|
Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam.
Beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem
Jerusalem. Portae Jerusalem ex sapphiro, et smaragdo aedificabuntur, et
ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. Ex lapide candido et
mundo omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus alleluia
cantabitur. Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, ut sit regnum ejus in
saecula saeculorum super eam. Amen (Tob. XIII). Ista quae proposuimus,
ex verbis Tobiae, quibus Dominum post receptum lumen oculorum suorum
laudavit, accepimus. Tobias interpretatur bonus Domini. Tobias ergo
sanctorum doctorum praelatorumque coetum rectissime significat, qui vere
bonus Domini excellenter est, et vocatur, non solum eo quod sancte
vivendo, praecepta Dominica effectui mancipat, verum et idcirco quod
sibi creditas animas ad fidem erudit, et ad recte vivendum informat. Ex
quorum videlicet praelatorum, ac doctorum numero beatus Augustinus,
cujus hodie solemnia celebramus, eminenter exstitit, qui suum
discipulatum, gregemque perfectissime docuit, et ad serviendum Deo
nihilominus instituit. Qui etiam merito suam animam ad benedicendum
Dominum provocavit, quia lumen supernae cognitionis sibi collatum non
ignoravit. Per Jerusalem autem sanctam Ecclesiam intelligimus, quae
partim in terra peregrinatur, partim in coelo gloriatur. Hic exsultat,
ibi regnat; hic filia, ibi mater. Una est tamen civitas, una Ecclesia,
una columba, una amica, una sponsa. Civitas civium cohabitatione,
Ecclesia fidelium collectione, columba simplicitate, amica dilectione,
sponsa fide. Et celebrantur nuptiae utrobique, in mundo scilicet et in
coelo; sed hic in fide, ibi in specie; hic in spe, ibi in re. Videmus
nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
XIII). Hic in nuptiis propinatur vinum gratiae, ibi propinatur vinum
gloriae. De qua etiam civitate in principio verbi quod proposuimus
intimatur, quod eam Deus liberavit; et in fine quod eam exaltavit. Ait
enim:
Benedic anima mea Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam.
Et in fine: Benedictus Dominus, qui exaltavit eam. Primum enim eam
liberat, deinde exaltat. Liberat a malo, exaltat in bono; liberat in
via, exaltat in patria. Liberat per gratiam, exaltat per gloriam. Beatus
ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
Perpendat, qui potest, quanta sit charitas spiritalium patrum erga
filios, qui filiorum salutem, ut ex his verbis intelligi potest, suam
autumant, quam ut suam veraciter amant, et propriam reputant. Unde
Paulus Thessalonicensibus ait: Quae est spes nostra, aut gaudium, aut
corona gloriae? Nonne vos estis ante Dominum Jesum Christum in adventu
ejus? (I Thes. II). Hanc eamdem charitatem Paulus exprimit, ubi ad
Galatas dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur
Christus in vobis (Gal. IV). Et notandum quod non ait semen meum, sed
reliquiae seminis mei. Licet enim multi sint vocati, pauci tamen sunt
electi (Matth. XXII); sicut inter ipsos electos plures sunt imperfecti,
pauciores sunt perfecti ad videndam claritatem Jerusalem. Duae sunt
Ecclesiae sanctae claritates, una est in tempore, altera in aeternitate;
una in justificatione, altera in beatitudine; una in merito, altera in
praemio. Quantumcunque autem per primam intrinsecus fulgeat, extrinsecus
tamen nigrescit; quia omnes, qui pie volunt in Christo vivere,
persecutionem patientur (II Tim. III). De hoc fulgore, et hac nigredine
ipsa sancta Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Nigra sum, sed
formosa, filiae Jerusalem (Cant. I). Nigra foris per angustiam
persecutionis, sed formosa intus per fulgorem charitatis. Licet enim
exterior homo noster corrumpatur, interior tamen renovatur de die in
diem (II Cor. IV). Hoc autem quod dicitur: Beatus ero, si fuerint
reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem, ad futuram
gloriam ejus magis pertinere videtur, quam Isaias illi promittit,
dicens: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor
lunae illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et
Deus tuus in gloriam tuam, id est non occidet ultra sol tuus, et luna
tua non minuetur: quia Dominus erit tibi in lucem sempiternam, et
complebuntur dies luctus tui (Isa. LX). Sanctus itaque quilibet
praelatus beatum se asserit, si fuerint reliquiae seminis sui ad
videndam claritatem Jerusalem, quia revera beatus erit, cum vel aliquos
ex his, qui nunc eum imitari videntur in mundo, supernam sanctae
Ecclesiae gloriam secum contemplari viderit in coelo. Beatus erit pro
suo bono opere, beatus pro sibi commissorum bona conversatione. Quamvis
enim in omnibus sanctis duplex erit gloria, pro corporis videlicet et
animae stola, in sanctis tamen praelatis specialiter complebitur quod
scriptum est: In terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI): pro sua
sibique commissorum justitia.
