|
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed
super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant (Luc. XI).
Candelabrum, fratres, est Ecclesia; beatus Gregorius, cujus hodie
solemnia colimus, est lucerna. Candelabrum est Ecclesia: quia
candelabrum malleis extenditur, et instrumentum luminis efficitur, et
sancta Ecclesia, tentationibus probata, tunsionibus persecutionum
attenuata, ardet igne sapientiae coelestis, et lucet opere charitatis.
Candelabrum super tres pedes stabilitur, et sancta Ecclesia super fidem
sanctae Trinitatis fundatur. Legimus in Exodo quod Dominus Moysi de
candelabro faciendo praecipiens ait: Facies et candelabrum ductile de
auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, et scyphos, et sphaerulas, ac
lilia ex ipso procedentia. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex
uno latere, et tres ex altero. Tres scyphi erunt quasi in modum nucis
per singulos calamos, sphaerulaeque ac lilia. Hoc erit opus sex
calamorum, qui producendi sunt de hastili. In ipso autem candelabro
erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et
lilia. Sphaerae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de
auro purissimo. Facies et lucernas septem, et pones eas super
candelabrum, ut luceant ex adverso. Emunctoria quoque, et ubi ea quae
emuncta sunt exstinguantur, fient de auro purissimo. Omne pondus
candelabri universis suis habebit talentum auri mundissimi (Exod. XXV).
Sancta igitur Ecclesia candelabrum ductile et aureum est. Candelabrum,
quia super fidem sanctae et individuae Trinitatis fundata, et ad
continendum verum divinumque lumen instituta. Ductile, quia variis
persecutionum tunsionibus secundum successionem et prolixitatem temporum
ad incrementa virtutum, augmentumque fidelium suorum producta. Aureum,
quia charitatis intimae fulgore praeclara. Candelabrum, et quae de ipso
procedebant erant ductilia, quia quicunque volunt pie in Christo vivere,
persecutionem patiuntur (II Tim. III). Erant aurea, quia cuncta
sanctorum justitia, sive flamma charitatis perfectae, sive luce
sapientiae probatur esse praefulgida.
Per hastile candelabri, quod in ipso constat esse fortissimum, maximum
et intimum, nec solum rectum, sed et erectum convenienter intelligimus
viros in sancta Ecclesia in operibus fortissimos, in virtutibus
praecipuos in interioribus deditos, ad superna contemplanda sublimiter
erectos et elevatos, nec ad exteriora negotia tractanda dextra levaque
deflexos. Isti etenim sunt coram divinis aspectibus praecipui et optimi,
qui optimam partem elegerunt, quae non auferetur ab eis (Luc. X). Unde
et in hastili candelabri quatuor scyphi, sphaerulae, et lilia fieri
praecipiuntur, cum in calamis ex ipso procedentibus non nisi tres
scyphi, sphaerulae, et lilia fuisse describantur, ut per hoc
contemplativorum merita activorum vitam transcendere demonstrentur.
Aliter. Possumus per hastile, quod est in candelabro fortissimum,
principale et medium, et ex quo caetera procedunt, et in quo habent
fundamentum, Christum intelligere, qui sanctorum omnium est fortitudo.
