SERMO LXXXVIII. De mandato dilectionis.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. (Deut. VI). Postquam homo Creatorem per culpam primordialem deseruit, et in hujus mundi miseriam devenit, multis subjicitur curis, occupatur actionibus, et fatigatur laboribus, et ex his omnibus in quibus homo sub sole distenditur, unum est optimum, et quod permanet, scilicet Deo servire (Eccle. I); quia caetera sunt transitoria, caetera sunt vana! Quisquis ergo Deo non servit, vanus est, et pro nihilo debet aestimari vita ejus, et melius esset illi non esse quam malum esse, et non vivere quam male vivere. Et si talis homo in praesenti vita posset habere fortitudinem Samsonis, pulchritudinem Absalonis, sapientiam Salomonis, velocitatem Azahelis, divitias Croesi, probitatem Alexandri, potestatem Octaviam qui totum mundum in potestate habuit, et longaevitatem Enoch qui in principio saeculi natus usque in finem non morietur: si, inquam, tanta et talia possidere posset in praesenti, nihil ipsi cuncta prodessent; si quidem Deo minime serviret. His etenim omnibus demum exactis, cum moreretur, caro mirera vermibus et spiritus daretur daemonibus, et tormentis gehennalibus, donec in die resurrectionis omnis caro in suam redigatur originem, et tunc, resumpta carne, per quam, et in qua peccavit, aeternam iterum subiret damnationem. Optimum est itaque servire Deo, quia quamvis homo in omni vita sua temporalibus et corporalibus destituatur auxiliis, si serviat Deo, de miseria praesentis vitae ad beatitudinem transit aeternae. Cum igitur inter omnia bona saeculi praesentis, quae genus humanum sequitur, aut consequitur, optimum sit solum, et permanens bonum Deo servire, quaerendum est omnibus modis quid sit Deo servire, et cum quaesitum et inventum fuerit, indeficienter in eo perseverandum. Solus enim qui in eo perseveraverit, beatus erit. Fratres, brevi sermone, dulci atque jucundo comprehenditur, et declaratur quid sit servire Deo. Deo namque servire, Deum diligere est. Qui non diligit, non servit; et qui diligit, servit; et qui parum diligit, parum servit; et qui multum diligit, multum servit; et qui perfecte diligit, perfecte servit. Qui res possidet temporales, terras, vineas, greges, armenta, vestes pretiosas, domos, argentum, aurum, aut uxorem, quam multum diligit, si se viderit unum ex his omnibus aut haec omnia simul contra Dei dilectionem habere, debet omnia derelinquere, et omnia divinae dilectioni postponere, et eam cunctis praeponere; sed et vitam suam debet homo pro Dei dilectione dare, si contigerit, quod eam non possit cum ipsa pariter conservare. Sic fecit Petrus, sic Paulus, sic fecerunt caeteri Apostoli, et martyres Christi, quia non solum sua, sed et semetipsos pro amore Dei tradiderunt; qui et ipsi homines fuerunt, et nobis exemplum taliter faciendi reliquerunt.

Debemus itaque Deum diligere, quia ipse prior dilexit nos, dona sua multimoda alia nobis dando, alia promittendo, et in his omnibus, ut ita dixerim, meruit a nobis, ut diligatur. Minimum donum, quod Deus dedit homini, ut diligatur ab homine, totus est mundus iste. Causa namque hominis fecit Deus mundum, coelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, volucres, pisces, bestias terrae, herbas, arbores, et quaecunque visibiliter subsistunt. Cum igitur inter dona Dei minimum donum sit mundus iste, quantum putas est maximum? Secundum donum Dei est quod dedit homini, quod eum fecit ad imaginem et similitudinem suam. Magnum et admirabile prorsus donum factura Factori fieri similem et conformem. Tertium donum est gratia, quam nobis contulit in redemptione, quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Quartum donum nobis servat, et promittit, donum, scilicet futurae gloriae, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Primum ergo donum possumus dicere bonum creaturae, secundum donum bonum naturae, tertium donum bonum gratiae, quartum donum bonum gloriae. Pro his omnibus debemus diligere Deum. Sed quantum debemus eum diligere? Ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus, ex tota mente. Ex toto corde, id est sapienter; ex tota anima, id est dulciter; ex totis viribus, id est fortiter; ex tota mente, id est memoriter, et quibuscunque modis aliis dici potest; quia non potest nimis dici, quod non potest nimis amari. Et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Debemus diligere proximum sicut nosmetipsos beneficio, verbo, voto. In beneficio est opus bonum, in verbo sanum consilium, in voto desiderium. In his omnibus diligamus proximum in via, quem consortem habituri sumus in patria. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, etc.