|
In superiori sermone de filiis Israel, de Balac, de Balaam, de
benedictione qua benedixit filiis Israel, quaedam diximus; nunc ad
ejusdem benedictionis verba veniamus, et quid moralis instructionis
intus habeant, videamus. Si quis autem quaerat quid significationis
habeat holocaustum Balac, qui diabolum significat, respondemus quod non
omnia, quae in littera continentur ad spiritalem intelligentiam
flectenda sunt. Sed nec parabola currit per omnia. Balaam autem filiis
Israel ter benedixit, ut ipsa benedictio licet per hominem, non tamen ab
homine, sed a sancta et individua Trinitate data noscatur. Primae quidem
benedictionis verba sunt haec: De Aram adduxit me Baluc rex Moabitarum
de montibus orientis. Veni, inquit, et maledic Jacob; propera et
detestare Israel. Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione
detester quem non detestatur? de summis silicibus videbo eum, et de
collibus considerabo eum. Populus solus habitabit, et inter gentes non
reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum
stirpis Israel? Moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea
horum similia (Num. XXIII). Aram interpretatur excelsus, et significat
superbiam. Bene ergo de Aram sive de montibus Balaam ad maledicendum
populum Dei rex impius adduxit, quia quod mali bonis cooperante diabolo
detrahunt, totum de superbia procedit. Moab interpretatur de patre, et
significat omnes reprobos, ex quibus illi fuerunt quibus specialiter
dictum est: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Balac itaque
Moabitarum rex Balaam ad maledicendum Israel vocat, quia diabolus rector
tenebrarum harum, id est daemonum per superbiam contenebratorum et
hominum impiorum, ex ipso per culpam progenitorum, ex ipsis impiis
hominibus impiissimos per impietatem cultui ejus deditos, ad
blasphemandum justos cupiditate vanae laudis et gloriae inanis acriter
sollicitat. Qui nisi divinae potentiae timore refrenentur, tantum apud
homines de suae sapientiae atque potentiae gloria sustollantur, ut ad
perpetrandum detractionis ac blaphemiae facinus leviter inclinentur.
Quam maledictionem justis saepius, diversisque modis obfuisse multoties
expertum est.
Sed cum justos divina protectione muniri considerant, divino timore
perculsi, eis suae derogationis maledictionem inferri graviter
formidant. Quod tamen libenter facerent, nisi ultionem sibi desuper
imminere pertimescerent. Unde et Balaam Dei timore cohibitus
maledictionem, quam populo Dei inferre decreverat, si licuisset,
conticuit dicens: Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione
detester quem Dominus non detestatur? De summis silicibus videbo eum, et
de collibus considerabo illum. De summis silicibus sive collibus
perfecti vanitatis hujus amatores, et magistri populum Dei considerant,
cum formidine divina territi mentem in contemplationem ejus sublimiter
levant, quam ab aliis gentibus merito distet, subtiliter pensant. Vident
quod in Ecclesia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo
scientiae, alteri fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum,
alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii
interpretatio sermonum (I Cor. XII). Vident alios bonis operibus
insudare, alios virtutibus vernare, alios miraculis coruscare, alios
humiliter subesse, alios excellenter praeesse, omnes omnibus velle
prodesse. Cumque populum justorum coelestis gratiae benedictione
repletum conspiciunt, suae blasphemiae derogationisque maledictionem
inferre superno territi judicio nulla ratione praesumunt, sed e diverso
illi benedicunt dum de illo id quod bonum in eo vident, licet inviti,
dicunt. Non enim eorum arbitrio, sed ex divino procedit judicio quod
bonorum justitiam admirando praedicant, quam nec sequuntur, nec amant.
Unde et recte Balaam in sequentibus dicit: Benedictionem prohibere non
valeo. Cujus benedictionis, id est praedicationis verba subduntur cum
dicitur: Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
Magna laus, fratres, quod dicitur populus solus habitabit. Utinam haec
vox laudis sit in cordibus praesertim monachorum et illorum qui vitam
solitariam hoc vel illo modo lingua praedicant, habitu demonstrant.