principium, et fundamentum, et in quorum medio est, sicut ipse testatur,
dicens: Ubi fuerint duo congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum
(Matth. XVIII). Ex quo veraciter procedunt, quia quidquid boni faciunt,
ex ipso percipiunt. Hinc est enim quod ipse dicit: Ego sum vitis, et vos
palmites (Joan. XV). Quasi dicat: Ego sum hastile, et vos calami. Sicut
non potest palmes fructificare, nisi manserit in vite, et sicut calamus
non potest se erigere ad supportandum lucernam, nisi manserit in
candelabri stipite, sic et vos nisi in me manseritis, non potestis lucem
veritatis et fidei ferre. Hastile igitur Christus, caetera quae ab
hastili procedunt cuncti fideles sunt. In hastili quaternarius scyphorum
et aliorum quae sequuntur describitur, cum in calamis non nisi ternarius
reperiatur, ut per hoc manifeste pateat quod bonum, quod in Christo est
per plenitudinem in ejus fidelibus non esse nisi per solam plenitudinis
participationem. Calami procedentes de hastili, et qui in candelabro
post hastile fuere praecipui, sancti apostoli et universi praedicatores
sunt. Qui recte dicuntur calami, quia spiritu divino repleti. Qui dum
nobis sacram fidem praedicant, quasi canticum novum suaviter sonant. De
quo ipsorum sono Psalmista cecinit, dicens: In omnem terram exivit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Qui etiam sex
esse describuntur, ut per senarium eorum perfectio designetur. Senarius
enim perfectus numerus est, sive quod Deus sex diebus hunc mundum
perfecit, sive quod idem senarius ex partibus suis constat. Quemadmodum
autem calami significant praedicatores, ita et scyphi designant
auditores. Quia namque scyphis vina infunduntur, recte per scyphos
auditores verbi figurantur. Et sicut scyphis aliis plus, aliis minus
liquoris infunditur, sic auditoribus aliis plus, aliis minus gratiae
coelestis in praedicatione confertur. Unicuique secundum mensuram fidei,
et mensuram donationis Christi.
Scyphi denique, id est auditores, dum vino spiritali replentur, et
inebriantur, ad effectum boni operis fortiter animantur. Unde et de
sphaerulis statim additur. Sphaerulae namque, quae volubiles sunt,
justos in bono opere veloces exprimunt. Sphaerula omni parte volvitur,
et perfecta justorum actio, nec adversitate tardatur, nec prosperitate
elevatur; quae inter adversa fortis, inter prospera humilis, nec timoris
habet angulum, nec elationis. Lilia autem designant supernam
retributionem. Per virorem quippe figurant immarcessibilitatem
aeternitatis. Per candorem decorem immortalitatis. Calami ergo, scyphi,
et sphaerulae pertinent ad laborem, lilia ad retributionem. Calami de
hastili procedebant, tres hinc et tres inde, quia et ante incarnationem
Christi tempore naturalis legis, tempore scriptae legis, et tempore
prophetarum fuerunt sancti, qui fidem sanctae Trinitatis mystice
designarent; et post incarnationem ejus existunt, tempore primitivae
Ecclesiae, tempore electionis nostrae de gentibus, tempore ultimo quando
reliquiae Israel convertentur, quae eamdem fidem praedicens. Per
singulos calamos describuntur scyphi, sphaerulae, lilia, quia et sub
antiquis, et sub modernis praedicatoribus singulis praedictis temporibus
inveniuntur fideles potum gratiae sitire, in via Dei bene operando
currere, immarcessibilem virorem aeternitatis, et incorruptibilem
candorem immortalitatis exspectare. Per singulos autem calamos erant
tres scyphi, spherulae, lilia, ut designetur omnibus temporibus
exstitisse rectores, continentes conjugatos, qui in Ezechiele per Noe,
Daniel et Job figurantur. Scyphi in modum nucis, quae testam duram,
nucleum dulcem habet, jussi sunt fieri, ut per hoc demonstretur, quod
dulcedo difficile nonnunquam acquiritur, sed cum habetur multum sapit,
multum amatur. Si quis autem quaerit quomodo mystice hastile, quod
Christum significat, scyphos, et sphaerulas, et lilia continebat,
prudenter animadvertat, quod Christus non solum electis suis virtutum
scientiam, operationem, et remunerationem tribuit; sed etiam in seipso
scyphi figuram ostendit, cum se plenum Spiritu sancto declaravit, et
sphaerulae, cum exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII).
