SERMO LXXXV. In festo sancti Michaelis primus. Ex historia libri Judith.

Nota est historia de Judith, quomodo Holofernem principem exercitus regis Assyriorum, qui in eadem historia Nabuchodonosor appellatur, et in Ninive regnasse perhibetur, interfecit. Qua peracta victoria et spoliis hostium collectis, dederunt filii Israel Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili universa, quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt; et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus in organis, et citharis. Tunc cecinit Judith canticum hoc Domino, dicens: Incipite Domino in tympanis: Cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exsultate, et invocate nomen ejus. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu inimicorum nostrorum (Judith. XVI). Judith significat Ecclesiam, Nabuchodonosor diabolum, Ninive mundum, Holofernes aliquem robustissimum principem daemonum, sive principatum gentium adversus Ecclesiam malignantium. Judith gladio Holofernis caput ejus abscidit: quia sancta Ecclesia cujuslibet hostis adversus malignantis superbiam per propriam malitiam confundit. Dum enim adversus Ecclesiam, vel quamlibet sanctam animam callidus hostis malignatur, et ipsa adjuvaute gratia ejus malitiam evadit, in ipsum eadem malitia retorquetur, per quam et occiditur. Unde et impio presbytero adversus justam Susannam malignitati dictum est: Recte mentitus es in caput tuum (Dan. XIII). Et item scriptum est: Mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI). Justum est enim ut quod impius quisque adversus justum conatur, ipse sustinere cogatur. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI). Spolia Assyriorum significant sapientiam, eloquentiam, opera quaedam et virtutes, et bonorum disciplinam morum gentilium. In quibus omnibus nonnulla probantur imitatione utilia. Aurum significat sapientiam; argentum, eloquentiam; vestes bona opera; gemmae, virtutes; varia supellex, bonorem ornamenta morum. Quae filii Israel hostibus auferunt. Judith tribuunt, dum fideles omnes haec exercentes ea ad laudem, et studium Ecclesiae referunt. Sic populus Dei ab Aegypto recedens ipsam spoliavit, unde tabernaculum construxit. Sic justi sub Testamento Veteri, quae hostibus abstulerunt, in ministerium templi consecraverunt. Omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus in organis, et citharis. Mulieres sunt, qui materno affectu erga alios agunt, qui eos verbo doctrinae pariunt, et nutriunt. Mulier sive mater fuit Paulus, quando ait: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). Et item: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. XIII). Nam virgines sunt, qui a negotio doctrinae quiescunt; qui eam tantum, quae Dei, non etiam quae per officium doctrinae proximi sunt, cogitant, et quomodo mente et corpore sancti Deo placeant solum elaborant. Juvenes sunt, qui per nullum boni operis effectum senescunt, sed renovatur ut aquilae juventus eorum (Psal. CII), et si exterior eorum homo corrumpitur, interior tamen revocatur de die in diem (II Cor. IV). Cum his omnibus fideles populi exsultant, et quid intrinsecus gaudii de spiritali victoria habeant, extrinsecus demonstrant in organis, id est canticis spiritualibus et citharis, id est bonis operibus. Organa namque, ut sonum reddant, implentur vento, et per hoc significant cantica plena Spiritu sancto. Citharae vero, ut sonent, manu tanguntur, et propterea per citharas opera bona figurantur.

Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum. Sancta Ecclesia in hoc cantico et pro adepta victoria gratias agit, et fideles suos quando ei concinant instrunt. Incipite Domino in tympanis. Intendite, fratres. Ut enim ex his verbis perpendi potest; non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV), qui carnis suae voluntati servit. Qui enim commessationibus, et ebrietatibus, cubilibus et impudicitiis deseruit, carnemque suam per abstinentiam, et continentiam castigare negligit, congrue Deo gratias agere nequit. Tympanum, quod pelle siccata et extensa fit, afflictionem carnis exprimit. Incipite ergo in tympanis, et postea cantate in cymbalis. Cymbala, quae invicem percussa sonant, labia nostra figurant, quae dum invicem cantando percutimus, sonum laudis divinae reddimus. Praecedant ergo tympana, ut bene sonent cymbala, id est nosmetipsos primum per afflictionem perfecte mundemus, ut postea laudem Dei congrue et accepte decantemus. Psalmus sive a psallendo sive [ps][aac][l][l][e][i][n] psallo in Graeco, quod est tangere, dicatur, effectum significat boni operis Incipite ergo carnem castigando, cantare in cymbalis Deum labiis laudando, modulamini psalmum novum bene operando. Exsultate, et invocate nomen ejus. Exsultate de beneficiis acceptis, invocate pro accipiendis. Dominus conterens bella, Dominus nomen illi.---Dominus conterens bella, quia de coelo fortitudo est, quia ipse vicit mundum; Dominus nomen illi subaudi soli, quia etsi sint domini multi, ipse tamen Dominus solus est, quia excellenter, quia immutabiliter. Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut nos eriperet de manu inimicorum nostrorum. Haec est causa victoriae, haec est causa laudis divinae, quod Deus posuit castra sua in medio populi sui. Sed quae sunt haec castra, nisi exercitus angelorum, de quibus Jacob, cum eos obviam haberet, ait: Castra Dei sunt haec (Gen. XXXII). Quae castra Deus in medio populi posuit, quia quemadmodum Paulus ait: Omnes administratorii spiritus in ministerium sunt missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). Unde et beatus Michael, cujus hodie solemnitatem celebramus contra draconem cum suis angelis pugnasse et vicisse in Apocalpysi perhibetur, ubi dicitur: Factum est praelium magnum in coelo. Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus, et non valuerunt, neque inventus est locus eorum amplius in coelo (Apoc. XII). Cum enim omnes administratorii spiritus, id est angeli, in ministerium missi credantur propter eos, qui haereditatem capiunt salutis, Michael tamen ex nomine in praelio designatur, et aliorum princeps esse describitur, quemadmodum et in Veteri Testamento populi Israelitici, id est videntis Deum princeps memoratur.

Et factum est praelium magnum in coelo. Quasi diceretur: Ne timeatis, fideles, tametsi saeviunt adversum vos daemones inferendo tentationes, concitando persecutiones; quia sancta Ecclesia contra omnia eorum molimina magna habet auxilia, non solum sanctorum documenta doctorum et praedicatorum, sed et suffragia angelorum. Et factum est praelium magnum, quia robustum, et longum in coelo, id est in sancta Ecclesia, dum detinetur in mundo. Michael, et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus: sed illi Ecclesiam adjuvando, isti eam impugnando; illi salubria suggerendo, isti noxia consulendo: draco, et Angeli ejus bonorum exercitum impetendo: Michael, et angeli eorum impetum coercendo. Et non valuerunt, draco videlicet, et angeli ejus sanctorum spirituum removere suffragia, neque inventus est locus eorum amplius in coelo, id est in sancta Ecclesia, ut ei vel auferre justitiam, vel eam possent pertrahere ad culpam. Nam et si aliquis de fidelibus Ecclesiae (de his dicimus, qui secundum propositum vocati sunt sancti), permittente divina providentia, et diabolica suggerente malitia, aliquando in culpam labitur, nequaquam tamen in hoc diabolus vincit, sed vincitur, quia praedestinatis ad vitam etiam malum in bonum cooperatur, nec hoc tam saevientes adversarii viribus agitur, quam permittentis Dei provida dispositione ad resurgentis lapsi cautelam ordinatur. Nullatenus ergo diabolus, vel angeli ejus locum amplius habent in coelo, id est talium Ecclesia, quia nequaquam illos expugnare valet, qui coelestia bona vero corde sciunt, et ad illa consequenda praedestinati sunt, ut eos pro libito suo in peccatum trahant, vel quandiu velint in ipso detineant. Magis autem, cum et hoc divina permissione fiat, locus eorum in terra reperitur, id est in iis qui terrena diligunt, et coelestia bona mereri contemnunt. Unde bene sequitur: Et projectus est draco ille magnus serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. Draco per ardorem invidiae, magnus per excellentiam superbiae, serpens per astutiae calliditatem, antiquus per peccandi veternam consuetudinem. Nunc ergo, charissimi nobis, quia sanctus Michael et angeli ejus pro nobis nobiscum pugnant, quia plures sunt nobiscum, quam cum illis; non enim est numerus militum Dei: nam millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII); contra draconem hunc, qui per regem Assyriorum figuratur, viriliter agamus, et superbiam ejus elidendo caput ejus abscindamus, ut peracta victoria cum nostra Judith supernam Jerusalem ingredi cum gaudio mereamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus. Amen.