nullam essentiam,
lumen, sive vitam, ad incomprehensibilem divinitatis infinalitatem,
comparationem habere posse talibus verbis testatur dicens:
|
“Aliquando, inquit, divinitatis beatitudinem manifestativorum eloquiorum
traditiones, ut rationem, et intellectum, et essentiam laudent divinam
rationalitatem, et sapientiam ejus declarantes, et vere existentem
subsistentiam, et eorum quae sunt subsistentiae causam veram, et quasi
lumen eam, formam, et vitam vocant.”
|
|
Et quamvis haec, scilicet ratio, intellectus lumen et caetera visibilia,
per quae nonnunquam invisibilia Dei intelliguntur, superent, et altiora
videantur ad ea, quae divinitatis sunt significanda, deficiunt tamen ad
divinam veritatem similitudines. Est enim super omnem essentiam, et
viam, nullo eam lumine characterizante, omnique ratione et intellectu a
similitudine ipsius incomparabiliter derelictis.
Quia ergo Deus solus vere est, quia et immutabiliter est, recte nomen
ejus solius exaltatum est, et exaltandum est. In hac sacra praesertim
solemnitate, qua unigenitus Dei Filius aeterno Patri coaeternus in
substantia carnis nostrae coelos ascendit, et in dextera majestatis in
excelsis resedit. Hodie, inquam, nomen ejus singulariter et solemniter
exaltatum est, et exaltandum est, quia hodie dixit Dominus Domino meo,
Sede a dextris meis (Psal. CIX). Hodie ille, qui venit de Edom tinctis
vestibus de Bosra, formosus in stola sua, gradiens in multitudine
virtutis suae (Isai. LXIII), principibus coeli portas suas, quas humanae
naturae diu clauserant aperientibus, et portis aeternalibus se
levantibus, coelorum regna gloriosus intravit. (Psal. XXIII). Hodie
filius hominis ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus
obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes
populi, et tribus, et linguae servient ei. Potestas ejus potestas
aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur (Dan.
VII). Hodie praecursor noster usque ad interiora velaminis in ipsum
coelum, in tabernaculum non manufactum, neque per sanguinem hircorum, et
vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna
redemptione inventa; secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in
aeternum, ut apparea nunc vultui Dei pro nobis et interpellet pro nobis
(Hebr. VI, VII, IX). Et nunc charissimi nobis, a terrenis verbum
incepimus, sed etiam per illud ad interiora coelorum ascendamus. Utinam
autem sicut ascendimus verbo, sic ascendamus animo; sicut ascendimus
loquendo, sic ascendamus digne laudando. Laudemus ergo Dominum corde,
laudemus eum ore in tempore, ut eum laudare mereamur in aeternitate.
Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est,
etc.
|
|