SERMO LXXXIII. In festo Omnium Sanctorum. Expositio anagogica psalmi CXLIX.

Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Haec superius secundum sensum tropologicum exposita sunt, sed adhuc secundum anagogicum sensum, ad quem etiam magis pertinere videntur, exponi possunt. Exsultabunt itaque sancti in gloria, quia non solum nunc exsultant in gloria, ut supra dictum est, per bonam conscientiam in tempore, verum etiam post tempus exsultabunt in gloria per retributionem in aeternitate. Quae gloria, quanto magis nunc est incognita nostro sensui, inexperta affectui tanto difficilior est locutioni. Gloria namque haec ipse Deus est, quem nemo vidit unquam (I Joan. IV), qui est incomprehensibilis cogitatu, qui dum suos sanctos in coelo luce suae claritatis illustrat, suae gloriae beatitudinem illis perfecte participat. De qua gloria, ut quoquo modo nobis significetur, scriptum est: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). Quis ergo putas fulgor erit, dum innumerabilia millia justorum sociabuntur innumerabilibus millibus angelorum? Et si tam inaestimabilis claritas erit in his creaturis, quis, quaeso, aestimet fulgorem summae majestatis, non solum illum qui est divinitatis, verum etiam illum qui est glorificatae in Christo humanitatis, quem omnis creaturae claritatem incomparabiliter transcendere certissimum est? Nam de ipso etiam ante passionem, et ante resurrectionis ascensionisque ejus gloriam, in ejus transfiguratione scriptum est quod resplenduit facies ejus sicut sol (Matth. XVII). Legimus in Apocalypsi de angelo, qui in similitudinem Filii hominis beato Joanni apparuit, scriptum quod facies ejus erat sicut sol quando lucet in virtute sua (Apoc. I). Clarissimam in rebus visibilibus creaturam ad exprimendam claritatis ejus gloriam posuit, dum faciem ejus sicut solem in virtute sua lucere, id est in meridie, dixit. Perpendat igitur qui potest qualis sit aeterna et immensa claritas incomprehensibilis et ineffabilis divinitatis, si tam mirabilis fuit apparens similitudo glorificatae in Christo humanitatis. Beata autem gloria justorum, sive gloriosa beatitudo eorum erit summae Divinitatis, et glorificatae in Christo humanitatis claritate perlustrari, et eam sine fine contemplari. Unde et in Apocalypsi iterum scriptum est quod civitas superna, scilicet Jerusalem, non eget sole neque luna, ut luceat in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus Agnus est (Apoc. XXI). Perpendat enim qui potest (sed non est, ut credo, qui possit) quanta erit sanctorum gloria, quando bonus servus et fidelis intrabit in gaudium Domini sui (Matth. XXV), quando bonus operarius post laborem operis sui percipiet lucrum denarii (Matth. XX); quando sapientes virgines cum sponsa et sponso intrantes laetabuntur in aeternum in coelesti thalamo (Matth. XXV); quando recipientes eos in aeterna tabernacula mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et superfluentem dabunt in sinum eorum (Luc. VI); quando absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum suorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor; quoniam priora transierunt (Apoc. XXI); quando gaudium et laetitiam tenebunt, quando fugiet dolor et gemitus, quando replebimur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabit nos et quando in lumine ejus videbimus lumen (Psal. XXXV); quando nostrum esse non habebit mortem, nostrum nosse non habebit errorem, nostrum amare non habebit offensionem; quando vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus nostri magnificentiam Creatoris, qui Deus super omnia benedictus in saecula. Magna est igitur gloria, ut in praecedenti sermone diximus, habere bonam conscientiam, sed longe amplior est gloria habere vitam aeternam. Magnum quippe est si sis justus et incomparabiliter est amplius, si sis et beatus.

