SERMO VII. In festo Apostolorum.

Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras? (Isa. LX.) Beatorum, fratres, apostolorum solemnia celebramus, in quorum praeconium, et laudem, et admirationem eorum dignitatem et excellentiam admiratus propheta, divinitus inspiratus, oraculo tali proclamavit, dicens: Qui sunt isti, etc. Hujus igitur oraculi verba tam praeclara tamque divina ad laudem et honorem et gloriam eorum de quibus dicta sunt, et ad vestram utilitatem quibus dicenda sunt, exponenda, prout Deus scientiarum Dominus dederit prompta devotione aggredimur, spe consummationem promittimus. Qui sunt isti, inquit, qui ut nubes volant, quia pulchre et convenienter, fratres charissimi, sancti apostoli nubibus comparantur, et per nubes significantur. Sicut namque non solum ex sensu nostro, sed et ex verbis sanctorum colligimus, quatuor habent nubes proprietates, per quas beatorum apostolorum quatuor designantur principales virtutes. Nubes enim pluunt et protegunt, coruscant et volant. Sic apostoli pluunt et protegunt, coruscant et volant. Pluerunt quando in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrarum verba eorum (Psal. XVIII). Pluunt per praedicationem, protegunt per intercessionem, per miracula coruscant, per contemplationem volant. Unusquisque pluit ubi praedicavit; pluit Thomas in India majori, Bartholomaeus in India minori, Simon et Judas in Perside, Philippus in Seythia, Matthaeus in Aethiopia, Marcus in Alexandria, Joannes in Asia, Andreas in Achaia, Petrus in Cappadocia, Paulus in Graecia, Petrus et Paulus demum in Italia. Sic in principio gratiae multo sono praedicationis salutarium verborum pluviam effuderunt. Istam pluviam desiderabat Psalmista quando dicebat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII). Suscepit itaque terra, id est genus humanum terrenis intentum supervenientem imbrem istum, et fecit fructum: fructum de quo scriptum est, fructum vero vitae aeternae (Joan. IV). O quam bonae nubes istae, quarum imber terram sic inebriat, ut talem fructum faciat! Adhuc nubium istarum stillicidiis irrigamur salutaribus, quando eorum scripta legimus aut meditamur. Protegunt per intercessionem. Ipsi etenim se medios inter Deum et nos ponunt, ne Deus facinora nostra per iram videat, et nos per districti judicii fervorem puniat. Sic Paulus nubes fuit, et gentes per eum conversas sibi commissas protexit, quando pro eis gratias agebat, et sine intermissione orabat. Adhuc quoque et ipse, et alii nos protegunt, quando pro salute nostra preces ad Deum fundunt. Miraculis coruscant, mortuos suscitando, leprosos mundando, caecos illuminando, et alios infirmos curando non solum in carne viventes, sed et nunc cum Christo regnantes. Volatus significat contemplationem. Nunquid non ille volaverat, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est? (Philipp. III.) Vere volaverunt qui usque ad coeli palatium cum Christo regnantes conscenderunt. Nubes igitur sunt apostoli pluentes per praedicationem, protegentes per orationem, coruscantes per virtutem, volantes per contemplationem.

Et quasi columbae ad fenestras suas. Columba avis simplex est, nec intus habet iracundiam fellis, nec foris simulationem operis. Simplicitatem ergo veram significat. Fenestrae sensus corporis sunt, per quos egrediuntur interiora, et ingrediuntur exteriora. Sancti itaque apostoli quasi columbae ad fenestras suas esse dicuntur, quia columbinam simplicitatem in suis sensibus habuisse dignoscuntur. Sequitur versus de laude eorum: Candidiores nive, nitidiores lacte, etc. (Thren. IV). Possumus per nivem, quae de coelo venit, et super omne candidum albet, virgines, et per lae, quod de fecunditate carnis nascitur, conjugatos novi testamenti accipere; per ebur vero antiquum, eo quod elephas animal est castissimum, continentes veteris testamenti. Per sapphirum, eo quod coeli praetendat colorem, spirituales ejusdem testamenti viros recte possumus designare. Sancti autem apostoli candidiores sunt nive: nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores, quia et virgines novi testamenti, angelicam vitam honestate castitatis imitantes, et conjugatos legitime conviventes mirabili dignitate praecellunt; et continentes veteris testamenti, etiam martyrio rubentes, et spirituales viros, sive prophetas, excellentia singulari transcendunt: Multi, namque prophetae et reges veteris testamenti voluerunt videre quae ipsi viderunt, et non viderunt: et audire quae illi audierunt, et non audierunt (Matth. XIII.) Unde Isaias, in spiritum contemplatus Christum colaphis caesum, spinis coronatum, cruce suspensum, ait: Vidimus eum, et non erat aspectus; desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum scientem infirmitatem (Isa. XXXIII). In novo quoque testamento, martyres, confessores, virgines, et omnes denique sancti alii libenter Christum in carne vidissent, et ejus doctrinam salutarem audissent, si potuissent. Sed hoc privilegium apostolicae dignitati concessum est. Omnes ergo sanctos beati apostoli praecedunt, qui Christum in carne viderunt, et Spiritus sancti coelitus missi primitias acceperunt. Istos studeamus dignis praeconiis venerari, istos bonis operibus imitari. Istorum exoremus regimine gubernari, istorum interventu patrocinari. Desideremus denique jungi eorum consortio, et eorum frui gaudio, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.