|
Dixit Sunamitis ad virum suum de Eliseo: Animadverto quod vir Dei
sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo ei
coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam,
et cadelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi (IV Reg. IV). Eliseus,
qui interpretatur salus Dei, et nominis interpretatione, et miraculorum
operatione, et virtutum exercitatione, et bonorum operum exhibitione, et
honestae conversationis sanctitate, et post mortem mortui
resuscitatione, Christum significat. Sunamitis, quae interpretatur
captiva sive coccinea, animam exprimit, quam Christus de captivitatis
diaboli sanguine suo redemit. Eliseus saepe venit ad Sunamitidem
feminam, quia Christus saepe, et multis modis venit ad animam. Venit per
creaturarum contemplationem, venit per Scripturarum lectionem, venit per
miraculorum operationem, venit per praeceptorum suorum praedicationem,
venit per internam aspirationem, venit per adversitatem, venit per
prosperitatem, venit mala comminando, venit bona promittendo, venit mala
auferendo, venit bona conferendo, venit per cognitionem veritatis, venit
per amorem virtutis. Venit Christus ad animam spiritualiter eam
visitando, hospitatur apud eam illam justificando, transit aliquando
illi gratiam subtrahendo. Aliquando enim ex parte gratiam subtrahit, ut
humilietur mens, quae de se nimis sublimia sentit. Sed iterum redit, dum
iterum infundit. Vir mulieris hujus, id est animae rationalis
intellectus est, qui viribus et sensu, insitis per naturam, vel collatis
per gratiam, animae debet praeesse, consulere, providere, eam regere,
ducere, et ex ea progeniem virtutum et bonorum operum procreare. Cum hoc
viro accepit anima consilium, dicens: Animadverto quod vir iste Dei
sanctus sit, qui frequenter transit per nos. Vere sanctus est quia
Sanctus sanctorum est et nemo nisi per ipsum sanctus est.
Faciamus ei, inquit, coenaculum parvum, et ponamus in eo lectulum, et
mensam, et sellam, et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi.
Coenaculum, eo quod sursum elevatur, spiritalem significat
conversationem. Quam bene fecerat coenaculum istud huic Eliseo Paulus,
qui de se suisque similibus ait: Nostra autem conversatio in coelis est
(Philipp. III). Quod dicit parvum, humilitatem insinuat. Deus enim
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV). Et ideo
fidelis anima, si aliquando facit magna in conspectu Conditoris,
aestimat parva. In lectulo vero solemus a laboribus quiescere, et
dormiendo visibilia ignorare. Recte ergo per lectulum contemplatio
figuratur. In ea qui consistit, ab incursu tentationum, et afflictione
laborem quiescit, et internis et aeternis intentus quid foris agatur,
non attendit. Per mensam significatur Scriptura. Sicut enim mensa
repletur cibis, sic sacra Scriptura repleta est sententiis, et aliam
nobis refectionem tribuit per historiam, aliam per allegoriam, aliam per
tropologiam, aliam per Vetus Testamentum, aliam per Novum. Sella
designat cruditionem. Sedere namque solent doctores qui alios erudiunt.
Et bene mensam sella sequitur, quia justum est ut qui Scripturam
audiendo vel legendo didicit, aliis per doctrinam tribuat bonum quod
agnovit. Candelabrum instrumentum est luminis. Habet autem candelabrum
inferius pedem, et super pedem hastam erectam, et super hastam
sphaerulam per circuitum, et super sphaerulam acumen, cui imponitur
luminare. Pes vero candelabri habet tria brachia, aequalis longitudinis,
aequalis magnitudinis, unius formae, unius inter se distantiae.
Significat ergo fidem Trinitatis. Qualis enim Pater, talis Filius, talis
Spiritus sanctus, etc. Hasta candelabri, in eo quod recta est,
rectitudinem exprimit aequitatis. In eo vero quod erecta est, erectionem
bonae intentionis. Sphaerula designat circumspectionem mentis. Quasi
namque sphaerula candelabro imponitur, dum mens de se bene sollicita per
circumspectionem sibi circumfertur. Superius acumen sanae rationis
significat subtilitatem. Luminare superpositum exprimit Christum. Cera
est humanitas, lumen divinitas. Facit igitur mulier Sunamitis consulens
virum, id est anima fidelis docta per intellectum, Eliseo, id est
Christo, coenaculum per spiritualem conversationem, parvum per
humilitatem, et ponit lectulum per contemplationem, et mensam per
Scripturarum lectionem, et sellam per minorum eruditionem. Ponit quoque
in eo candelabrum veri luminis instrumentum, cujus facit pedem per fidem
sanctae Trinitatis, hastam per rectitudinem aequitatis, et erectionem
bonae intentionis, sphaerulam per circumspectionem mentis, acumen per
subtilitatem rationis. Quae debet luminari inesse, quia semper debet
Christo inhaerere. Anima, quae sic Christo novit hospitium praeparare,
Christum hospitem meretur habere, et per ipsum, ipsum Dei Filium
possidere. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus, etc.
|
|