Laetabuntur in cubilibus suis. Possumus hic per cubilia sanctorum intelligere supernas mansiones eorum, de quibus Salvator ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Quam etiam domum propheta commendans ait: O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus; magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus (Baruch. III). De hoc quoque loco, Salvator ait: Vado parare vobis locum (Joan. XIV). In cujus domus sive loci mansionibus, dum sancti secure pacifice, et quiete vivunt, velut in cubilibus suaviter requiescunt. In cubilibus, ait, non in cubili, quia secundum differentiam meritorum erit et differentia praemiorum. Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Et alibi: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Exsultationes Dei in gutture eorum. Exsultationes Dei tunc in gutture eorum erunt, quia sine fine Deum laudabunt, eo quod mala evaserunt bona perceperunt, et haec in perpetuum absque detrimento possidebunt. De hac aeterna laude sanctorum est illud Psalmistae: Misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII). Qualis autem sit exsultatio sanctorum in coelesti gloria, et laetitia in cubilibus istis, exsultationes quoque in gutture eorum, illorum solummodo est cognoscere quibus datum est et habere. Unde quidam rythmico carmine supernam affatus Jerusalem pulchre dixit:

Quantum tui gratulentur,
Quam festive conviventur,
Quis affectus eos stringat,
Aut quae gemma muros pingat.
Chalcedon an hyacinthus,
Norunt illi qui sunt intus.

Quia ergo non est qui possit cognoscere quae sanctorum erit gloria, quam possidebunt eum videndo, quae eorum requies, quam habebunt supernis in cubilibus quiescendo: quales exsultationes, quae in eorum personabunt gutture Deo canendo, scrutemur interim, et sanemus infirmitatem nostram, ut ad illa bona mereamur quandoque pertingere, quae nondum valemus videre. Laboremus totis viribus ad illam lucem pervenire, quae in tenebris lucet, et quam tenebrae non valent comprehendere. Et gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, etc. Insinuatis bonis coelestibus, quae sancti in futuro possidebunt, redit ad insinuandam eorum potentiam, quam in die judicii cum Judice in damnandos exercebunt. Apostoli quippe, et perfectissimi quique cum Christo judicaturi mundum credendi sunt. In quorum manibus gladii ancipites ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis erunt, quia secundum verba Scripturae, quae ipsi tenuerunt, et illi contempserunt, eos in anima et corpore aeternaliter puniri debere judicabunt. Tunc enim stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores illorum (Sap. V). Tunc stabit beatus Benedictus pro suis monachis; beatus Augustinus pro suis clericis; beatus Petrus, et omnes apostoli, et ecclesiastici praelati pro sibi commissis adversus impios, injustos et raptores, qui eos cruciaverunt, et possessiones Ecclesiae, et substantias fidelium injuste diripuerunt; et januas coeli ingredi non sinentes projicient eos in tenebras exteriores. Possumus autem per vindictam in nationibus graviorem poenam his qui graviora scelera perpetraverunt inferendam accipere. Per increpationes in populis, minorem in inferno cruciationem his qui minora commiserunt crimina imponenda intelligere. Gravius enim adulteri quam fornicatores cruciabuntur. Post hoc autem quod post generalem malorum poenam, specialiter regibus, et nobilibus eorum singularis quaedam cruciatio attribuitur, patenter ostenditur quod ut scriptum est judicium durissimum in his qui praesunt, fiet (Sap. VI), et quod potentes potenter tormenta patientur (ibid.). Et item: Fortioribus autem fortior instat cruciatio (ibid.). Justum est enim ut qui caeteris praelati ex concessa sibi potestate caeteris pejus operantur, caeteris gravioribus poenis in damnatione et strictius arceantur. Et hoc est quod additur, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Judicium autem, quod in die judicii per sanctos in reprobos exercebitur, judicium esse conscriptum dicitur, quia per sanctos Patres in divina pagina scriptum est et sancitum. Gloria haec est omnibus sanctis ejus. Gloria haec, ut scilicet in semetipsis aeternalitater gloriose fulgeant, et impios suo judicio aeterno supplicio puniendos decernant. Aestimemus, charissimi, in quantum possumus, quae vel qualis sit sanctorum gloria, et laboremus, ut consortes eorum esse mereamur in patria. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.