SERMO LXXI. De apostolis et aliis praedicatoribus.

Arca clangentibus tubis septem dierum circulo circum Jericho ducitur, et Jericho subvertitur, et Raab funiculo coccineo in fenestra posito salvatur et Achan pro furto regulae et pallii lapidatur (Josue VI, VII). Jerichus, quae interpretatur luna, significat praesens saeculum, quod quasi luna ad perfectionem et defectionem ducitur, dum modo prosperis crescit et elevatur, modo adversis decrescit et humiliatur. Videmus annorum circulos, per quos saeculum volvitur, sole tempore verno terrae poros aperiente, ad similitudinem lunae primae lucem primariam exponentis, germina parturire. Deinde sicut per diurnas successiones cernimus lunam ad plenitudinem venire, sic conspicimus de terra quaeque prodeuntia per caloris vivificationem et humoris vegetationem, maturitatem et perfectionem suam in aestate consummare. Postea vero, quasi luna decrescens, minuuntur, dum in autumno deficiente naturali calore et humore moriuntur. Ad ultimum autem in hieme, quasi ad quoddam interlunium, redeunt dum frigoris asperitatibus attrita ad occultum iterum naturae sinum recurrunt, et se nostris aspectibus subducunt. Sic et in hominibus, bestiis, avibus piscibusque videmus, quod postquam ad esse prodeunt, prius ad perfectionem venire laborant, deinde per defectum ad non esse festinant. Sic sic, cernimus gloriam praesentis saeculi nunc oriri, nunc crescere, nunc exaltari, nunc minui, nunc ad nihilum reverti. Arca significat Christum. Arca septem diebus circa Jericho portatur, dum Christus usque ad finem saeculi quod septem dierum circulo volvitur in mundo praedicatur. Hujus arcae vectores sunt sancti apostoli et praedicatores, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fine orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Tubae aeneae fortem et invincibilem praedicationis designant auctoritatem, quas clangentes manibus tenent, dum sancti praedicatores quod clangunt voce, complent opere. Muri Jericho philosophica figurant argumenta, sive culturam idolorum per circuitum mundi roboratam et exaltatam. Quae per circumductionem arcae, et clangorem tubarum corruerunt, quia per Christi praedicationem per orbem terrarum sonantem perierunt. Viri Jericho interficiuntur, dum homines saeculo et saecularibus negotiis dediti in perpetuum condemnantur. Raab meretrix electam ex gentibus Ecclesiam significat, quae quondam fuit serviens et subjecta multis amatoribus, id est multis daemonibus. Raab ut salvaretur funiculum coccineum in fenestra foris posuit, quem domi habuit: et sancta Ecclesia, ut salvetur, passionem Christi ore confitetur, quam corde credit. Achan regulam auream et pallium furatur, et in valle Achor lapidatur: et falsus quilibet Christianus, vel haereticus philosophicam sapientiam, quae per regulam auream figuratur, et saecularem cultum, qui per pallium designatur in Ecclesiam inducens in inferno condemnatur. Sed et cuncta quae illius sunt igne consumuntur, dum corpus ejus, et anima, et quidquid in utroque possidet, gehennali conflagratione comburuntur. Aurum et argentum, et quaelibet metalla, sive Jericho, sive civitatum aliarum per ignem purgata in opus Domini assumuntur, quia philosophica sapientia, vel eloquentia, sive quaelibet eorum doctrina, sacrae Scripturae examinatione ab omni erroris sorde purificata in divinae praedicationis ministerio nostro non reprobatur. Maledicitur qui Jericho aedificat, et maledictus est qui malitiam saecularem in baptizatis destructam verbo pravo vel exemplo reducit et restaurat.

