SERMO LXXII. In anno novo, vel in festo sancti Joannis Baptistae. |
Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur, etc. (Psal. LXIV). Quemadmodum Deus admirabilis et laudabilis est in creaturis, sic admirabilis et laudabilis est in Scripturis, quia sicut nos ad cognoscendum et amandum se instruit et incitat per creaturas, ita nos ad utrumque docet et admonet per Scripturas. Unde et in his paucis verbis, quae proposuimus, diversas diversorum diverso modo typice nobis describit virtutes, quibus erudiamur et provocemur alio et alio modo, declinare a malo, et facere bonum; ingredi sine macula, et operari justitiam: evadere poenam, et acquirere gloriam. Benedices coronae anni benignitatis tuae. Annus benignitatis divinae est universale tempus gratiae, quod est ab incarnatione Domini usque ad finem mundi. Duo namque praecedentia tempora, tempus videlicet naturalis legis, quod fuit ab Adam usque Moysen, et tempus scriptae legis, quod fuit a Moyse usque ad Christum, velut duo anni iracundiae divinae fuerunt, quia homines, quamlibet justi, sive propheta sive plusquam propheta, necdum pretio redemptionis oblato, pacem perfectam cum Deo nequaquam habuerunt, quia quotquot moriebantur ab Ingressu patriae coelestis interim excludebantur. Postquam autem Christus in carne venit, Patremque nobis sua passione placavit, annus benignitatis divinae exstitit, quia, sicut Apostolus ait: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III). Cujus anni coronae Dominus benedicit, dum toto cursu ejus tempore dona suae gratiae nobis incessanter infundit, ut irrigati rore gratiae fructum faciamus, unde manipulos justitiae in horrea coelestia perferamus. Ex hujus annis benedictione plenaria, campi nostri replentur ubertate, speciosa deserti pinguedine, colles accinguntur exsultatione, arieles indnuntur vestimento, valles abundant frumento. Campi propter suam latitudinem atque planitiem conjugatos significant, qui, secundum legem conjugalem se suisque rebus utentes, quasi per latiora quaedam ac planiora licenter ambulant, non valentes illos imitari qui per arctam et arduam continentiae viam gradiuntur, et voluntatibus et rebus propriis abrenuntiantes nudi nudam crucem sequuntur. Per speciosa deserti convenienter intelligimus sanctos viros solitarios, qui a mundi strepitu remoti in saltibus nemorum et locis desertis habitant, et eadem loca sua sancta conversatione decorant et adornant. Ex his speciosis deserti Elias exstitit, dum ad torrentem Carith solus pluribus diebus sedit, et dum in deserto Bersabee sub junipero quievit, dumque in monte Sina in spelunca mansit. Ex speciosis imo speciosissimum deserti beatus Joannes Baptista fuit, qui pilis camelorum indutus, locustas et mel silvestre in deserto comedit, et aquam bibit. Speciosa quoque deserti fuerunt innumerabiles Aegyptiorum monachorum multitudines, ex quibus aliis in aliis locis deserti habitabant centeni ac milleni. Speciosa deserti sunt multa millia monachorum seu canonicorum in saltibus nemorum, aut locis solitariis hodie degentium, ut sunt Carthusienses, Cistercienses, Praemonstratenses, et illi qui dicuntur de Magno Monte, et alii plures eremitae, vel anachoretae, plures pariter, aut pauciores, solive, locis desertis commorantes, et ipsum desertum suae sanctitatis perfectione decorantes. Tales etenim universi desertum speciositate suae justitiae adornant in eo conversantes religiose, exemplo, verbo, silentio, abstinentia, labore, continentia, labore manuum, asperitate vestium, duritia lectorum, continuatione vigiliarum, spiritualium melodia cantuum, instantia orationum, eleemosynae largitate, hospitalitatis humanitate, cunctarum denique exercitatione virtutum ac bonorum exhibitione operum.Ista ergo revera speciosa deserti sunt, et in his, quae dicta sunt, non in carne, sed in spiritu mirabiliter quotidie pinguescunt. Dum enim carnem macerant, spiritum impinguant, dum carnem debilitant, spiritum roborant; dum carni foris parum auferunt, intus spiritui multum conferunt. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis eorum, supra modum in sublimitate aeternam gloriae pondus operatur in eis, non contemplantibus eis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV). Colles autem illos apte figurant, qui se de terrenis in hac vita ad contemplanda coelestia sublevant. Qui autem in mundo nunc coelestia contemplando colles sunt, in coelo postmodum in aeterna contemplatione montes fiunt. Imperfectum enim est quod nunc de contemplatione percipiunt, perfectum autem erit quod tunc possidebunt. Ad hoc spectare videtur quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII); et superius: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (ibid.). Modicum vero nosse quod nunc sanctis de cognitione divina datur ad id quod illis in futuro dandum reservatur, innuit illud, quod Salomon de molentibus in minuto numero dicit eos videre per foramina, et quod Dominus, dum prophetam prophetare praeciperet ait: Fili, hominis, stilla (Eccle. XII); quodque in Daniele digiti visi sunt scribere (Ezech. XX); quod etiam in mensura spiritualis aedificii post sex cubitos qui significant bonam operationem palmus (Dan. V), qui praesentem exprimit contemplationem, adjicitur. Quod enim est imago, quae videtur in speculo ad corporis veritatem, quod intuitus per foramen ad plenariam visionem, quod stilla ad oceanum, quod digitus ad corpus totum, quod palmus ad cubitum, quod parvitas collis ad magnitudinem montis, hoc videtur esse contemplatio, quae datur sanctis in tempore, ad illam, quae danda reservatur in aeternitate (Ezech. XL).Colles itaque sunt contemplativi, a terrenis elevati, sole justitiae prae caeteris illustrati. De quibus apte dicitur, quod accingentur