SERMO LXXX. De eadem historia, et benedictione Balaam. In festo quorumlibet sanctorum homilia.

Iratus Balac contra Balaam complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus econtrario tertio benedixisti. Revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito (Num. XXIV). Diabolus, ut ex his verbis manifeste cognoscitur, tanto acrius irascitur, quanto crebrius suae malitiae conatus non solum inefficaces esse, verum et in bonum justis cooperari, et eis cum tentatione proventum divinitus dari patenter experitur. Dum enim justorum gloriosam vitam et profectum, vani et profani populi blasphemiis destruere nititur, et sententia per divinam providentiam in contrarium vertitur, graviter dolet et conqueritur. Tertio autem justorum vita a vano populo benedicitur, dum ab ipso illorum cogitatio, sermo, actio benedicta praedicatur. Vanus quoque populus honore a diabolo disposito privatur, dum favore vanae laudis, quam ex oppressione et diminutione gloriae justorum detrahendo meruisset, penitus defraudatur. Qui ad locum suum infecto negotio revertitur dum a consideratione et laude justorum decidens in consueta vitia relabitur. Sed et Balac per viam qua venit ad suum locum redit, dum diabolus frustrato pravae intentionis effectu in occultum suae malitiae ad alia deceptionis machinamenta cogitanda se retrahit. Vanus denique populus dum verbis nequissimis adversum justos manifeste servire non praesumit, occultis consiliis erga eum invidia adhuc stimulante nonnunquam saevit. Hinc est quod Balaam ad populum suum pergens ait: Verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore, id est ad ultimum antequam separetur ab eo. Hoc est autem consilium quod dedit ei, scilicet ut virgines, quarum specie castitas illudi posset, circa tentoria eorum mitterentur; quae juvenes ad se declinantes interim allicere sibi laborarent, ut eos transgredi leges patrias facerent, et deos colerent alienos; ut Deo suo eis irato, vel ad modicum tempus humiliarentur. Quod et factum est. Sane Balaam adhuc quarto sublevatus prophetiae spiritu assumpta parabola sua quaedam de Christo, quaedam iterum de spiritali populo, quae in posterum et in longinquum erant futura, locutus ait: Videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth; et erit Idumaea possessio ejus. Haereditas Seir cedet inimicis suis; Israel vero fortiter aget; de Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Post haec praedictis quarumdam gentium ruinis, reversus est in locum suum. Nisi autem pluribus sacrae Scripturae testimoniis notum esset, et malos donum prophetiae, quemadmodum et alia quaedam dona spiritalia posse habere, vehementer esset mirandum, ariolum istum spiritu prophetico sublevatum tam sublimia de Christo, populoque justorum prophetare potuisse.

Videbo, inquit, eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Quasi diceret: Consilium nequam, quod vobis dedi, cum filii Israel per terram vestram transibunt, poterit impleri: sed quae subjungo, in tempus longum implebuntur. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel. Christus stella, Christus virga. Stella, quia illuminat; virga quia castigat. Illuminat in bono, castigat de malo. Illuminat ignorantes, castigat delinquentes. Et percutiet duces Moab, etc. Per istos omnes, quos haec virga percussura dicitur, conversio gentium manifeste significatur. Christus quippe gentes percussit, dum eas per fidem suam mortificavit mundo, ut viverent Deo. Hoc autem, quod Balaam de Christo dixit, percutiet duces Moab, etc. videtur et David postmodum in persona Christi cecinisse, dicens: Moab olla spei meae, in Idumeam extendam calceamentum meum, id est fidem incarnationis meae. Mihi alienigenae subditi sunt (Psal. LIX). Moab etenim olla Christi est, dum gentilitas per dilectionem a sua crudelitate bene cocta, ejus desiderium quo nostram salutem esurit, sancte vivendo reficit. In Idumaeam quoque suum calceamentum tendit, dum eidem gentilitati humanitatis suae fidem dedit. Et alienigenae illi subditi sunt, dum et illi, qui non sunt ex Israel, in eum credunt. Primitiva nempe Ecclesia est, quae significatur, ubi dicitur: Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei Juda, et rex meus (ibid.). Deinde conversio gentium quae figuratur, ubi dicitur: Moab olla spei meae, etc. (ibid.). Istos omnes Christus percutit, dum mundo mortificans sibi viventes reddit. Haereditas etiam Seir inimicis suis cedit, et Israel fortiter agit, dum gentilitas praedicantium verbis colla submittit, et coetus praedicantium eam in bona operatione strenue disponit. Haec fortitudo spiritualis Israel in apostolis primum effulsit, deinde in aliis justis subsequenter enituit. Apostolis nimirum dictum est: Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente. Quod non solis apostolis dictum esse constat, secundum illud: Quod vobis dico, omnibus dico (Marc. XIII). De Jacob erit qui dominetur, scilicet Christus, et perdat reliquias civitatis Babyloniae spiritualis. Illos enim perdit, quos ad damnationem relinquit. Quorum damnatio per ruinas gentium subjectarum designatur dum subditur: Cumque vidisset Amalec, ait: principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. Vidit quoque Cinaeum, et ait: Robustum est quidem habitaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus stirpe Cain, quandiu poteris permanere? Assur enim capiet te. Venient in triremibus de Italia, superabunt Assyrios, vastabunt Hebraeos; et ad extremum etiam ipsi peribunt. Per istarum igitur gentium subversionem universorum malorum intelligimus damnationem.

Morabatur autem Israel eo tempore in Setim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt, et adoraverunt deos earum; initiatusque est Israel Beelphegor. Et iratus Dominus ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis (Num. XXV). Propterea videntur principes puniri, quod debuissent praevaricatores punire. Dixitque Moyses ad cunctos judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor; et perierunt illa die viginti quatuor millia hominum. Setim interpretatur spinae. Bene ergo dicitur de filiis Israel quod in Setim, id est spinis morabantur, dum peccaverunt, quia credibile prorsus est quod praecedentium spinae peccatorum exigebant, ut in tam gravia scelera laberentur. Abyssus enim Abyssum invocat (Psal. XLI), quia culpa culpam generat. Et alibi de peccatoribus dicitur: Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum (Deut. XXXII). Per hoc autem quod idolo sacrificaverunt, intelligimus omnem infidelitatem, per hoc vero quod fornicati sunt, omnem pravam actionem. Utroque igitur pede, fidei scilicet et actionis, a semita recta claudicaverunt, quando in praedicta scelera corruerunt. Sed in ultione fornicationis mirabilis et laudabilis Phinces exstitit, qui Zambri ducem tribus juda, et Cozbi Madianitidem feminam concumbentes justitiae zelo accensus in locis genitalibus perfodit, et iram Dei in populo saevientem placavit. Unde et Dominus illi statuit testamentum pacis et principem fecit illum, ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum (Eccli. LXV). Et nunc, charissimi, nobismet ipsis ex his quae dicta sunt, attendentes; et si non nostrae detrimentum gloriae maledictionibus vani populi patimur, caveamus tamen, ne pravis eorum consiliis in peccatum collabamur. Et si aliquos ex nobis deceptioni diaboli ac vani populi in culpam corruisse cernimus, statim malum ex nobis auferamus, ut exemplo Phinees justitiae zelo accensi, illud nostrae discretionis gladio puniamus, ut cum justis, justorum meritis et precibus adjuti, terram lacte et melle manantem ingredi mereamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster.