|
Quoniam quae in duabus primis benedictionibus, quibus Balaam filiis
Israel benedixit, scripta sunt diximus, jam ad ea quae in tertia vice
continentur declaranda transeamus. Ait Balac ad Balaam: Veni, et ducam
te ad alium locum si forte placeat Deo, ut inde maledicas eis. Et duxit
eum super verticem montis Phegor. Cumque vidisset Balaam, quod placeret
Domino, ut benediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat ut
augurium quaereret, sed dirigens contra desertum vultum suum, et elevans
oculos suos vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas, et
irruente in eum Spiritu Dei ait: Quam pulchra tabernacula tua Jacob, et
tentoria tua Israel, ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios
irrigui, ut tabernacula, quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas!
(Num. XXIII, XXIV.) Balac Balaam de loco ad locum vocat, ut populo Dei
maledicat, quia diabolus diversis modis homines vanos ad blasphemandum
justos inflammat, ut dum uno modo non potest, alio laudem eorum
imminuat. Quos etiam ad excelsa duxit, dum eos adversus justos, in
quantum potest, in superbiam erigit. Sed vanus populus quanto crebrius,
et acrius de justorum maledictione tentatur, tanto plerumque de
benevolentia quam Deus erga eos habet plenius edocetur, et non ad
maledicendum, sed ad benedicendum promptior efficitur. Unde Balaam, cum
hac tertia vice vidisset quod placeret Domino, ut benediceret Israeli,
nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret, sed dirigens
contra desertum vultum suum, et elevans oculos suos vidit Israel in
tentoriis suis commorantem per tribus suas, et irruente in se Spiritu
Dei, ait: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel!
Vanus populus vultum suum ad desertum dirigit, dum occulta cogitatione
quid in conversatione spiritualiter viventium agatur diligenter
attendit. Oculos levat, ut Israel videat, dum in illorum contemplationem
mentem exaltat. Qui hinc timore cohibitus ne mala proferat, inde
justorum admiratione compulsus ne bona taceat, in vocem benedictionis
prorumpit, dicens: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua,
Israel! tabernacula melius dici possunt, quae ex frondibus et ramis
constituuntur; tentoria vero, quae ex materia pellium et telarum consuta
tenduntur. Tabernacula ergo, quae ex minus cara materia sunt, bonorum
effectum operum; tentoria vero quae ex meliori ac magis pretiosa fiunt
materia exercitationem rectius designant virtutum. Excedit enim opera
bonitas virtutum, quia sine operibus salvari potest, qui non habet quod
tribuat; sine virtutibus, praesertim charitate, et quibusdam aliis non
potest. Sunt etiam multi, qui exhibent opera bona, sed quia sine
charitate sunt, gloriam supernam ex his consequi non possunt.
Materia itaque tabernaculorum videtur esse maxime senarius operum
misericordiae, materia tentationum ternarius, sive septenarius virtutum.
Senarius operum est dare cibum esurienti, potum sitienti, etc. (Matth.
XXV). Ternarius virtutum, fides, spes, charitas. Septenarius virtutum
est septem virtutum descriptio, quae in Evangelio continentur (Matth.
V). Quarum prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis
compunctio, quarta desiderium justitiae, quinta misericordia, sexta
cordis munditia, septima pax mentis interna. Sunt et aliae virtutes
plurimae, quas sacra Scriptura commemorat, quae dum bene exercentur, in
spiritualium tentorium opus tenduntur. Ipsa quippe exercitatio ipsa est
tensio. Bonorum igitur operum exhibitio, ipsa est spiritualium
tabernaculorum erectio; virtutum exercitatio, tentorium sive papilionum
tensio. Quae sit autem istorum tabernaculorum sive papilionum
pulchritudo, vel certe quam pulchrum sit in ipsis commanere, per quatuor
pulchre describitur, cum subjungitur: Ut valles nemorosae, ut horti
juxta fluvios irrigui, ut tabernacula, quae fixit Dominus, quasi cedri
prope aquas. Justorum tabernacula atque tentoria quae actio et virtus
constituunt, quasi valles nemorosae sunt, quasi valles per humilitatem,
nemorosae per protectionem. Ex humilitate quippe, quae est virtutum et
bonorum operum stabile fundamentum, surgunt virtutes et bona opera, et
quemadmodum ex pinguibus vallibus condensa et sublimia oriuntur nemora,
et sicut emittuntur fontes in convallibus, et eorum confluentia
gignuntur sublimes arbores, sic humilibus dantur dona gratiae, de quibus
conferuntur opera atque virtutes. Sicut quoque quilibet sumit
refrigerium in vallibus sub umbra densarum et sublimium arborum, ne
gravetur ardore solis, sic justus quisque in humilitate sua refrigeratur
sub protectione virtutum et bonorum operum, ne aduratur aestu
concupiscentiae carnalis, vel certe animadversione irae coelestis. Ut
horti juxta fluvios irrigui. Horti diversis areclis distinguuntur, dum
diversis areolis diversa semina jaciuntur, et diversa germina
differenter in eis oriuntur. Alibi cepe, alibi porri, alibi caules locum
accipiunt, et nutrimento terrae germina sua proferunt, et ad
perfectionem crescunt. Sic et in hortis aromatum alibi istae, alibi
illae species locum tenent, et nutrimentum ut crescant habent. Sicut
autem superius per tabernacula opera, ita hic per aromata virtutes
convenienter intelligimus, ut pulchritudo et utilitas olerum
pulchritudini et utilitati operum, et pulchritudo et utilitas aromatum
pulchritudini consignetur virtutum. Fluvii vero, qui istos duos hortos
irrigant duo convenienter intelliguntur compunctionis genera, quae corda
humana perfluunt, ut utrobique fructum ferant. Dum enim hinc inde timor
et amor corda stimulant, statim fluvii compunctionis emanant, qui dum
eorumdem cordium aerolas irrigant, statim eas ad proferenda virtutum et
bonorum operum germina ubertim fecundant. Tabernacula igitur Jacob, id
est opera activorum, et tentoria Israel, id est virtutes
contemplativorum, ut valles nemorosa sunt, quia protegunt, ut horti
juxta fluvios irrigui sunt, quia pascunt. Quamvis autem haec ita
distinguamus, ut activis opera, virtutes contemplativis attribuamus:
sciendum est tamen quod activi virtutes exercent, et contemplativi bona
opera exhibent, licet ad activos magis pertinere videatur operum
exhibitio, et ad contemplativos specialiter quarumdam virtutum
exercitatio.