exsultatione (Psal. LXIV), quia illorum est vere exsultatio, quorum est contemplatio, illi debent merito gaudere, quibus jam datum est boni coelestis gaudia vel tenuiter videre. Mihi autem quale gaudium potest esse, quia in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? (Job V.) Et notandum quod ait accingentur. Praecingimur ad ministrandum, succingimur ad ambulandum, accingimur ad pugnandum. Quia enim praecingimur ad ministrandum, recte de Domino dum discipulis suis lavando pedes eorum ministrare voluit, scriptum est quod, cum accepisset linteum, praecinxit se (Joan. XIII). Succingimur autem ad ambulandum, ne pedes nostri impediantur per fluxum vestium. Accingimur ad pugnandum, quemadmodum in Psalmo dictum est: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV). Colles itaque exsultatione accinguntur, quia sancti contemplativi quanto perspicacius coelestia gaudia contemplantur, tanto contra hostem antiquum robustius armantur. Et sic accipientibus illis gratiam pro gratia, impletur in eis quod scriptum est: Justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc (Apoc. XXII). Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento. Per arietes, qui duces gregis sunt, intelligimus sanctos praelatos, qui gregem Dominicum ad pascua spiritalia quotidie ducunt et illum contra spiritualium luporum incursum vigilanter custodiunt. Qui habent duo cornua, unum per exemplum boni operis, alterum per verbum praedicationis, quibus debent arcere rapaces hostes de finibus suis. Qui habent etiam suae lanae vellus, id est vestimentum, hoc est bonorum honestatem morum. Per valles denique intelligimus humiles subjectos. Quemadmodum autem in sacra Scriptura per hordeum significatur doctrina Veteris Testamenti, ita per frumentum accipitur doctrina Novi Valles itaque abundant frumento, dum subjecti quivis et humiles replentur scientia quae continetur in sacro Evangelio. Per campos igitur convenienter intelligimus conjugatos propter rerum temporalium usum licentiorum, per speciosa deserti solitarios propter vitam remotiorem, per colles contemplativos propter gratiam eminentiorem, per arietes praelatos propter auctoritatem praestantiorem, per valles subditos propter subjectionem humiliorem. Intelligimus etiam per ubertatem camporum effectum bonorum operum in conjugatis; per pinguedinem speciosorum deserti, plenitudinem charitatis, caeterarumque virtutum consummationem in solitariis; per exsultationem collium, gustum coelestium gaudiorum in contemplativis; per indumentum arietum honestatem morum in praelatis; per frumentum vallium, sacram scientiam in subjectis.Nunc charissimi, ad nosmetipsos respicientes videamus si aliqui ex his quos superius descripsimus sumus, si aliquid de eorum plenitudine possidemus. Certe campi non sumus, nec esse debemus. Transcendit namque nostra professio, habitusque nostri, ac tonsurae testatio camporum istorum planitiem, id est conjugatorum conversationem licentiorem; et propterea conscendendum est nobis ad vitae gradum altiorem. Absit enim ut de collegio conjugatorum simus, ut solliciti simus quae mundi sunt, ut divisi simus, ut cogitemus quomodo placeamus uxori. Cogitare namque debemus quae sunt Dei, ut placeamus Deo, ut simus sancti corpore et mente. Sed quamvis esse campi non debemus, per hujusmodi vitam inferiorem, et licentiam latiorem, debemus tamen habere ubertatem eorum per sex operum misericordiae perfectam exhibitionem. Quibus enim melius convenit exercere misericordiae opera quam iis qui religionem habitu tonsuraque profitentur? Sed timendum est nobis, fratres, ne haec opera non secundum intuitum misericordiae, sed secundum acceptionem personae faciamus. Venit aliquando abbas aliquis dives vicinus noster, qui nobis in domo sua diversis ferculis appositis honorifice ministrari fecit, statim discurrimus, familiam sollicitamus, diversa fercula parari jubemus, illum honorifice serviri debere protestamur. Quod certe verum est. Meruit hoc enim, et adhuc occasione se praebente merebitur. Venit autem quandoque monachus pauper, peregrinus, jejunus, lassus aestu vel gelu, imbribus aut ventis per totum diem afflictus, et scitante ministro quid comedet, tepide respondetur: Et satis habebit, inquiunt; de ovis habebit. Haec concordare non videntur verbis Christi, quibus de largiendo convivio loquitur, dicens: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos et beatus eris, quia non habent retribuere tibi, retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV).Ex his verbis perpendere potest, qui vult, quia, dum illis qui nobis honorifice in hujusmodi ministraverunt tam operosa cura reservimus, retributio videtur esse humani meriti; dum autem iis, qui nobis nunquam servierunt, solo charitatis intuitu omnem humanitatem exhibemus, praeceptum implemus Christi. Non ergo pauperioribus hospitibus negligenter ministremus, quia saepius qui pauperiores sunt in re, ditiores sunt in fide. Jacet etiam forte frater aliquis dives, id est ex divitibus natus, vel potens in domo aliqua molestia detentus. Statim ab omnibus visitatur, et confortatur, et tota sollicitudine ejus servitium agitur. Jacet quandoque frater alius pauper, id est ex pauperibus natus, nihilque potens in domo, morbo fortiori praegravatus, forte negligitur, contemnitur, molestiam ab iis, qui illi mane ministrant patitur, in tantum ut Psalmistae verbis conqueri juste possit, dicens: Super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII). Et de hujusmodi cura sive negligentia quidam versificator pulchre dixit:
Irrumpens thalamos monachalis adest equitatus; Si pauper jaceat morbo vel morte gravatus Quo spes nulla vocat, transit nihil appretiatus, Claudus [clavus] ut in Domini pistrinum praecipitatus. |