|
Legimus in Numeris quod egressis de Aegypto filiis Israel, et per
desertum ad terram promissionis tendentibus Balac obsistere disposuerit,
et conduxerit Balaam, ut malediceret illis. Vertit autem Deus
maledictionem ejus in benedictionem. Cujus historiae verba secundum
spiritalem intelligentiam vobis transcurremus, ut ex eis, pro posse
nostro, vestrorum sanctitatem morum aedificemus. Populus ille, qui nunc
Jacob, nunc Israel nomine censetur, populum significat vere fidelium,
qui vere Jacob sunt, dum adversum vitia fortiter luctantur; Israel, dum
in virtutum bonitate suaviter delectantur. Jacob sunt, dum circa terrena
negotia causa corporeae necessitatis fatigantur, Israel, dum coelestia
bona sublimiter speculantur. Unde recte per Balaam prophetico spiritu
dictum est: Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum
stirpis Israel? (Num. XXIII.) ut per pulverem Jacob activos terrena
tractantes, per stirpem Israel speculativos intelligamus coelestia
contemplantes. Balac, qui interpretatur lingens, vel elidens, sive
involvens, diabolum significat, qui quos potest pravae tentationis
blandimento lingit, et consensu vel effectu peccati elidit, ac
retinaculo malae consuetudinis involvit. Balaam, qui interpretatur
populus vanus, universitatem falsorum Christianorum exprimit, qui
spernunt veritatem, sequuntur vanitatem, praesertim illos qui inter eos
sive prudentia carnis, sive scientia saeculi, vel philosophiae vana
gloria, caeteris auctoritate quadam praestare videntur. Isti nempe apud
diabolum, et omnes daemones, universosque mundi dilectores velut arioli
sunt, dum inanem mundi sapientiam, imo per ipsam daemoniacam impietatem
male vivendo colunt. Qui dum quotidie vitia vitiis aggregant, vel vitia
pro vitiis mutant, quasi novorum daemoniorum culturam innovant. Quippe
apte convenit quod scriptum est: Novi, recentesque venerunt, quos non
coluerunt patres eorum (Deut. XXXII). Qui cum Balaam obturatum habent
oculum, quia, licet quod Deus sit per scientiam videant, quid sit tamen
quantum ad dilectionem ignorant. Et dum Deus de coelo super eos
prospicit, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum (Psal.
XIII), si est inter eos qui intelligat per cognitionem, non est tamen
qui requirat per amorem.
Quamvis igitur in eis unus oculus sit apertus, dum recte credunt, alter
tamen est obturatus, dum male vivunt. Omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt (Psal. LII). Declinaverunt a bono, inutiles facti
sunt in malo. Qui cum Balaam auditores sermonum Dei sunt, sed factores
esse nolunt. Qui omnipotentis visiones vident per cognitionem, sed eas
videre detrectant per operationem. Qui cadunt, et sic aperiuntur oculi
eorum, cadunt per damnationem, et sic aperiuntur oculi eorum per
perfectam praeteritae pravitatis agnitionem. Non enim suam impietatem
perfecte cognoscunt, donec poenam sentiant, quam per ipsam meruerunt.
Aliter. Cadunt, dum quidam ex illis aliquando compuncti a sua elatione
humiliantur, et sic aperiuntur oculi eorum, dum perfecte divinitus
illuminantur. Sic enim Deus superbis resistit, sic et humilibus dat
gratiam (Jac. IV). Vel certe quemadmodum ipse Balaam inferius de se
dicit, quia cadens apertos habet oculos, superbi sapientes saeculi
cadunt apertos habentes oculos, quoniam et quae vera sunt cognoscunt, et
prava tamen agere non desinunt. Misit Balac ad Balaam principes primum
nobiles, deinde nobiliores, quia diabolus mittit daemones ad tentandum
strenuos, et si illi non praevalent, mittit deinde fortiores, ut
astutos, et linguatos saeculi viros suis suggestionibus flectant,
quatenus justorum conversationi maledicant, id est suis oblocutionibus
detrahant, ac per hoc bonam eorum famam minuant, et sic vel simplices
quoslibet, ac minus cautos ad bene operandum desides, negligentes et
pusillanimes reddant. Ipsa detractio, ipsa maledictio, et commendatio
ipsa est benedictio. Non enim in tota hac benedictione Balaam legimus
uspiam filiis Israel bona orasse, sed de illis tantum benedixisse, vel
praedixisse. Et quoniam sapientes mundi apud diabolum mundique
dilectores, vel etiam quosdam simplices justos, ad laudandum, vel
blasphemandum magnam videntur habere auctoritatem, existimaturque eorum
derogationibus istos deprimi, illos eorum laudibus sustolli, apte a
Balac per nuntios ipsi Balaam mandatur.