Aedificavit Hiel de Bethel Jericho. In Abiram primitivo suo fundavit eam et Segub novissimo suo posuit portas ejus (III Reg. XVI). Hiel vivens Deo, Bethel domus Dei interpretatur. Hiel igitur de Bethel destructa a Josue atque anathematizata. Jericho moenia restaurant, cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera. quae ei Dominus Jesus in die baptismatis remiserat, redit; quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit. Cumque errorum dogmata, vel gentilium fabulas veritatis ecclesiasticae, qua imbutus erat, praefert, quasi de Bethel egrediens ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare et claustra bonae actionis, quibus perfici debuerat, perdit. Aliter. In primogenito suo ponit fundamentum, et in novissimo liberorum portas ejus, quia per hanc culpam amittit, et quod primum acceperat donum naturae, et quod ad ultimum accepit donum gratiae, ut jam ad salvationem nihil valeat utrumque. Detestemur, charissimi nobis, Hiel de Bethel, nec ejus actus improbos imitemur, ne si post baptismum, aut conversionis habitum opera diaboli, sive pompis ejus, quibus abrenuntiavimus in nobis, vel in aliis reaedificare praesumimus, nos cum prole virtutum; ac bonorum operum nostrorum aeternae maledictioni subjiciamus. Sed etsi Achan spiritualem praevaricationem spirituali anathemate contaminatum inter nos animadvertimus, statim eum ad vallem humiliationis perducamus, lapidibus, id est duris verbis obruamus, ut, quantum ad nos pertinet, mortificetur diabolo, vivat Deo, ne, si ejus culpam sustinemus, apud justum judicem de consensu peccati convicti, participes contaminationis ejus existamus. Consentire est tacere, cum possis arguere. Semper itaque memores simus quod per Achan hominem totus Israel turbatus est. Ad hoc quoque spectare videtur quod Paulus Corinthiis scribens de illo uno fornicatore dixit: Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V). Non autem solum maxima, sed et minima quaeque peccata debemus inter nos corrigere, ne si succrescant et roborentur, difficile vel nullatenus valeant emendari. Beatus enim, qui tenet et allidit parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI). Et illud: Qui minima contemnit, paulatim defluet (Eccl. XIX). Nec in celandis, dissimulandis, tolerandisque vitiis alienis misericordes cupiamus existimari: quia sicut melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccl. XLII), sic magis laudabilis videtur filia Juda, quae non sustinet iniquitatem, quam reges Israel, qui inepte clementes sunt. Ad hanc quoque rationem respicere videtur illud sancti Augustini:

“Si frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultari dum timet secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius debes manifestare spirituale vulnus, ne deterius putrescat in corde? Satagamus denique arcam sapientiae ad diversos auditores praedicando circumducere, et in ipsis vociferatione praedicationis nostrae munimenta diaboli circumquaque subvertere. Incitamentum nobis sunt ad hoc negotium sancti prophetae, qui verbum Dei praedicando, tyrannos increpando, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). Exemplum nobis sunt ad hoc idem sancti apostoli, quorum hodie solemnia celebramus; qui per regna, regiones, urbes, castra, domos, vicos circuierunt, et impietatem idololatriae cum pravitate mundanae concupiscentiae sono praedicationis eorum undique personante potenter destruxerunt. Et nos igitur, charissimi, eorum vestigia pro modulo nostro subsequentes militemus in his omnibus Deo sub Jesu nostro, principe nostro novo, primo duce Moyse jam defuncto. Moyses, qui dedit legem, significat legem. Moyse mortuo, id est lege secundum carnales et veteres observantias mortua, consummata sive finita statim, Jesus Salvator noster, qui populum suum salvat a peccatis eorum (Matth. I). Jesus, inquam, Filius Dei manifestatus est esse princeps super populum Dei, ut expugnatis hostibus Dei dividat populo dona (I Cor. XII). Jesus namque filius Nave, sicut ait Hieronymus, in typum Domini non solum in gestis verum et in nomine trans Jordanem hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia Ecclesiae, coelestisque Hierusalem spiritualia regna describit.”

Sic Jesus noster, ejecto principe mundi et militibus ejus foras, in electis operatur, dum modo unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII), et postmodum unicuique secundum differentiam donorum tribuetur differentia coelestium bonorum, et secundum merita retribuentur praemia. Non igitur, fratres, marceamus in pugna, sicut filii Israel, quibus ait Josue: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? (Josue XVIII.) Pugnemus itaque viriliter in tempore, ut sublimiter coronemur in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus, etc.