|
Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. In his et
in sequentibus verbis, charissimi, quae sit sanctorum dignitas
declaratur, et sub paucorum brevitate verborum quae sit eorum gloria
designatur. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.
Gloria sanctorum est bona conscientia eorum, Paulo attestante, qui ait:
Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. II).
Sancti ergo non inconvenienter exsultare dicuntur in gloria, dum
exsultant in sua bona conscientia. Ad hoc quoque spectat quod praedictus
Apostolus ait: Opus suum unusquisque probet, et sic in semetipso tantum
gloriam habebit, et non in altero (Gal. VI). Gloriam autem conscientiae
caeteris justorum virtutibus sanctus Psalmographus, imo Spiritus sanctus
anteponit narratione, non quia praecedit ordine, sed quia supereminet
dignitate. Praecedit enim virtus, et bona actio, et per has itur, et ad
bonam conscientiam pervenitur. Quis siquidem bonam habet conscientiam,
nisi qui ex virtute, et actione se cognoscit habere justitiam? Illorum
ergo tantum est exsultare in gloria, in quibus est bona conscientia,
quam sola constituit jutitia. Laetabuntur in cubilibus suis. Sancti suis
in cubilibus laetantur, dum a carnis desideriis remoti, a curis
saecularibus elongati, et in pace interna positi, coelestia bona quiete
contemplantur. Per cubilia nempe, in quibus dormitur, interna quies
accipitur; quam tunc vere mens adipiscitur, cum ab exterioribus perfecte
quiescit, et solis internis intendit. Horum cubilium, et quietis in
Canticis canticorum sponsa meminit, ubi dicit: Ego dormio, et cor meum
vigilat (Cant. V). Ille nimirum bene dormit, et cor ejus vigilat, qui
sopitis ad exteriora sensibus, intrinsecus ad interna contemplanda
devote vacat. Hanc cubilium quietem cuncti carnales odio habent, quibus
exteriora sola placent. Quos sub Ephraim nomine propheta subtiliter
redarguens dicit: Ephraim vitula docta diligere trituram (Ose. X).
Vitula namque trituram amat, quia comedit de spicis, quas triturat. Sic
carnales omnes exteriora negotia totis praecordiis amant, non ut
Ecclesiae necessitatibus vel utilitatibus inserviant, sed ut largiori et
lautiori cibo, potuque inanibus etiam verbis et vanitatibus mundanis ad
libitum suum se reficiant. Denique grave sibi damnum fieri conqueruntur,
quoties eis exteriora custodienda, vel disponenda non injunguntur. At
non ita sancti, praesertim perfecti, qui interna magis diligunt, ex
quibus potiora gaudia sumunt. Unde et subditur: Exsultationes Dei in
gulture eorum. Exsultationes Dei in gutture sanctorum sunt, dum pro
acceptis beneficiis exsultanter Deo gratias agunt. Hinc est quod
propheta de Jerusalem, imo de universitate justorum dicit: Gaudium et
laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI). Sed
quia non sufficit ut cuiquam tantummodo bonum faciat, nisi et in aliis
malum pro viribus destruat, apte subditur:
Et gladii ancipites sive bis acuti, id est ex utraque parte acuti, in
manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in
populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in
manicis ferreis, ut faciant in ejus judicium conscriptum: gloria haec
est omnibus sanctis ejus. Unde Apostolus, cum de spiritali armatura
loqueretur, de gladio dicit: Et gladium spiritus, id est gladium
spiritalem, quod est verbum Dei (Ephes. VI). Et alibi: Vivus est sermo
Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens
usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum,
et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV). Pluraliter
autem hic dicuntur gladii, quia duo sunt Testamenta verbi Dei. Ad quod
forsitan spectat illud Evangelicum: Domine, ecce duo gladii hic (Luc.
XXII). Qui recte bis acuti sunt, quia foris in nobis amputant luxuriam
carnis, et intus resecant malitiam cordis. Bis acuti sunt, quia bonos a
malis, et malos a bonis discernunt. Gladios autem sancti tenent in
manibus, quia verba sacra quae praedicant exercent operibus. Ad quid
etiam teneant eos declaratur, cum subditur: Ad faciendam vindictam in
nationibus, increpationes in populis. Possumus autem per nationes hoc in
loco convenienter intelligere malos per populos bonos, infirmos tamen et
imperfectos. Sancti itaque in nationibus gladiis Deum vindicant, dum
secundum praecepta sacrae Scripturae malos excommunicant, vel certe in
eos vindictam quandoque venturam praedicant. Increpationes in populis
faciunt, dum bonorum perfectorum et infirmorum quaslibet transgressiones
veniales et leves sacris verbis redarguunt. Mali ex industria malae
voluntatis, et elatione culpam incurrunt; boni ex ignorantia, vel
infirmitate delinquunt. Et quantum distat nequitia malorum ab
imperfectorum infirmitate, tantum vindicta videtur differre ab
increpatione. Nequitia quippe, et vindicta sunt graviores; infirmitas
autem et increpatio leviores. Ad alligandos reges eorum in compedibus et
nobiles eorum in manicis ferreis. Reges hoc in loco dici possunt, quorum
est ex officio virtute discretionis alios regere. Nobiles, qui
cujuslibet fulgore dignitatis caeteris videntur praepollere. Qui quanto
sublimiores sunt, tanto facilius ac citius in culpam nonnunquam cadunt.