Ut tabernacula quae fixit Dominus. Tabernacula justorum et semper
figuntur et semper moventur: semper sunt fixa per firmum, continuumque
justitiae stabilimentum; semper moventur per continuum ejusdem justitiae
incrementum. Fixa sunt, ut a justitia non deficiant, moventur ut in ipsa
semper crescant. Semper fixa sunt quia jucundus homo, qui miseretur, et
commodat, disponit sermones suos in judicio, in aeternum non
commovebitur (Psal. CXI). Semper moventur ut ait Saul ad David: Faciens
facies et potens poteris (I Reg. XVI). Et in sequentibus de David
scriptum est: David proficiens, et semper seipso robustior (II Reg.
III). Tabernacula justorum, quae fixit Dominus, semper manent, quia
descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt
in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra firmam petram
(Matth. VII). Semper moventur, dum eorum actiones, ac virtutes fructu
justitiae semper augentur. Unde et Paulus Corinthiis scribens ait: Qui
administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et
multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum justitiae
vestrae (II Cor. IX).
Quasi cedri prope aquas. Cedri arbores sublimissimae sunt, quae quando
juxta aquas crescunt, ut ex his verbis perpendi potest, sublimius solito
se sustollunt. Per aquas septem dona sancti Spiritus convenienter
intelligimus, scilicet spiritum sapientiae et intellectus, spiritum
consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis et spiritum
timoris Domini (Isa. XI). Per aquam quippe Spiritum sanctum significari
posse, Dominus in Evangelio demonstrat, ubi dicit: Qui sitit, veniat ad
me, et bibat. Qui credit in me sicut dicit Scriptura flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixi de spiritu, quem accepturi erant
credentes in eum (Joan. VII). Tabernacula ergo sive tentoria justorum,
id est actiones et virtutes eorum quasi cedri juxta aquas sunt, quia dum
ex donis Sancti spiritus nutrimentum accipiunt, non solum opus et
fortitudinem humanam transcendunt, verum etiam in coelum usque
pertingunt. Unde Paulus ait: Conversatio nostra in coelis est (Philip.
III). Tabernacula igitur sive tentoria justorum, quae sunt ut dictum est
actiones ac virtutes eorum, quasi valles nemorosae sunt, quia protegunt,
quasi horti irrigui, quia pascunt, quasi tabernacula quae fixit Dominus,
quia stabiles, quasi cedri juxta aquas, quia sublimes. Aemulemur,
fratres, habitare in tabernaculis ac tentoriis justorum. Aemulemur
imitari opera, et virtutes eorum. Aemulemur cum justis requiescere in
vallibus nemorosis in hortis irriguis, in tabernaculis quae fixit
Dominus, sub cedris juxta aquas. Et multa quidem de his omnibus dici
possunt, sed nos summatenus percurrimus, vobis profundiora rimanda
relinquentes. Sed et quia plurima sunt verba, quae adjuc de hac tertia
benedictione sequuntur, statuimus ex his quae supra dicta sunt hunc
sermonem finire, et quae dicenda restant, in posterum exponenda
reservare ne, dum diutius sermonem tendimus, fastidium vobis generemus.
Satagamus itaque, charissimi, ex his quae diximus sancte et honeste
conversari, ut obmutescere faciamus imprudentium hominum ignorantiam, ut
si qui sint, qui Balaam imitantes detrahere nobis velint tanquam
malefactoribus, confundantur; magisque quae recta sunt, de nobis
praedicare cogantur, considerantes nostram bonam in Christo
conversationem. Satagamus denique cum justis de virtute in virtutem
progredi, ut cum eis eorum meritis et precibus adjuti supernae
promissionis patriam aliquando mereamur ingredi. Quod nobis praestare,
etc.
|
|