|
Gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII). Homo, charissimi
nobis, ad hoc factus est ad imaginem et similitudinem Dei, ut illius
boni, quod Deus est per naturam, particeps esse posset per gratiam. Ad
imaginem Dei factus est secundum rationem, ad similitudinem Dei secundum
dilectionem. Ad imaginem secundum cognitionem veritatis, ad
similitudinem secundum amorem virtutis. Ad imaginem secundum
intellectum, ad similitudinem secundum affectum. Sic opifex Deus fecit
creaturam humanam ad imaginem et similitudinem suam, ut per hoc, quod
facta esset ad similitudinem Dei, Deum diligeret, et cognoscendo et
diligendo Deum possideret, et possidendo beata esset. Sicut enim in uno
elemento, scilicet igne, duo sunt inter se diversa, et a se remota,
splendor videlicet et calor; nec splendor est calor, nec calor est
splendor, quia splendor lucet et videtur, calor ardet et sentitur; nec
splendor ardet aut sentitur, nec calor lucet aut videtur. Sed in humana
creatura imago Dei et similitudo Dei inter se diversa videntur, et a se
quodammodo remota. Nam secundum illud bonum, quo facta est ad imaginem
Dei ipsa creatura humana, elucet ad cognitionem; et secundum illud
bonum, quo facta est ad similitudinem Dei, calet ad dilectionem. Quod
autem imago et similitudo Dei secundum praecedentes distinctiones
possint accipi, doctores in verbis Psalmistae declarant, ubi dicit:
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in
corde meo (Psal. IV). Per lumen enim quod super nos sive in nobis
signatum est, distinguunt in nobis divinam imaginem, quam assignant in
discretione rationis; per laetitiam vero divinam similitudinem, quam
determinant in jucunditate dilectionis.
Homine igitur ad imaginem et similitudinem Dei condito, et ipso velut
domino mundi in loco deliciarum quasi in parte potiori Dei providentia
constituto, et ad conservanda bona quae habebat eadem Dei providentia
rationi humanae adjuncta monito, atque ad illa bona quae habiturus erat
quaerenda et obtinenda praecepto obedientiae cum gratia operante
instructo, vidit diabolus et invidit quod homo illuc per obedientiam
ascenderet, unde ipse per superbiam corruisset. Quia vero illi per
violentiam nocere non potuit, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem
supplantaret, quem virtute superare non posset. Decipiens itaque
diabolus hominem, duo illi principalia mala contra duo supradicta
principalia bona inflixit, duabus lethalibus plagis vulneravit. In eo
namque quod factus erat ad imaginem Dei secundum rationem, vulneravit
eum per ignorantiam boni. In eo vero quod factus erat ad similitudinem
Dei secundum dilectionem, vulneravit eum per concupiscentiam mali. Et
haec duo principalia mala sunt, ex quibus caetera hominis mala cuncta
procedunt. Ex ignorantia procedit delictum, ex concupiscentia procedit
peccatum. Delictum est, quando non fit quod fieri debet. Peccatum est,
quando fit quod fieri non debet. Homo igitur spoliatus et vulneratus,
spoliatus bonis, vulneratus malis, semivivus est relictus, quia etsi in
humana natura possit divina similitudo, quae in dilectione est, penitus
corrumpi, divina tamen imago, quae est in ratione, non potest penitus
deleri. Quamvis enim tanta malitia possit affici, ut nihil diligat boni,
non tamen tanta potest ignorantia caecari, ut nihil noscat veri. Quod in
ipso principe mali diabolo liquet, qui, quamvis in tantum corruptus sit,
ut nihil boni diligat, non tamen in tantum excaecari potest, ut nihil
veri cognoscat. Recte igitur homo semivivus relictus esse dicitur, quia
etsi per primordialia mala ex parte corruptus fuerit, non est tamen
penitus excaecatus. In eo nimirum etiam post vulnera vixit, quo sibi
qualiscunque sensus scintilla remansit. Hostilis ergo gladius penitus
hominem non exstinxit, dum in eo naturalis boni dignitatem omnino delere
non potuit. Et huic sensui Psalmographus concinit ubi dicit: Cor mundum
crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal.