Lilii quoque, cum apud Patrem glorificatus est. Ultimus autem, id est
supremus scyphus, sphaerula, lilium in hastili altiora calamis eminent,
quia dona, quae Christo Deus contulit, omnem transcendunt modum humanae
capacitatis. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi (Ephes. IV). In ipso autem habitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter (Col. II). Septem lucernae, quae super
candelabrum ponebantur, ut lucerent ex adverso, universi praelati sunt,
qui sanctae Ecclesiae praepositi ex adverso lucent, dum verbo et exemplo
peccatoribus justitiae lumen praebent, dum medentur contritis corde, dum
praedicant captivis indulgentiam. Septenario autem universitatem
significari saepe diximus. Emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt
exstinguantur fient de auro purissimo. Sunt quaedam in Scripturis
praecepta et in hac vita, et in futuro observanda perpetuo, ut est
illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. (Matth. XXII).
Sunt alia, quae tempore vitae hujus jubentur observari, ut in futuro
merces retribuatur, ut est illud: Facite vobis amicos de mammona
iniquitatis, ut recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Sunt et
alia, quae in Veteri Testamento Domino jubente servata, jam coruscante
Evangelio non secundum litteram, sed juxta sensum mysticum observantur,
ut ritus hostiarum, et alia hujusmodi. Quae dum ab apostolis
praedicabantur esse finita, et spiritualiter tantum esse servanda,
emungebantur ellychnia candelabri, ut reparata melius lucerent, quia
sublimius intellecta lucem doctrinae plenius praeberent. Ad hanc
reparationem pertinet quod scriptum est: Vetera novis supervenientibus
projicietis (Levit. XXVI). Et alibi: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI).
Constat enim Apostolos ante passionem Sabbatum solvisse, et post
ascensionem Domini, et adventum Spiritus sancti finem penitus legalibus
hostiis imposuisse. Item finita mortali vita, et succedente immortali
cessabunt maxima ex parte opera vel dona lucis, quibus nunc utimur, ut
sequantur praemia aeterna in praesentia divinae visionis. Sive enim
prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia
destruetur (I Cor. XIII). Verba vero sacrae Scripturae, quae haec ita
fieri testantur, emunctoria sunt aurea, quia spe futurae claritatis
eximia. Vasa, in quibus quae emuncta sunt exstingnuntur, corda sanctorum
sunt, in quibus istae mutationes fiunt, quae et ipsa sunt aurea, quia
luce sapientiae, et flamma charitatis clara. Omne denique pondus
candelabri cum universis vasis suis habebat talentum auri mundissimi.
Omne nempe quod, Deus facit, in numero, et pondere et mensura facit
(Sap. XI). Quae tria secundum spiritalem intelligentiam eamdem possunt
habere significationem. Ad hoc pondus sive mensuram pertinet quod supra
dictum est: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi (Ephes. IV). Ab hac mensura solus Christus excipitur,
ad quem solum pertinet quod scriptum est: Non enim ad mensuram dat Deus
Spiritum (Joan. III). Christus enim, ut et supra monstratum est, habet
gratiam plenariam, quae caeteris dividitur ad mensuram.
Intelligimus igitur per candelabrum Ecclesiam; per hastile, Christum;
per calamos, praedicatores; per scyphos, auditores; per sphaerulas,
operatores; per lilia, retributiones; per lucernas, praelatos; per
emunctoria sacrae Scripturae verba, quaedam opera et virtutes quandoque
evacuari contestantia; per vasa in quibus emuncta exstinguebantur, corda
sanctorum in quibus haec evacuantur; per pondus candelabri, mensuram
doni, meriti, sive praemii. Talentum, quod est maximum in ponderibus,
perfectionem significat. Haec igitur lucerna beatus, videlicet
Gregorius, cujus hodie solemnia celebramus, super candelabrum non in
quolibet loco, sed in summo posita, tanto longius et latius suos radios
diffundit, quanto sublimius posita fuit. Lucet itaque nobis lucerna
radiis diversis, radiis eximiis, radiis praeclaris. Lucet enim nobis
virtutibus, lucet operibus, lucet verbis, lucet miraculis, lucet
asperrima religione, lucet fragrantissima opinione, lucet merito, lucet
praemio. Et nunc, charissimi nobis, ad hujus lucernae radios incedamus,
ut devia quaeque devitantes, et per semitam justitiae gradientes, ad
superna gaudia venimus. Quod nobis praestare, etc.
|
|