SERMO LXXXIX. In prima Dominica Quadragesimae.

Timens Elias minas Jezabel, relicto puero suo perrexit in desertum viam unius diei, et resedit sub junipero (III Reg. XIX). Sancti viri sublevante spiritu ad summa rapiuntur. Quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias, cum tot virtutibus profecisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit; et qui mortuos suscitabat ventura praevidebat, alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petiit, nec accepit. In virtutibus Eliae potentia Dei pollebat; in infirmitatibus suis quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quid acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur. Elias propheta Domini, vita, et miraculis clarus, quemlibet designat fidelem. Achab rex impius, Domini, et praeceptorum ejus adversarius, diabolum significat, qui rex est super omnes filios superbiae (Job XLV), et eis principatur in operibus culpae. Jezabel, mulier impudica et Eliae semper inimica, immunditiam exprimit carnis, quae semper justum persequitur et ejus actibus inimicatur. Cujus minis, id est tentationibus Elias, id est fidelis nonnunquam perterritus, quamvis virtutibus et multis bonis operibus prius claruerit, prophetas Baal deleverit, id est omnem infidelitatem, et haereticam pravitatem de corde suo propulerit, et pluviam, id est gratiam coelitus sibi dari meruerit, timens tamen, ne occasio veniat, et eum Jezabel, id est luxuria occidat, obediens apostolico consilio, quod dicit: Fugite fornicationem (I Cor. VI). Fornicationem fugit, qui saecularem habitum, et conversationem derelinquit, et in desertum vadit, qui habitum et vitam religionis assumit. Desertum est vita spiritualis, atque religio, quia a multis deseritur, et a paucis incolitur. Dimisit autem Elias puerum suum, et solus desertum introivit, quia justum est ut fidelis quilibet spiritualem conversationem ingrediens, puerilia cuncta, et vana, et frivola deserat; nec in comedendo, bibendo, loquendo, vel aliis actibus suis quidquam pueriliter faciat. Possumus vero per juniperum, sub qua Elias resedit, alicujus ordinis asperitatem, sicut est monachorum, et canonicorum regularium, vel alterius cujuslibet professionis significare. Videtur namque quaelibet professio ordinis sicut juniperus quosdam asperitatis aculcos, qui videlicet sunt cultus claustri, taedium silentii, timor praelati, disciplina capituli, abstinentia cibi, et si qua sunt similia, quae suae adversitatis asperitate pungere possint. Sunt et alii juniperi hujus aculei, acerrimae scilicet et importunae tentationes, quae more spinarum pungunt teneritudinem animorum.

Quatuor sunt autem tentationum modi. Alia est tentatio levis et occulta, alia levis et manifesta, alia gravis et occulta, alia gravis et manifesta. Tentatio levis et occulta est, quando aliquis leviter tentatur; et tamen nondum intelligit an malum sibi sit illud de quo tentatur. Verbi gratia: quando aliquis de aliquo officio sive praelatione leviter tentatur; levis est tentatio, quia leviter tentatur et occulta, quia nescit utrum sibi expediat id quod desiderat. Tentatio levis et manifesta est, quando aliquando leviter tentatur, et manifeste de malo tentatur. Verbi gratia: quando aliquis de fornicatione leviter tentatur, tentatio levis est, quia leviter tentatur; et manifesta est, quia manifeste de malo est. Tentatio gravis et occulta est, quando aliquis graviter tentatur, et tamen non novit utrum noxium sit sibi illud de quo tentatur. Verbi gratia: quando aliquis de praelatione vel aliquo ministerio graviter tentatur, gravis tentatio est, quia graviter tentatur; et occulta, dum nescit quod ibi lateat diaboli fraudulentia. Ad hoc namque diabolus hominem de exsultatione tentat, ut per exaltationem magis corruat ad damnationem. Tentatio gravis et manifesta est, quando aliquis graviter tentatur, et manifeste de malo tentatur. Verbi gratia; quando aliquis de fornicatione graviter tentatur, tentatio gravis est, quia graviter tentatur; et manifesta est, quia manifeste de malo est. Quos quatuor tentationum modos Psalmista bene designat, ubi dicit: Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu daemonio meridiano (Psal. XC). Tentatio namque levis et occulta timor nocturnus est; timor enim, quia levis; nocturnus quia occulta. Tentatio vero levis et manifesta, sagitta volans in die est; sagitta volans, quia levis; in die, quia manifesta. Tentatio gravis et manifesta, negotium perambulans in tenebris est; negotium, quia tentatio gravis, perambulans in tenebris, quia occulta. Tentatio autem gravis et manifesta, incursus et daemon meridianus est: incursus et daemon, quia gravis; meridianus, quia manifesta. Isti itaque tentationum modi sunt istius juniperi, scilicet ordinis aculei, quia more aculeorum teneritudinem pungunt, et nonnunquam lacerant, animorum. Non quod ordo malus sit, sed quod diabolus tanto acrius justum per tentationes pungit, quanto eum ad sublimiora et secretiora per habitum et vitam ordinis transire cernit.

Recte igitur secundum supra dicta ordo junipero comparatur, dum variis asperitatibus et tentationibus pungere comprobatur. Ad hanc denique juniperum Elias venit, quando justus aliquis saecularia lugiens, ordinis alicujus asperitatibus se submittit; animae vero suae ut moriatur petit, quando mori penitus mundo, et vivere Deo concupiscit. Qui tamen non mortem quam petit, sed dormitionem quam non petit, invenit, quia plerumque religiosus diversis in spirituali conversatione fatigatus tentationibus et adversitatibus, in provectu virtutum et bonorum operum torpescit. Angelus autem custos et excitator Eliae praelatus est custos et exhortator fidelis animae sibi subjectae. Qui dum Eliam, id est animam sibi creditam conspicit sub junipero dormire, id est sub ordine torpescere, statim eum excitat, pascit et potat; dum eum ad meliora admonet, et de sacra Scriptura difficiliora quae designantur per pastum, et faciliora, quae figurantur per potum, docet. Elias quoque excitatus comedit et bibit, dum admonitus subjectus verbis loquentis patienter acquiescit, nec his quae dicuntur contradicit. Rursum vero obdormit, quia nonnunquam subjectus multis taediis affectus, post primam admonitionem et eruditionem iterum tepescit. Sed Elias per angelum secundo excitatur et pascitur, dum subjectus per prudentem et fidelem praelatum iterum admonetur et instruitur. Surge, dicente, comede, grandis tibi restat via. Quasi dicat: Si contidis in solo ordine, scias tibi nihil prodesse saeculum corporaliter reliquisse, coram aspectibus humanis solummodo habitu religionis palliatum existere. Stude per virtutes ultra proficere, per opera misericordiae proximis subvenire, lege, meditate, psalle, ora, operare. Grandis tibi restat via, quia parum adhuc profecisti, et multum habes proficere. Comedit denique Elias et bibit, et vadit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb, dum subjectus, per eruditionem iterum factam bene confortatus, in prosperitatibus quasi in diebus, et in adversitatibus quasi in noctibus per virtutum exercitationem, et bonorum operum exhibitionem proficiens, et quaternarium Evangelii et denarium legis perficiens, ad culmen spiritualis sublimitatis venit. Ubi recte in otio speluncae dicitur stare, dum paratus est, quandocunque eum Dominus vocaverit, de carne exire. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus, etc.