L), per cor enim mundum divinam in se designans similitudinem, et per
spiritum rectum divinam imaginem. Dum cor mundum in se creari, spiritum
vero rectum petiit renovari, convenienter insinuavit et divinam
similitudinem in toto posse corrumpi, et divinam imaginem nequaquam
prorsus posse deleri. Ibi namque, ubi nihil boni remansit, bonum, si
tamen restauretur, creatur; et ibi, ubi aliquid boni adhuc superest,
renovatur. Est autem cordis munditia in perfecta Dei dilectione;
rectitudo vero spiritus in sana ratione. Huic quoque sensui concordat
illud iterum in psalmo: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et
renovabis faciem terrae (Psal. CIII).
Homo igitur per supradicta duo principalia bona in honore positus fuit,
sed quod in honore positus esset non intellexit, et diabolo
consentiendo, per duo quae jam diximus mala duo in se bona corrupit. Sed
quia per se nec mala depellere, nec bona valuit reformare, contulit illa
divina providentia duo principalia remedia, per quae et illata sibi mala
curaret, et amissa bona recuperaret, consilium scilicet et auxilium.
Sed, ut agnosceret homo morbum suum, dimissus est primum totus sibi, ne
forte gratiam superfluam judicaret, si prius infirmitatis suae defectum
non agnosceret; positum est ergo tempus naturalis legis, ut natura per
se operaretur, non quod per se quidquam posset, sed ut se non posse
agnosceret. Illa igitur relicta sibi errare coepit a veritate per
ignorantiam, et convicta est de caecitate postmodum etiam convincenda de
infirmitate. Data est lex scripta, ut ignorantiam illuminaret, sed
infirmitatem non corroboraret, ut in ea parte, qua defectum suum homo
agnovit, juvaretur, ubi autem per se stare putavit, relinqueretur.
Accepta ergo scientia veritatis per legem conari coepit, ut proficeret,
sed pressus concupiscentia, quia gratiam adjuvantem non habuit, ab opere
virtutis defecit. Huic sensui bene concordat apostolica sententia, quae
dicit: Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo
(Rom. III). Et item: Nihil ad perfectum perduxit lex (Hebr. VII). Quare?
Quid per legem? Cognitio peccati subaudis tantum. Per legem sola peccati
cognitio, non etiam consummatio. Lex docendo praecipiebat, sed homo per
legem habens consilium non etiam auxilium, in faciendo deficiebat. Lex
enim scientiam dabat faciendi, non vires perficiendi. Pauper infirmus in
languore perseverat, nisi medicus, qui dat consilium evadendi morbum,
etiam medicinae praestet antidotum. Sic non potest per peccatum
languidus a peccato per solam legem justificari, nisi gratia detur, quae
est medicina peccati. Convictus igitur est homo in utroque, quia
videlicet per se, nec verum potest cognoscere, nec bonum perficere. In
tempore quippe naturalis legis convictus est de caecitate: in tempore
scriptae legis de infirmitate. David ergo propheta videns nec naturam,
nec legem ad liberandum hominem posse sufficere, et intelligens gratiam
esse necessariam, et animadvertens in lege erga genus humanum
benevolentiam divinam, consolans se, et omnes, qui in gratia Dei non in
operibus legis haberent fiduciam, ait: Gratiam et gloriam dabit Dominus
(Psal. LXXXIII). Postquam itaque homo cognovit caecitatem et
infirmitatem suam, convenienter data est lex, quae et illuminaret
caecum, et sanaret infirmum; illuminaret ignorantiam, refrigeraret
concupiscentiam; illuminaret ad cognitionem veritatis, inflammaret ad
amorem virtutis. Propterea spiritus datus est in igne, ut lumen haberet
et flammam. Lumen ad cognitionem, flammam ad dilectionem.
