SERMO LXXVII. In festo quorumlibet sanctorum de ejusdem Balaam verbis.

Quoniam in sermone praecedenti quae in prima benedictione, qua Balaam filiis Israel benedixit, continentur, pro posse nostro, digessimus: nunc ad ea, quae in secunda continentur digerenda succedenter transeamus. Dolens graviter, et conquerens Balac quod Balaam filiis Israel benediceret, quem speraverat eis maledicturum, ait ad Balaam: Veni mecum in alterum locum, unde partem Israelis videas, et totum videre non possis, inde maledicito ei (Num. XXIII). Et duxit eum in locum sublimem super verticem montis Phasga. Qui cum divertisset et accepto consilio Dei reversus fuisset, ait: Sta, Balac, et ausculta. Audi, filii Sephor. Non est Deus quasi homo ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet: locutus est et non implebit? Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel; Dominus Deus ejus in eo est, et clamor victoriae regis in illo. Deus eduxit eum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Jacob et Israeli quod operatus sit Deus. Ecce populus ut leo consurget, et quasi leaena erigetur. Non accubabit donec devaret praedam, et occisorum sanguinem bibat. Dixit Balac ad Balaam: Non maledicas ei, nec benedicas. Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid Dominus imperaret mihi, hoc facerem? Multiplex est calliditas diaboli, qua justos aggreditur, et eos quotidie subvertere conatur. Unde Balac Balaam de loco ad locum vocat, ut populo Dei maledicat: quia diabolus, dum uno modo adversus justos non praevalet, alio modo nititur, ut vincat. Vanissimos vani populi sollicitat, ut bonorum laudem detractionis et blasphemiae maledictione vel ex parte corrumpat, ut dum in toto sanctorum opinionem destruere non potest, eam saltem in aliqua parte laedat. Hoc etenim et in parte videre, et in parte maledicere. Balaam divertit, et utrum maledicere populo Dei queat, voluntatem Dei requirit, quia vanus populus in hujusmodi tentationibus plerumque se intra se, ut Dei voluntatem super hoc sciscitaretur, colligit, et dum ejus benevolentiam erga electos illius agnoscit, in eos jacula suae maledictionis jacere non praesumit. Cumque mentem in eorum contemplationem sublimius elevant, statim ad proferenda benedictionis verba separant: unde et Balaam post acceptum Dei consilium ad Balac ait: Sta, Balac, et ausculta, audi, fili Sephor. Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. Sta, Balac. Quasi dicatur: Desine, diabole, me ad blasphemandum justos incitare, quia si hoc facere praesumo, mihi damnationem acquiro, et illorum salutem non impedio. Deus, qui non mutatur corde, non mentitur ore, non mutatur proposito, non mentitur verbo, ipse proposuit et promisit in semine Abrahae se benedicturum omnes gentes. Quae ergo proposuit, non faciet? et quod dixit, non implebit? Absit! Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III). Unde quia Deus verax est in promissis, ejus sermo quotidie cernitur adimpleri. Nam electorum justificatio et salvatio ejus est benedictio.

Dicat itaque vanus populus: Quod ergo Deus statuit adimplere, nunquid ego possum meis maledictionibus evacuare? Quin imo ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. Reprobi quippe, dum ad contemplandam justorum vitam eriguntur, et ipsa admiratione eorum, justitiam eorum quam non diligunt praedicare compelluntur. Quae benedicendi laus non tam ex eorum voluntate quam ex divina procedit dispositione. Unde et Balaam ait: Benedictionem prohibere non valeo. Cujus benedictionis verba sunt haec: Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo. Removet autem spirituali populo mala, praedicat bona. Mala scilicet idolum et simulacrum removet a populo spirituali, quae in carnali populo antiquitus fere continue constat exstitisse. Praedicat bona, quae in populo spirituali vere et perfecte reperiuntur. Unde sponsus sponsam laudans ait: Una est columba mea, perfecta mea (Cant. VI). Removet a populo spirituali omnem idololatriam et infidelitatem, ubi dicit: Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Praedicat perfectam liberationem ejus ac libertatem, ubi addit: Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo. In eo quod Dominus Deus ejus cum eo est, jam non servit spirituali Pharaoni in Aegypto, in eo quod clangor victoriae regis est in illo, jam cantat canticum gratiarum actionis cum Moyse in deserto. Et diligenter attendendum quod non ait clangor pugnae, sed clangor victoriae. In praecedentis quippe populi liberatione clangor pugnae non fuit, quia Dominus pro eo pugnavit, et ipse tacuit. In sequentis quoque populi liberatione clangor pugnae non exstitit, quia Christus, qui coram tondente se os non aperuit, peccata ejus portando eum liberavit. Torcular calcavit solus et de gentibus non erat vir cum eo (Isa. LXIII). Primus igitur, sive primae clangor victoriae fuit canticum, quod cecinit Moyses, et filii Israel liberati de servitute Pharaonis regis Aegypti, dicentes: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV). Secundus autem, sive secundae clangor victoriae est gratiarum actio, quam canit spiritalis Israel liberatus de servitute diaboli. De hoc clangore victoriae Dominus per Isaiam sub nomine Sion ait: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI). Non ergo est idolum in spirituali Jacob, nec videtur simulacrum in Israel: quia de servitute daemonum liberatus est, et de tenebris infidelitatis eductus est, dum Dominus Deus ejus est cum eo, et clangor victoriae regis in illo. Ad quam etiam sententiam roborandam subdit: Deus eduxit eum de Aegypto, cujus fortitudo similis rhinocerotis. Rhinoceros indomabilis naturae est: et Deus omnino incomprehensibilis, et invincibilis est. Rhinoceros Latine sonat in nare cornu. Et quia nare odores fetoresque discernimus, recte per narem discretionis temperantiam intelligimus: per cornu autem potentiam accipimus. Fortitudo ergo Dei quasi rhinocerotis est, quia Deus fortitudinis suae potentiam mirae discretionis moderamine semper exercet. Unde scriptum est: Tu Domine Sabbaoth, omnia cum tranquillitate judicas (Jer. XI). Et de Sapientia legitur: Quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII). Ad hunc etiam sensum pertinet illud Psalmistae. Misit tenebras, et obscuravit, et non exacerbavit sermones suos (Psal. CIV).