Quos sancti in compedibus et manicis ferreis ligant, quoties eorum
pravitatem auctoritate suae sanctitatis refrenant. Nec solum sancti
praelati istos praelatos, et nobiles ignobiliter viventes a suis
pravitatibus cohibent; verum et subjecti eorumdem malorum ipsos cohibere
debent, ne possint manus eorum, quod coeperant, implere, vel si
incoeperint, non possint consuescere, vel diutius tenere. Nisi enim
subditi cum auctoritate mala eorum reprobent et eis contradicant,
seductionis eorum se reos sciant. Si enim asina Balaam sessorem suum
usque ad gladium angeli subvexisset, nonne uterque eorum sententiam
subiisset? Nunc autem ei restitit, calces allisit, verbis contra naturam
increpavit, sicque se et illum salvavit. Sic et Paulus restitit in
faciem Petro, quia reprehensibilis erat (Gal. II).
Quod autem praelatus subditorum correptionem libenter amplecti debeat,
beatus Gregorius in Pastoralibus demonstrat, dicens:
Praelatus, qui prava studet agere, et tamen ad haec videt caeteros
tacere, ipse sibimet testis est quod plus veritate se appetit diligi,
quam contra se non vult defendi. Hinc Petrus increpationem Pauli
libenter accepit. Hinc David correptionem subditi humiliter audivit,
quia et rectores boni, dum privato amore se diligi nesciunt, liberae
puritatis verbum a subditis, obsequium humilitatis credunt. Sed inter
haec necesse est quatenus subditorum mens, cum quaedam recte sentire
potuerit, sic in vocem libertatis prodeat, et tamen libertas in
superbiam non erumpat, ne dum forte immoderatius eis linguae libertas
conceditur, vitae ab his humilitas amittatur. Ut faciant in eis judicium
conscriptum. Judicium conscriptum dici potest divinum decretum auctore
Deo in mundo sancitum a Patribus litteris commendatum. Quod videlicet
judicium sancti in nationibus, populis, regibus, et nobilibus eorum
faciunt, dum alios pro contumacia puniunt, alios de suis
transgressionibus corripiunt, et integritati virtutum restituunt in
quantum possunt. Et haec est gloria omnibus sanctis ejus, ut videlicet
ipsi boni per justitiam existant, et in aliis puniendis vel corripiendis
secundum rationem praedictam gratiam sibi datam exerceant. Omnibus
sanctis ejus, id est non solum majoribus, sed et minoribus. Inferiores
enim licet in aliis puniendis vel corripiendis potestative non agant,
potestative tamen agentibus cooperantur, et si non facto vel verbo,
tamen voto. Unde est illud: Laetabitur justus, cum viderit vindictam
(Psal. LVII). Et si gaudet justus, cum videt iniquis vindictam illatam,
multo plus gaudere, credendus est, dum videt peccatoribus per
correptionem et emendationem veniam concessam, sanctitatem restitutam,
quemadmodum gaudium est in coelis super uno peccatore poenitentiam
agente, magis quam super nonaginta novem justis, qui non egent
poenitentia (Luc. XV). Sancti itaque, ut supra dictum est, exsultabunt
in gloria per bonae conscientiae gloriationem: laetantur in cubilibus
suis per internam quietem; exsultationes Dei sunt in gutture eorum per
gratiarum actionem; gladii ancipites in manibus per sacri verbi
operationem; faciunt vindictam in nationibus malos puniendo;
increpationes in populis, delinquentes corripiendo; alligant reges et
nobiles etiam superiores, sed cum reverentia a pravitate cohibendo;
faciunt in his omnibus judicium conscriptum, hoc quod Deus per
Scripturam faciendum judicat exsequendo. Laboremus, charissimi nobis,
bonorum quae de sanctis dicta sunt esse participes, ut eorum gloriae
mereamur esse consortes. Quod nobis praestare dignetur, etc.
|
|