Portae Jerusalem ex sapphiro, et smaragdo aedificabuntur: et ex lapide
pretioso omnis circuitus murorum ejus. Smaragdus per suum virorem
significat fidem. Sapphirus, qui firmamenti prae se fert colorem, bonam
operationem. Virorsmaragdi fidem significat, quia sicut viror in
germinantibus primum apparet, ita fides in virtutibus ordine prima est,
sine qua impossibile est placere Deo. Prima porta sanctae Ecclesiae
fides est, quae per secundum lapidem, id est smaragdum ordine
praepostero figuratur; secunda operatio, illa, inquam, operatio, quae
per dilectionem, Dei et proximi fit, quae per primam exprimitur. Prima
porta fides quasi duas habet valvas per duas partes suas. Duo enim
quaedam sunt, et haec duo unum sunt, Creator et Salvator: duo sunt
numina, et res una. Tamen aliud notat Creator, aliud Salvator; Creator,
quia fecit nos; Salvator, quia salvavit nos. Creator, et quae pertinent
ad Creatorem, haec una pars est fidei; et Salvator, et quae pertinent ad
Salvatorem, haec est altera. In prima parte ad fidem pertinet, confiteri
Creatorem, ab eo facta esse omnia quae habent esse; in secunda parte ad
fidem pertinet, venerari Salvatorem, et confiteri ab eo reparata esse
perdita, quibus datum vel dandum est beatum esse. Prima pars fidei
spectat ad debitum naturae, secunda spectat ad debitum gratiae. Illa
credere debemus, quia per naturam conditi sumus. Ista credere debemus,
quia per gratiam reparati sumus. Si igitur illa credis, habes primae
portae valvam unam; si ista credis, habes alteram. Sed non sufficit
portam primam solam ingredi, nisi ingrediaris et secundam, quia fides
sine operibus mortua est (Jac. II). Operatio autem porta secunda est,
quae per primum lapidem, id est sapphirum, figuratur. Omnis enim
operatio, quae per dilectionem Dei et proximi fit, magis coelestis quam
terrena est: quia non fit, propter terrena, sed propter coelestia; et ob
hoc per sapphirum figuratur. Quae et ipsa duas valvas videtur habere. Si
enim quod bonum est opereris diligendo Deum, habes valvam unam; si autem
opereris bonum diligendo proximum, habes alteram. Si ergo vis, sive in
praesenti sive in futuro civis esse Jerusalem, oportet ut utramque
portam ingrediaris, fidei scilicet et operationis, illius autem
operationis quae per dilectionem fit. Nam sicut fides sine operatione
mortua est, sic et operatio absque dilectione inanis est.
Omnis quoque circuitus murorum ejus ex lapide pretioso construitur, quia
sancta Ecclesia et in merito suarum soliditate virtutum undique
circumdatur, et in praemio coelestium fulgore praemiorum circumquaque
decoratur; ut in merito sit firma, in praemio fulgida: in merito nihil
ei desit virtutis, in praemio nihil beatitudinis. Utrobique tamen est
fulgida, utrobique solida, dum et nunc virtute est clara, et tunc
claritate perpetua. Sed et plateae ejus ex lapide candido et mundo:
candido in bono, mundo a malo sternuntur; dum imperfecti quique qui
rebus terrenis licentius et latius utuntur, in tempore munditia bonorum
operum, et in aeternitate decore praemiorum ordinatissime disponuntur.
Qui licet careant robore passionis, candent tamen byssino suae
justificationis, quod habent ex munditia bonae actionis, et decore
honestae conversationis. Et per vicos ejus alleluia cantabitur. In
mundo, et in coelo sanctae Ecclesiae multiplices ordines existunt, qui
dum vel merito vel praemio inter se differunt, quasi multos ex se vicos
efficiunt. Per quos omnes alleluia cantatur, dum et ab his qui sunt in
coelo, et ab his qui sunt in terra, laus divina depromitur. Unde et
scriptum est: Confessio ejus super coelum et terram (Psal. CLXVIII). Et
licet ista, quae dicta sunt, secundum utrumque sanctae Ecclesiae statum
exponamus, ad futuram tamen melius referuntur. Unde et subditur:
Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, ut sit regnum ejus super eam in
saecula saeculorum. Amen. Quamvis enim regnum Dei super Ecclesiam etiam
in praesenti sit, in futuro tamen multo amplius fore videtur, cum
videlicet omnis calumnia peccati defecerit, cum nec mors nec mortalitas
ultra dominabitur nobis, sed corruptibile hoc induerit incorruptionem,
et mortale hoc induerit immortalitatem: cum Filius tradiderit regnum Deo
et Patri, et erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). Et nunc,
charissimi, videamus, an de semine beati Patris Augustini, id est
imitatores ejus simus sicut esse debemus. Attendamus, an verbum Dei,
ejus exemplo legendo, meditando, tractando, praedicando, secundum
gratiam nobis datam diligimus; an ejus honestissimam religionem sancte
vivendo totis viribus imitamur. Si enim haec facimus, vere semen ejus
sumus, vere claritatem coelestis Jerusalem cum ipso contemplabimur. Quod
nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster. Amen.
|
|