SERMO VIII. In festivitate cujuslibet sancti.

Israel germinabit quasi lilium. Unde canimus: Justus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum (Ose. XIV). In rebus visibilibus si sit qui quaerat, tot possunt reperiri spiritualium rerum et invisibilium significationes, quot in ipsis videlicet visibilibus et corporalibus rebus inveniuntur proprietates, sive intus in natura, sive foris in forma. Non solum namque ipsae res nobis sunt quasi ad cognoscendum et expetendum summum et aeternum bonum directiones et exhortationes; sed naturales earum qualitates et formales dispositiones. Homo quippe, quem Dominus docet scientiam, revocatur ad verum et immutabile bonum, non tantum intus per rationem et aspirationem, sed foris quoque per scripturam et creaturam. Prima lilii proprietas, quae sensibus nostris occurrit, viror est. Cernimus etiam lilium in erectum crescere, nec huc aut illuc erectionis suae statum inclinare. Medicinale est, et habet fibras in radice aptissime sibi conjunctas. Vestitur hasta baculi ejus foliis suis. Invenitur per ramusculos suos sursum, quando ad plenitudinem incrementi sui pertingit pluraliter discretum. Habet florem sexifidum candidum, intus quibusdam granulis croceum, suave redolentem. Est etiam non solum erectum, sed et rectum. Haec omnia spiritualiter justo conveniunt. Viret justus, et crescit in erectum, et caetera quae jam disposuimus in ipso spiritualiter inveniuntur. Viror designat fidem, eo quod fides prima sit in virtutibus, sicut viror primum cernitur in rebus germinantibus, quod in superiori quodam sermone ostendimus. Erectio significat spem, per quam erigimur a praesenti saeculo nequam ad supernorum spirituum societatem, ad verae beatitudinis plenitudinem, ad aeterni Dei contemplationem sperandam, amandam, desiderandam, quaerendam et inveniendam. Medicinalis est per praedicationem; sicut namque medicinae diversis antidotis et medicamentis diverse curantur aegritudines et infirmitates corporum: sic multiplici modo praedicationes aegritudines curantur animarum. Pharmaca et medicamenta sanant apostemata, verbum praedicationis expellit peccata. Habet quoque justus fibras [dossas] et radices intus unitas, dum concordat in ipso cogitatio cogitationi, sensus sensui, voluntas voluntati, affectio affectioni. Sic sibi concordat, nec de alio in aliud se transmutat, sicut econverso de stulto scriptum est: Stultus sicut luna mutatur (Eccli. XXVII). Sicut enim luna modo est prima, modo secunda, modo tertia, et sine intermissione de uno statu transfertur in alium: ita stultus per carnalia desideria raptus alteratur, ut nunquam nec sibi nec alteri conveniens sed semper dissidens inveniatur.

Et notandum quod folia lilii eriguntur, quia quidquid justus exterius exercet per actionem, sursum levatur per intentionem. Rectus, per justitiam, tribuit enim unicuique quod suum est, tribuit fideli quod fidelis est, infideli quod infidelis est, justo quod justi est, injusto quod injusti est, amico quod debet amico, inimico quod inimico, quae sunt Caesaris, Caesari, quae sunt Dei Deo (Matth. XXII). Pluraliter ramusculos dividit per multiplicem Spiritus sancti gratiam. Dum enim diversis donis multipliciter perfunditur, ramos dividere non inconvenienter dicitur. Candidus est per munditiam: dum namque ab omni inquinamento mentis et spiritus purgatur; lilii candorem per munditiae decorem imitatur. Sexifidus est per perfectionem: senarius etenim eo quod constat et perficitur ex partibus suis perfectionem significat. Partes senarii sunt unum, duo, tria, quae simul constituunt sex, et sive dicas sexies unum, sive ter duo, sive bis tria, senarium consummabis. Grana in flore croceum colorem praetendentia charitatem figurant. Croceus namque color rutilum flammae splendorem videtur prae se ferre, sicut jam alibi demonstravimus. Redolentia quoque bonam exprimit famam, sicut in aliis sermonibus dictum est. Ad formam itaque lilii justus viret per fidem, erigitur per spem, medetur per praedicationem, conjungitur sibi per unanimitatem, vestitur foliis suis per bonam actionem, rectus est per justitiam, multiformiter discretus per multiplicem Spiritus sancti gratiam, candidus per munditiam, sexifidus per perfectionem, croceus per charitatem, redolens per bonam opinionem. Sunt et aliae lilii proprietates, sicut quod frigidae naturae esse dignoscitur, vitiorum exstinctionem insinuat, et quaedam aliae per quas virtutes et bona opera possunt figurari. Sed haec modo de proprietatibus lilii dixisse sufficiat. Notanda sunt quoque quatuor verba quae dicta sunt, germinabit, florebit in aeternum ante Dominum. In lilio, fratres, primum est germinare, extremum florere. Significat ergo germinare bonam inchoationem, florere consummationem. Quod vero ait in aeternum exprimit perpetuam justi in bono perseverantiam; quod dixit ante Dominum, intentionem bonam. Germinat igitur justus bona inchoando, floret consummando, in aeternum perseverando, ante Dominum recta intentione bona sua faciendo. Studeamus, fratres, sic germinare, sic florere per merita et intercessionem justi, cujus hodie solemnia celebramus, ut in gloriam regni coelestis transferri mereamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat, etc.