SERMO XCII. De spirituali Christi convivio secundus. Ex eodem libro Esther.

Et septem diebus jussit convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini, et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur (Esther I). Magnus in his omnibus, charissimi, latet intelligentiae spiritalis fructus, non solum verborum foliis contectus, verum etiam variis rerum visibilium figuris velatus, velut nucleus suo cortice et testula firmiter clausus. Per septem dies, ut saepe diximus, universum tempus hoc exprimitur, quia septem dierum numero volvitur. Quo tempore toto Christus suis fidelibus convivium spiritualium deliciarum parari praecepit, ne unquam eis spiritalis cibus et potus desit. Quantum autem quisque spiritalis cibi interius capiat, bonae conversationis ostensio foris probat. Quantum nimirum unusquisque intrinsecus gratia saginatur, tantum forinsecus in virtute et actione roboratur. Diebus, inquit. Mali nimirum noctibus sua convivia faciunt, quippe quorum sunt in tenebris opera; laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). In vestibulo horti et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. Supercoelestis ille paradisus omnibus bonis praeferendus hortus est et nemus: hortus est, quia sua dulcedine satagit; nemus est, quia sua pulchritudine delectat. Hortus est sanctorum affectuum suae jucunditatis sapore mulcendo; nemus est, intellectum suae pulchritudinis admiratione tenendo. Hortus est, quia pascit; nemus est, quia protegit. Pascit bonis, protegit a malis. Hujus horti et nemoris vestibulum quasi nestibulum, v pro n posita, quod videlicet ibi minime stetur, sed transeatur et ad interiora intretur. Et unicuique fideli in praesenti Ecclesia non est standum, sed magis de virtute in virtutem transeundum, donec intret in gaudium Domini sui, et videat Deum deorum in Sion. In hoc autem vestibulo spirituale convivium datur, et praeparatur. Datur per gratiam, praeparatur ad gloriam. Datur in via, praeparatur accipiendum in patria. Quod autem dicitur quod regio cultu et manu consitum erat, sive ad praesentem celebritatis hujus statum, sive ad futurum referatur, nihil interest. Quidquid enim in sancta Ecclesia agitur, quidquid in coelesti patria postea recipitur, totum cultu regio, et manu perficitur: manu quantum ad actum, cultu quantum ad ornatum. Magis tamen quae vario ornatu, hic de spiritali convivio scribuntur ad vestibulum quam ad hortum, et nemus, id est ad praesentem Ecclesiae statum quam ad futurum pertinere videntur.

Et pendebant ex omni parte tentoria. Ea, quae pendent, a terra quidem elevata sunt, sed coelum necdum tangunt. Tentoria itaque ista virtutes justorum sunt, et bona opera, quae a terra elevantur per devotionem, sed coelum necdum attingunt per retributionem. Quae etiam ex omni parte pendent, dum imperfectionis, nihil habent. Sed quoniam apud Deum parvipenditur quidquid in mundo boni agitur, nisi gratiae divinae bonitate coloretur, apte subditur: Aerii coloris, et hyacinthini, et carbasini. Per hos tres colores, aerium, hyacinthinum, carbasinum tria maxima, quae nunc manent, id est fidem, spem, charitatem intelligi posse credimus. Per aerium nempe colorem, pro eo quod scriptum est: Deus spiritus est (Joan. IV), accipitur recte fides supernae divinitatis. Per hyacinthinum, quia colori coeli similis est, exprimitur spes coelestis retributionis. Per carbasinum, quia fulgorem imitatur auri, splendor designatur charitatis. Quae tres virtutes tota tentoria virtutum aliarum, et bonorum operum colorant, dum cuncta, quae geruntur in his vel in illis decorant, commendant, consummant. Quasi namque color sunt omnium, dum species et pulchritudo sunt eorum. Sustentata funibus byssinis et purpureis. Funis habet longitudinem, byssus candorem, purpura ruborem. Per istas itaque duas species funium intelligimus duas species virtutum: quarum una maxima est foris, quae est castitas corporalis; altera maxima intus, quae est compassio cordis. Funis byssinus castitas carnis; funis purpureus compassio cordis. Quae duae virtutes, dum ad similitudinem tensorum funium in nobis continuo et longanimiter perseverant, utrumque parietem tentoriorum nostrorum immobilem sustentant. Castitas enim foris sustentat virtutes manifestas; compassio sustentat intus virtutes occultas. Nec lapsum virtutis, vel boni operis timet quisquis eas in se bene tensas habet, dum totius ejus justitiae fabrica in eis pendet. Quis enim aliarum detrimentum virtutum timeat, si castitatem corporis perpetuam, et compassionem cordis veram perfecte possideat? Quarum virtutum, scilicet castitatis et compassionis perfectio designatur, dum de funibus, quia easdem virtutes exprimunt subinfertur quod eburneis circulis inserti erant. Funes byssini, et purpurei circulis erant inserti, quia castitas, quae per byssum, et compassio, quae per purpuram exprimitur, mundissimae semper debent inesse perfectioni. Cui perfectioni, quandiu machina nostrae justitiae firmiter inhaeret, tandiu firma et inconcussa manet. De quibus funibus sive virtutibus adhuc subditur, et columnis marmoreis fulciebantur. Per columnas marmoreas intelligimus sanctorum doctorum firmam rectitudinem et rectam firmitatem. Columnae namque marmoreae sunt doctores. Columnae quia justitia recti; marmoreae, quia fide firmi. Columnis igitur marmoreis funes byssini, et purpurei fulciuntur, quia ad hoc solertia doctorum mirabiliter laborat, ut in electis castitas in carne, et compassio in corde perpetuo consistat. Per columnas igitur funes byssini et purpurei, et per funes caetera sustentantur, quia per doctores in omnibus castitas et compassio, et per istas virtutes caeterae roborantur. Itaque primo loco erigunt tentoria per virtutum et bonorum operum exercitationem et exhibitionem. Secundo colorantur et decorantur per fidem, spem et charitatem. Tertio sustentantur per funes byssinos et purpureos, id est per castitatem, et compassionem. Quarto fulciuntur ipsi funes, id est virtutes columnis marmoreis, id est per doctorum rectam et firmam eruditionem. Et nunc, charissimi, diligenter attendamus, ut ita nunc in hoc vestibulo tantis tentoriis redimito simus per gratiam, quatenus hortum et nemus ingredi postmodum mereamur per gloriam. Quod nobis praestare, etc.