Novi quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem
maledicta congesseris (Num. XXII). Populus autem Domini superficiem
terrae operuisse dicitur, quia multi sunt vocati, licet pauci sunt
electi (Matth. XX), et diabolus etiam quoslibet falsos Christianos
aliquando converti, et sibi obsistere cum caeteris timet, dum necdum eos
per fidei negationem secum esse videt. Justi vero populum Balac quasi
hos herbam usque ad radicem delent, quia justi non solum malorum opera,
sed et consilia radicitus investigare, et refellere solent. Spiritalis
enim judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Praetium
divinationis ac maledictionis, quod nuntii Balac habebant in manu, aurum
sive argentum, vel etiam utrumque fuisse credi potest. Unde et Balaam
eis respondisse videtur: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti
et auri, non potero immutare verbum Dei mei (Num. XXII). Quos scilicet
nuntios apud se nocte remanere fecit, ut sciscitaretur utrum cum eis ire
posset, an non? quia malorum est in tenebris, non in luce consilia
quaerere, quomodo valeant opera tenebrarum perpetrare. Quos redarguens
Isaias ait: Cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus, et a divinis qui
student in incantationibus suis. Nunquid non populus a Deo suo requiret
visionem? pro vivis ac mortuis? ad legem magis, et ad testimonium? (Isa.
VIII.) Aurum et argentum, quod maledictionis credimus fuisse pretium,
sapientiam et eloquentiam significat mundanam, cujus pecuniae
perniciosam copiam cunctis, qui inter vanos sunt vanissimi, totis
praecordiis amant. Unde et diabolicis suggestionibus inclinantur, ut
sapientes et eloquentes apud amatores vanitatis prae caeteris habeantur.
Qui etiam de montibus orientis ad maledicendum adducuntur, quia ex
superbia et calliditate procedit quod ad detrahendum bonis flectuntur.
Per montes enim superbia, per orientem, in quo mundana lux oritur,
calliditas figuratur. Asina, in qua Balaam sedit, stultorum subjectorum
coetum congrue significat: in quo ipsi magistri erroris sedent, dum in
eis auctoritate doctrinae suae principatum tenent. Sed utrisque in
itinere pravae intentionis resistit angelus cum evaginatione gladii, id
est ordo angelicus cum terrore divini judicii. Quem angelum, sive
gladium asina prius animadvertit, et ab itinere pravitatis desistit,
deinde Balaam, cum cernit, expavescit, quia facilius, et citius
simpliciores, et minus callidi terrore divini judicii procelluntur, et
ab inceptae perversitatis intentione refrenantur, quam qui majoris
superbiae, et impiae calliditatis tenebris offuscantur. Interim autem
Balaam suam asinam calcaribus caedit, quia vanitatem diligentium
magistratus, dum adhuc minus territus divinum judicium nondum
intelligit, sibi subjectum populum verbis asperrimis affligit, et ut
secum iniquitatis iter teneat, in quantum valet, cogit.
Vineae sunt diversae congregationis Ecclesiae. Muri, quibus vineae
cinguntur, sunt doctores, quibus justorum congregationes muniuntur.
Angustae viae praeceptum justitiae, vel diligens censura, et subtilis
intelligentia Ecclesiasticae doctrinae. In hanc angustiam Balaam
ducitur, et ejus pes eliditur, quia perversus intentionis ejus conatus
Deo contrarius esse comprobatur. Ibi asina loquitur, quia subjectos
coetus auctoritate sanctorum doctorum adjutus de asperitate justitiae
dominationis ejus adversus eum rationabiliter conqueritur. Ipse denique
cognito quod contra Deum graditur, dum ejus maledicere populo conatur,
timore corripitur, et si non a malignitate pravae voluntatis, a
malignitate tamen detractionis refrenatur. Et ejus maledictio in
benedictionem vertitur, dum timore divini judicii correptus et malum
compellitur tacere, et bona de justis satagit, licet invitus,
praedicare. Balaam quoque gladio filiorum Israel perimitur, dum vana
sequentium principatus in fine judicio justorum condemnatur. Populus
igitur Israel est electorum coetus, Balac diabolus, Balaam vana
diligentium magistratus, asina discipulatus ejus, profectio viae
promotio intentionis pravae, angelus, qui ei obsistit, ordo angelicus,
qui eorum iniquis conatibus contradicit, evaginatio gladii interminatio
judicii, muri vinearum doctores Ecclesiarum, angustia viae censura
sacrae doctrinae, laesio pedis redargutio pravi operis, maledictio
derogatio, benedictio laus justorum et commendatio. Haec, fratres,
superficie tenus transcurrimus, vobisque profundiora scrutanda
relinquimus. Sane quia prolixa sunt, quae de hac historia declaranda
sequuntur, visum est nobis ex his quae dicta sunt sermonem hunc
terminare, et quae restant in posterum describenda reservare. Nunc ergo,
charissimi, quia de Aegypto spiritali per fidem egressi sumus, et per
desertum ire, et ad terram promissionis tendere debemus, videamus utrum
veri Israelitae simus. Aegyptus est vita saecularis, desertum vita
spiritalis, terra promissionis vita coelestis. Aegyptus caro, desertum
animus, terra promissionis Deus. Veri autem Israelitae sumus, si Deum
non tantum oculo cognitionis, sed etiam oculo dilectionis videmus. Quos
videlicet oculos si sanos habemus, viam rectam tenebimus, per quam
terram supernae promissionis ingrediemur. Quod nobis praestare dignetur
Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.
|
|