SERMO LXXIV. In festo ejusdem sancti Joannis Baptistae.

Joannes est nomen ejus, et in nativitate ejus multi gaudebunt (Luc. I). [Joannes] Interpretatur Dei gratia. Hoc nomen sanctissimum, charissimi, viro sanctissimo datum, a Gabriele venerabiliter annuntiatum, ab Elisabeth Spiritu sancto repleta prolatum, a Zacharia litteris insinuatum, absque dubio credendum est divinitus fuisse praeordinatum. Non enim sine re tale nomen habuit, qui prae natis mulierum in gratia claruit, quem in utero gratia sanctificavit, qui ad vocem beatae Mariae de praesentia Christi per gratiam exsultavit, qui adhuc puer per gratiam confortatus saeculo abrenuntiavit, et desertum ingressus usque in diem ostensionis suae ad Israel soli Deo vacavit, vestimento de pilis camelorum se induens, zona pellicea se stringens, locustas et mel silvestre comedens et aquam bibens. Merito Joannes dici debuit qui supernae gratiae praenuntiator et praedicator exstitit, cujus Christus lator et dator statim fuit. Unde et ipse Joannes ait: Ego quidem baptizo vos in aqua, id est in poenitentia, qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni (Luc. III). Gratia enim et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Quia igitur, fratres, tanti viri nativitatem in universo mundo venerabilem celebramus, totis praecordiis gaudeamus, ut et nos sermonis, qui scriptus est, quia in nativitate ejus multi gaudebunt, consortes existamus. In nativitate ejus quemadmodum plus oculis cernitur quam in codicibus legitur, gaudent multi, quia gaudent Christiani; et, ut fama testatur, gaudent pagani. In nativitate ejus multi gaudent, quia gaudent pauperes, gaudent servientes, gaudent boni, gaudent mali. Gaudent pauperes, quia vident imminere maturitatem messium. Gaudent servientes, quia cernunt adesse laboris sui, et percipiendae mercedis terminum. Gaudent boni gaudio, quod est in Spiritu sancto. Gaudent mali gaudio, quod est in mundo. Est autem gaudium mundi concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum et superbia vitae. In concupiscentia carnis est gaudium foeditatis, in concupiscentia oculorum gaudium curiositatis, in superbia vitae gaudium vanitatis. Omnis enim qui superbit, inanescit. Ista autem species gaudii, quae est in mundo tantum solummodo reproborum est, qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II), qui gaudent in vanitatibus et insaniis falsis, in superstitione ludorum, in exercitatione vitiorum, perpetratione peccatorum, qui vino pretioso, et unguentis se implent, nec praeterit eos flos temporis (Sap. II), qui coronant se rosis antequam marcescant, et ubique signa laetitiae relinquere volunt. In his gaudent, de quibus damnati in inferno dolent, dicentes: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis nostrae, viam autem Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? (Sap. V.) Igitur, charissimi, quia mundana laetitia via est ad aeternam tristitiam; risus enim dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV), reputemus risum errorem, et gaudio dicamus: Quid frustra deciperis? (Eccle. II.) Melius est ire in domum luctus quam in domum convivii: in illa enim finis cunctorum hominum admonetur, et vivens cogitat quid futurum sit. Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Cor sapientium ubi tristitia est (Eccle. VII), quia norunt quod tristitia, quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Habet autem et miseram tristitiam suam, quemadmodum et ineptam laetitiam, utramque malam. Nam saeculi tristitia mortem operatur (II Cor. VII). Sunt itaque duo, ex quibus unus misere tristatur, alter inepte laetatur.

Alter amat fletus, alter crispare cachinnum.
Diversisque modis par est vesania cunctis.
Tu vero, fili, medio tutissimus ibis.
Inter utrumque vola, placeat discretio sola.
Virtus est medium vitiorum utrinque reductum.

Quemadmodum enim inter vitium viscosae tenacitatis, et vitium lubricae prodigalitatis medium est virtus largitas, quae fit cum discretione, ita inter amaram saeculi tristitiam, et inanem ejus laetitiam medium est spiritalis exsultatio, quae fit cum timore. Exsultatio nempe sine timore mater nonnunquam est delictorum, et timor sive tristitia sine exsultatione quaedam amaritudo vivendi. Nec dicat quis tristitiam, quae secundum Deum est, ab hujus vel cujuslibet solemnitatis discrepare gaudio, cum ipsam plerumque constet veram esse viam ad gaudium, quod est in Spiritu sancto. Cum autem gaudemus in Domino, jam aliquid nos confidamus percepisse de praemio: cum ipsum gaudium, quod a Domino et in Domino percipitur, sit creaturae rationalis beatitudo. Gaudeamus ergo, charissimi, in hac sacra nativitate beati Joannis Baptistae magno gaudio. Sed exsultationes Dei non mundi sint in gutture nostro, ut mereamur per hanc sanctam laetitiam ad supernam pervenire gloriam. Quod nobis praestare dignetur, etc.