Hujus autem dationis optimae et perfectae, quae desursum est descendens
a Patre luminum (Jac. I), sacra solemnitas non est nova, ignota, subita,
sed antiqua, celebris, et authentica, quondam per Moysen, et filios
Israel in monte Sina typice celebrata. Lex etenim per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Lex data est
in monte excelso, gratia data est sursum in coenaculo. Lex data est in
fulgoribus igneis, gratia data est in igneis linguis. Lex data est
duodecim tribubus, gratia data primum duodecim apostolis. Lex scripta
est in duabus tabulis, gratia consummatur in duobus praeceptis
charitatis. Lex scripta est digito Dei in tabulis lapideis, gratia
scribitur per Spiritum sanctum in cordibus humanis. Lex data est die
quinquagesima postquam celebratum est Pascha in terra Aegypti, gratia
data est die quinquagesima post resurrectionem Domini. Cum enim
complerentur dies Pentecostes, erant discipuli pariter in eodem loco, et
factus repente de coelo sonus spiritus vehementis, etc. (Act. II). Cujus
spiritus plenitudo est in capite, participatio in membris. Caput
Christus, membrum Christianus. Caput unum, membra multa; et constat unum
corpus ex capite et membris, et in uno corpore spiritus unus. Si ergo
corpus unum est, et spiritus unus qui in corpore ipso non est, a spiritu
vivificari non potest, sicut scriptum est: Qui non habet spiritum
Christi, hic non est ejus (Rom. VIII). Qui enim non habet spiritum
Christi, non est membrum Christi. In corpore uno spiritus unus. Nihil in
corpore mortuum, nihil extra corpus vivum. Haec est unctio in capite,
quae descendit in barbam Aaron, et usque in oram vestimenti ejus (Psal.
CXXXII). Caput, sicut dictum est, significat Christum, qui est caput
omnium fidelium, Barba, quae capiti inhaeret et est signum virilitatis,
apostolos designat, qui Christo, dum in mundo conversatus est,
adhaeserunt, et adhaerendo cum eo comederunt et biberunt, et ejus
salutiferam doctrinam audierunt, et miracula viderunt, et post
ascensionem ejus accepto plenius Spiritu sancto confortati viriliter
egerunt, quia fidem ipsius per regna mundi praedicaverunt, propter nomen
ejus in conciliis traditi, in synagogis flagellati, ante reges et
praesides ducti: et in his omnibus vicerunt. Unctio itaque Spiritus
sancti, quae est in capite secundum plenitudinem, in barbam, id est
apostolos, descendit secundum participationem, quando eis ait: Accipite
Spiritum sanctum; et, quando post ascensionem suam illis eumdem Spiritum
misit, et gratiam linguarum distribuit. Descendit in oram vestimenti
quia idem Spiritus tribuitur illis sanctis qui futuri sunt etiam in fine
mundi. Et nunc, charissimi ad nosmetipsos respiciamus, et utrum ab omni
inquinamento carnis et spiritus emundati simus videamus, ut Spiritum
sanctum in hac ejus sacra solemnitate habere vel accipere digne
valeamus. In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in
corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet
fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et
corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I). Imitemur denique Patres
nostros, sanctos videlicet apostolos, ex quorum actibus ordo noster
sumptus est. Valde enim commendabile est et imitatione dignum quod de
eis scriptum est: quod erant pariter in eodem loco. Simus et nos,
fratres, pariter non solum unius loci mansione, sed et una fide, spe,
charitate, devotione, oratione, Spiritus sancti invocatione, et
exspectatione, ut pariter esse mereamur ejus acceptione et
participatione quatenus per ipsum justificati in tempore, pariter
gloriemur in aeternitate. Quod nobis praesta re dignetur Jesus Christus
Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|