Quia ergo Deus eduxit spiritualem Israel de Aegypto antiquae infidelitatis, merito in eo non videtur simulacrum antiqui erroris. Sed quia sunt multi, qui Christianitatis nomine censentur, nec simulacris colla submittunt, qui tamen variis sortilegiis sacrilego more et divinationibus intendunt, recte de vero Israel praedicat dicens: Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Ex falsis enim Israelitis sunt, qui in hujusmodi vanitatibus fidem suam et spem ponunt. Unde et Apostolus Galatas redarguens dicit: Dies observatis, et menses, et tempora et annos; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis (Galat. IV). In vero autem Israel, sicut non est idolum sive simulacrum, sic non est augurium, divinatio, incantatio, sive aliqua superstitiosa observatio, vel quidquid sacrae fidei probatur contrarium. Cujus videlicet populi bona spiritalia adhuc eleganter praedicat, ut eum non maledictione, sed benedictione dignum ostendat. Temporibus, inquit, suis dicetur Jacob et Israeli, quid operatus sit Deus. Quomodo? Ipse eis revelabit qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII). Manifestantur autem judicia, sive opera Dei fidelibus diversis versis temporibus, diversis modis. Manifestantur per naturam, per creaturam, per legem, per prophetiam, per gratiam. Manifestantur post mortem plenius in perceptione stolae primae, manifestabuntur post finem saeculi plenissime, in perceptione stolae secundae et possessione gloriae. Interim autem dum sumus in via nondum in patria, multa latent, pauca patent. Licet enim homini multa incerta et occulta divinae sapientiae manifestentur (Psal. L): nescit tamen utrum odio an amore dignus sit, eo quod talia omnia in futurum reserventur incerta (Eccles. IX), et occulta Dei judicia super nos sint abyssus multa (Psal. XXXV). Nunc enim cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus (I Cor. XIII). Et sic temporibus suis dicetur Jacob et Israeli quid operatus sit Deus. Ecce populus ut leo consurget, et quasi leaena erigetur. Nobilissimis bestiis justorum vitam comparat, ut hac comparatione quae sit nobilitas morum in eis luculenter ostendat. Leo sunt viri robusti et perfecti, leaena imperfecti et infirmi; leo contemplativi, leaena activi; leo Israel, leaena Jacob. Fertur quod dum leo esurit, rugitum emittit, cujus terrore bestias audientes sistit et figit, et sic captans sanguinem earum ebibit, carnes comedit. Qui in hoc etiam caeteras bestias superat, quod nullius bestiae ferocitatem formidat. Leo namque fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. Sic, sic justorum populus praesertim praedicatorum coetus, dum male viventium conversionem esurit, terrorem praedicationis emittit, et homines et bestialiter viventes ne de caetero per diversa currant vitia, stringit; et velut ore captos sanguinem eorum ebibit, dum crudelitatem penitus consumit. Quos etiam, ut moriantur mundo, vivant Deo, perimit, et eos sibi incorporando comedit, dum per fidem sibi conjungit et unit. Qui in hoc quoque sicut leo bestias ferocitate, sic homines virtute superat: quod ut se emendatione delinquentium reficiat nullius crudelitatis occursum formidat. Qui nequaquam accubat, donec praedam devoret, et occisorum sanguinem bibat, dum ab animabus salvandorum capiendis, sibique uniendis, crudelitatibus eorum consumendis nullatenus cessat, donec in fine temporum eligendorum numerum impletum esse cognoscat. Hoc justorum praeconium Balaam, id est vanus populus saepe clamat; et per hoc Balac, id est, diabolum, qui verba blasphemiae et maledictionis suggesserat, ad iram irritat. Unde et Balac ad Balaam ait: Non maledicas ei, nec benedicas. Mallet namque diabolus vanitatis amatores prorsus obmutescere, quam de bonis quidquam boni proferre. Sed Deus ad laudem sui nominis ordinat, ut etiam per malorum ora laus bonorum nonnunquam crescat. Donet Dominus, charissimi nobis, ut gratiae laudisque justorum participes semper existamus, quatenus cum justis eorum adjuti precibus ac meritis supernae promissionis patriam ingredi mereamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.