SERMO LXXXVI. In festo sancti Michaelis secundus. Item ex libro Judith.

Venit Assur ex montibus, et montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae. Cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem. Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confudit [confodit] eum (Judith. XVI). In his verbis superba fortitudo, et contumax comminatio diaboli describitur, ut dum sancta Ecclesia illum superat, ejus virtus gloriosior ostendatur. Verum ex principio sermonis declaratur, quod ex mira [mera] superbia procedit, quod diabolus adversus Ecclesiam saevit. Nam dicitur, venit Assur ex montibus, id est superbiae suae tumoribus, quibus in principio Deo voluit parificari, et nunc homini vult donari. Nam cum montes aliquando in bona significatione soleant poni, ut ibi: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX); et ubi de habitatore Jerusalem dicitur, quod sint montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV), quod hic non nisi in malo debeant accipi, manifestatur per repetitionem qua subjungitur: Et montibus ab Aquilone quippe dicente Domino, pandetur omne malum (Jer. I). Quod autem malum per aquilonem, qui frigidus est, rectius accipimus quam malitiam? Hinc de Jerusalem dictum est quod frigidam fecit suam malitiam, sicut cisterna frigidam facit aquam suam (Jer. VI). Assur ergo ex montibus ab aquilone venit, dum diabolus ex superba malitia, vel malitiosa superbia ad persequendum justos prorumpit. Qui in multitudine fortitudinis suae venit, quia ad perficiendam suam nequitiam universitatem daemonum, ac malignorum hominum colligit. Cujus, inquit, multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. Multitudo diaboli sunt daemones, equi, quibus invehuntur, sunt persecutores. Torrentes docentes sunt praedicatores, valles humiles auditores. Istos torrentes daemones, ne aquam fidelibus fundant, obturant, dum eos quibuslibet impedimentis ab officio praedicationis retardant. Equi quoque eorum valles operiunt, dum persecutores humiles opprimunt. Magnum itaque flagellum est, dum diabolicis tentationibus fluenta praedicationis auferuntur, et persecutionibus impiorum humiles auditores opprimuntur. Sed quod diabolus intentat ad detrimentum, hoc electis, ut exitus probat, redit ad profectum, sicut scriptum est: Deus non patietur vos tentari ultra id quod potestis; sed dabit cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X).

Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem. Per fines Ecclesiae intelligimus eos qui sunt infirmiores, per juvenes fortiores, per infantes incipientes, per virgines perfectos in continentia vel virginitate viventes, et quae Dei sunt, quomodo placeant Deo altius cogitantes. Fines ergo, id est extremos et infirmos velut facili congressione minatur diabolus se incensurum igne per libidinem carnis. Juvenes, id est fortiores, quos sine fortiori assultu novit superari non posse, occisurum gladio per malitiam cordis. Porro infantes, id est inchoantes minatur dare in praedam, ne amplius in bono crescant. Virgines, id est perfectos, in captivitatem, ut illaqueet vinculis peccati, et amplius ad culmen perfectionis non ascendant. Diabolus grandia minatur, sed largiente gratia Dei, suffragantibus spiritibus angelicis turpiter a suo desiderio fraudatur. Nam sequitur: Dominus omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confudit eum. Dominus omnipotens diabolum nocet, quia praesentiae suae potentia, vel alio quolibet modo ejus pravam voluntatem coercet, vel certe malum, quod ille mala voluntate Deo permittente peragere parat, Deus ad suam justam voluntatem intorquet. Quod angelorum ministerio saepius peragi multis sacrae Scripturae locis declarantibus certissimum est. In cujus rei negotio beatus Michael, cujus hodie solemnia celebramus, cum suis angelis pro populo Dei, velut princeps populi Dei, Deo disponente fortiter pugnat, et hostem antiquum de finibus Ecclesiae potenter fugat. Sed quoniam quidquid Deus per se, sive per angelos, sive alioquolibet modo in hoc spirituali bello debellando diabolum agit, totum Ecclesiae laudibus per suam gratiam attribuit, recte postquam dictum est, Deus nocuit eum, statim additum est, et tradidit eum in manus feminae. Feminam se sancta Ecclesia nominat, quia Deo spirituales filios parit, vel certe quia in hoc bello, et in omnibus quae agit, sine Deo se invalidam et inutilem cognoscit. Et confudit eum. Magna nimirum confusio diabolo est, quod quotidie nunc ab infirmis animabus superatur, qui parentes primos in innocentia positos se vicisse gloriabatur. Sic victus est a beato Job rebus omnibus spoliato, filiis et filiabus orbato, ulcere pessimo percusso, ab uxore nequiter suaso, ab amicis graviter afflicto, in stercore humiliter posito. Haec igitur victoria, diabolo magna est confusio, Ecclesiae magna gloriatio. Unde et subditur.

Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes imposuerunt se illi, sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum. Per juvenes intelligimus fortes et temerarios; per filios Titan, id est solis, nobiles et praeclaros; per gigantes, potentes et elatos. Tales hostem antiquum non puniunt, sed potius per ipsum occumbunt. Sed nec Dominus ad bellum tales elegit. Nunquid enim Alexandrum magnum, aut Caesarem Augustum elegit, ut per eos superbiam diaboli destrueret, ac gloriam mundi sterneret? Absit! Quales ergo? Infirmos, ignobiles, idiotas, qui recte per feminam figurantur. Unde Paulus Corinthiis ait: Videte vocationem vestram, fratres, id est apostolos, per quos vos, et alii ad fidem vocati estis, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (I Cor. I). Ecce Judith femina. Sed quomodo filia Merari, id est amaritudinis? Audi: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus. Persecutionem patimur, et sustinemus. Blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc (I Cor. IV). Et licet haec de caeteris etiam fidelibus possint intelligi; de apostolis tamen specialiter et excellenter intelligenda videntur. Quorum videlicet apostolorum, et apostolicorum virorum maxime species, id est virtutum, et bonorum operum ac miraculorum gloria diabolum in electis dissolvit et occidit. Itaque, charissimi, imitemur Judith, castitatem amando, carnem jejuniis domando, Deum devote orando, misericordiam ejus praestolando, nostras animas illi humiliando, ut ejus imitatores esse mereamur, hostem perimendo, victoriam obtinendo. Et habentes sanctum Michaelem cum suis angelis in adjutorium, multa fiducia utamur. Nam, ut in hac ejus solemnitate canimus, mare concutitur, terra contremiscit, ubi archangelus Michael de coelo descendit. Mare sunt daemones, terra reprobi homines. Mare sunt daemones, quia amari, quia tumidi, quia inquieti. Terra sunt homines reprobi, non tam quia de terra sumpti et in terram reversuri, quam quod contemptis coelestibus solis terrenis sunt intenti. Verum Michaele de coelo descendente, mare concutitur, et terra contremiscit, quia et daemones a tentatione, et pravi homines a persecutione territi refrenantur, et fideles liberantur. Agamus ergo fiducialiter in pugna, ut adepta victoria ditemur corona. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus. Amen.