SERMO LXXXVII. In festo sancti Michaelis tertius. Ex eodem libro Judith.

Exuit vestimenta viduitatis suae, et induit se vestimento laetitiae in exsultatione filiorum Israel. Unxit faciem suam unguento. Colligavit cincinnos mitra ad decipiendum illum. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus, amputavit pugione cervicem ejus. Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos. Perierunt in praelio a facie Domini mei. Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro (Judith. XVI). In fine sermonis praecedentis dictum est quod Judith hostem suum dissolvit, et occidit in specie faciei suae, nunc in his verbis per partes ornamenta speciositatis suae describit, per quae cor illius subvertit. Exuit vestimenta viduitatis suae, et induit se vestimento laetitiae. Vidua fuit sancta Ecclesia, ex quo parens primus peccavit usque dum Christus in mundum venit. Quo tempore toto fuit induta vestibus viduitatis, id est luctu et spiritu moeroris. Veniente autem Christo in carne induta est vestimentis laetitiae, id est oleo gaudii et pallio laudis. Unde ipse Christus per Isaiam praenuntians ait: Spiritus Domini super me, eo quod Dominus unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes et ponerem lugentibus Sion fortitudinem, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris (Isa. LXI). Induit ergo se sancta Ecclesia vestimentis suis, ut hic dicitur vestimento laetitiae, ut de veste nuptiali, id est charitate intelligatur, quando tempore gratiae novis actibus renovatur. Et hoc in exaltatione filiorum Israel, id est omnium Deum videntium non solum oculo crudelitatis, sed et oculo dilectionis. Ungit faciem suam unguento in susceptione sacri chrismatis, colligat cincinnos suos mitra, id est cogitationes suas districtione divini timoris ad decipiendum illum. In hoc enim diabolus mire fallitur, quod, dum fideles cernit divina judicia formidare, tunc se magis existimat illos per pusillanimitatem a bono opere retardare, vel certe in desperationem praecipitare. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus Sandalia indumenta sunt pedum, quibus sanctam Ecclesiam calceatur in praeparationem Evangelii pacis. Sandalia vero ejus oculos hostis antiqui rapiunt, quia sacrae praedicationis verba praesertim ejus animum ad corripiendam sanctam Ecclesiam accendunt. Quanto nimirum amplius videt numerum credentium crescere, tanto plus inardescit, et laborat eum corrumpendo, si potest, minuere et minuendo corrumpere. Pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus. Per pulchritudinem id est per universalem sanctae Ecclesiae compositionem, anima diaboli captivatur, quia conspectis ejus virtutibus, et bonis operibus ita prava voluntas ejus in suo proposito stringitur et ligatur, ut a pravitatibus suggerendis cessare nequeat, donec ab ipsa victus occumbat. Unde et sequitur:

Amputavit pugione ejus cervicem ejus. Diabolus, ut etiam supra dictum est, proprio gladio perimitur, dum suae malitiae, qua adversus Ecclesiam corrumpendam saevit, conscientia condemnatur. Sicut in Esther legitur, Aman Mardochaeo lignum, in quo eum suspenderet, paravit; sed Mardochaeus liberatus est, et ipse Aman in eodem ligno suspensus interiit. Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. Persae interpretatur tentantes; Medi, mentientes. Tentantes sunt spiritus maligni, mentientes falsi Christiani. Persae itaque et Medi sanctae Ecclesiae constantiam horrent, quia daemones, et reprobi homines mirum in stuporem vertuntur, dum sanctae Ecclesiae virtutem, et victoriam vident. Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quoniam apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. Assyrii dirigentes interpretantur, et significant haereticos, qui se, et sui sequaces se rectissime in suo pravo dogmate dirigere arbitrantur. Qui et castra habent, in quibus habitant, quia pravis disputationibus adversus Ecclesiam dimicant. Quae castra in victoria sanctae Ecclesiae ululant, dum haeretici suam sententiam dolentes falsatam clamant. Humiles sanctae Ecclesiae gravem sitim patiuntur, dum eam daemones, et pravi homines, et praesertim haeretici persequuntur. Qui etiam interim quasi absconditi sunt, quia haereticorum pravitate corrumpi timentes extra sinum Ecclesiae se monstrare non praesumunt. Et fluenta doctrinae securi non hauriunt, dum illorum absynthium in ipsis gustare pertimescunt. Qui peracta victoria se patenter ostendunt, dum sacram Scripturam absque suspicione pravitatis inquirunt et inveniunt. Qui dum apparent, haeretici graviter dolent, quia se victos, illos victores videant. Filii puellarum, id est Ecclesiarum eum compungunt, quia sagittis praedicationis pravas eorum assertiones perfodiunt. Et quasi pueros fugientes occidunt, quia velut debiles, timidos, et inertes perimunt fugientes. Ante conspectum enim bonitatis standi locum non habet malitia. Resistite namque diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV). Perierunt in praelio a facie Domini mei. Hymnum cantemus Deo nostro. Hoc jam tertio victoriam Domino attribuit, et per hoc cultricem se sanctae Trinitatis ostendit. Primo quippe loco victoriam hanc ascribit Domino, ubi dicit, quod posuit castra sua in medio populi sui. Secundo, ubi ait: Dominus omnipotens docuit eum. Tertio hic, ubi dicit: Perierunt in praelio a facie Domini mei. Quia igitur, charissimi nobis, in hoc spirituali bello castra Dei, id est angelica suffragia in medio populi ejus sunt, et beatus Michael cum angelis suis pro nobis pugnat, fiducialiter agamus, et non timeamus. Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timore, sed accepimus spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII). Non accessimus ad tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret sermo: sed accessimus ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis; et judicem omnium Deum, et spirituum justorum perfectorum, et Testamenti Novi Mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel (Hebr. XII). Fortiter ergo stemus in pugna praesumentes de victoria. Qua adepta hymnum cum Judith nostra cantemus, Domino hymnum novum cantemus Deo nostro. Hymnum novum, quia peracta victoria transierunt vetera, et eece nova facta sunt omnia (Apoc. XXI). Cantemus, quia a malo liberati. Cantemus, quia beneficio ditati. Cantemus, quia percepimus gratiam. Cantemus, quia speramus gloriam. Quam nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.