Erubescant et pertimescant ex his verbis, qui relictis claustris curias
solius causa curiositatis non necessitatis frequenter adeunt: qui ad
spectacula, fabulasque vanitatis libenter procedunt, qui salutationes in
foro, primas cathedras in synagogis, primos recubitus in coenis
diligunt, et vecari ab hominibus rabbi (Matth. XXIII). Nec ista dicentes
authenticas, et honestas, religiosasque virorum personas vituperare dici
debemus, qui sanctae matris Ecclesiae necessitatibus exterioribus pro
loco, pro tempore, pro causa suffragantur. Aliud est enim curiositate
suadente, aliud ratione dictante quid agere. Hujus itaque laudis expers
est Ephraim vitula docta diligere trituram. Populus autem justorum solus
habitat, nec inter gentes reputatur (Ose. X), quia caeterae gentes
universae carnis desideria, et mundi gloriam sequuntur; soli vero electi
justitiam, ac spiritalia bona sectantur. Nec solum contemplativi, verum
et activi soli habitant, dum reproborum operibus non communicant. Cum
igitur universis fidelibus conveniat ut non tam mansione corporum quam
unanimitate cordium habitent soli, illos maxime decet, ut habitent soli,
non tantum bonorum singularitate operum, verum etiam, quantum est
possibile, mansione corporum, qui religionis habitu sunt circumdati
religionemque professi. Hoc eorum professio, hoc habitus, hoc exigit
ordo, ut a caeteris non solum malis, sed et bene agentibus longe
separentur, qui sanctitatem habitu prae caeteris profitentur. Nec debent
inter gentes alias reputari corporali conversatione qui ab aliis
dividuntur singulari religionis professione. Quis dinumerare possit
pulverem Jacob, et nosse numerum filiorum Israel? In praecedenti sermone
diximus per pulverem Jacob intelligi debere activos, per numerum stirpis
Israel contemplativos. Quantum ad litteram etiam pertinet populum Israel
non numerari prae multitudine posse verum esse creditur, sicut pluribus
ex locis veteris paginae colligitur, sicut ubi dicitur quod Israel
innumerabilis erat sicut stellae coeli, et arena, quae in littore maris
(Hebr. XI). Quantum vero ad spiritalem intelligentiam spectat multo
innumerabilior justorum populus credendus est. Unde et David ait: Mihi
autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est
principatus eorum. Dinumerabo eos, id est si dinumerare voluero eos,
super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXVIII). De multiplicatione
carnalis Israel, dictum est, sicut arena multiplicabuntur; de
multiplicatione spiritalis Israel, id est amicorum Dei dicitur super
arenam. Sed et hac innumerabilitate justorum beatus Joannes in
Apocalypsi postquam duodecim millia signatos ex omni tribu filiorum
Israel vidisset, adjunxit: Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare
nemo poterat ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis
stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et
palmae in manibus eorum (Apoc. VII). Quemadmodum namque scriptura teste
dies Israel innumerabiles sunt (Eccli. XXX VII), ita et Israel
innumerabilis est. Non solum autem activi, qui multo plures sunt
contemplativis, verum et contemplativi, qui pauciores sunt activis,
innumerabiles sunt. Quod demonstratur, ubi cum praemisisset quis
dinumerare possit pulverem Jacob, addidit, aut nosse numerum stirpis
Israel? Quasi diceret, nemo. Sequitur.
Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.
Profani praesentis saeculi sapientes, qui adversus justos, in quantum
possunt, malignantur, dum quandoque timore stimulati elevata mente
justorum vitam contemplantur, eorum morte mori desiderant, quorum tamen
vitam imitari recusant. Carnis concupiscentiam, mundi gloriam toto corde
diligunt, et haec virtutibus et bonis operibus anteponunt; sed nescio
qua fronte cum justis mori, et percipere praemia volunt. Sed qui eorum
typum gerit, quia vita justorum vivere noluit, eorum morte mori non
meruit. Qui procul dubio in oratione, qua bene mori petiit, auditus
fuisset, si post orationem bene vivere studuisset.
Ex his quae dicta sunt, fratres, colligamus unde in via Dei proficiamus.
Studeamus habitare soli, nec inter gentes aliqua dissolutionis
inquietudine reputari. Studeamus cum Jeremia soli sedere, et secundum
ejus verba nos super nos levare (Thren. III). Studeamus cum justis juste
vivere, ut cum ipsis bene mori, et ad supernam gloriam mereamur eorum
meritis et precibus pervenire. Quod nobis praestare dignetur Jesus
Christus. Amen.
|
|