SERMO XCIII. De spirituali Christi convivio tertius. Ex eodem libro Esther.

Lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum smaragdino, et pario stratum lapide dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum; sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet (Esther. I). Superius dicta sunt de spirituali vestibuli spiritualis ornatu, nunc adjiciuntur prioribus potiora. Quis enim ignoret contemplationem operibus et virtutibus omnibus potiorem? Et de hac infertur cum dicitur: Lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum erant dispositi. Per lectulos enim quies internae contemplationis accipitur. In qua quiete tanto mens humana solertius ad interna vigilat, quanto magis ad exteriora dormitat. Unde sponsa: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). Lectuli inquit non lecti. Modicum namque est, quod nunc de contemplatione percipimus, ad id quod percipiendum exspectamus. Sed et apte dictum est non singulariter lectulus dispositus, sed pluraliter lectuli dispositi, quia varius est contemplationis modus, et aliis plus, aliis minus in dono contemplationis confertur. Quemadmodum enim secundum mensuram donationis Christi gratia differenter datur in actione, sic etiam secundum capacitatem percipientium distribuitur in contemplatione. Plures ergo sunt lectuli, et differenter positi et propter differentiam donorum, et propter distantiam contemplativorum. Super pavimentum smaragdino, et pario lapide stratum. Pavimentum inferius, et aequaliter stratum omnium utensilium, verbi gratia, lectorum, sedilium, vasorum est sustentamentum. Significat ergo praelatorum aequanimitatem, humilitatem, et laborem; quia licet caeteris potestate sint praelati, ministerio tamen sunt subjecti, sicut ipse Dominus, qui omnibus praelatis est praelatus, non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis (Matth. XX). Hinc et discipulis ait: Qui major est in vobis, fiat sicut junior; et qui praedecessor est, sicut ministrator (ibid.). Hinc Paulus servum illorum, quibus scribebat, se esse dicebat per Jesum. Hinc B. Augustinus de praelato dicit:

“Honore coram vobis praelatus sit vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus vestris.”

Praelati itaque pavimentum sunt coram Deo se humiliando, sibi commissos aequanimiter tolerando, et ipsis laboriose ministrando; dum enim eis cum labore ministrant quasi super se positos portant. Sed magna laus praelatorum promitur, dum pavimentum smaragdino, et pario lapidem stratum dicitur, et per picturam mira varietate decoratum perhibetur. Smaragdus viret, parius candet. Smaragdus fidem, parius castitatem et mundam significat actionem. Pavimentum itaque smaragdino et pario sternitur, dum praelatus fide, castitate, et actione mundissima perornatur Qui et picturae mira varietate decoratur, dum diversorum justorum varias virtutes non solum ad utilitatem propriam, verum et ad exemplum aliorum imitatur. Pingitur in hoc pavimento Abel per innocentiam, Noe per justitiam, Abraham per fidem, Isaac per longanimitatem, Jacob per tolerantiam, Joseph per continentiam, Moyses per mansuetudinem, Josue per fortitudinem, Samuel per charitatem, David per humilitatem, Elias per zelum justitiae, Daniel per virtutem abstinentiae, et quorumlibet sanctorum forma in ipso depingitur, dum eorum virtutes, in quantum potest, operatur. Et licet de universali sancta Ecclesia dictum sit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV); in sancto tamen praelato excellenter, et velut specialiter debet haec pulchritudo varietatis apparere, ut omnium fulgore virtutum omnibus omnia factus omnes lucrifaciat (I Cor. IX). Huic quo que sensui concinit illud Augustini de praelato:

“Circa omnes”

inquit

“seipsum bonorum operum praebeat exemplum, corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suspiciat infirmos, patiens sit ad omnes, disciplinam libens habeat, metuendus imponat.”

Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri. Super pavimentum itaque lectuli erant, quia praelati sua providentia, et labore contemplativos sustentant. Vel certe super pavimentum lectuli erant, dum contemplativi in quiete positi suis praelatis, qui sollicitudine fatigantur, et turbantur nonnunquam amplius proficiunt.

Videamus, fratres, quomodo super hoc venerabile pavimentum consistimus, utrum inquiete positi coelestia sublimiter contemplamur. Sunt enim quidam, qui suos praelatos multis molestiis premunt, et in contemplatione, ad quam in loco quietis positi sunt, minime proficiunt. Quos Paulus in Epistola ad Hebraeos castigans ait: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis (Hebr. XIII). Et paulo superius praelatos aliis in exemplum ponens ait: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (ibid.). Et ad Thessalonicenses, de charitate et pace habenda cum praelatis: Rogamus, inquit, fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum; pacem habete cum illis (I Thess. V). Unde Augustinus ad subjectos de praelatis:

“Obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui quanto in loco superiore tanto in periculo majore versatur. ”

Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Aurea pocula sunt verba Evangelica, caeteris omnibus pretiosiora, sapientia Dei, quae Christus est, velut auro fulgentia. Quae videlicet verba recte dicuntur pocula, quia facile intelliguntur. Cibi etenim sunt ea Scripturae verba quae difficile et cum labore capiuntur, ut sunt plerisque in locis verba prophetarum. Qui scilicet cibi aliis et aliis vasis inferuntur, dum gratia, quae in ipsis continetur, nunc apertione figurarum, nunc administratione sacramentorum nobis confertur. Quasi enim quaedam sunt vasa sacrae Scripturae aenigmata, et sacra sacramentorum velamina. Quae dum aperiuntur mentes fidelium reficiuntur. Vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. Quid per spiritale vinum rectius accipitur, quam sancti Spiritus consolatio, qua mens fidelis saepius inebriatur? De hac inebriatione scriptum est: Calix meus inebrians quam praeclarus est! (Psal. XXII.) Et item: Secundum multitudinem dolorum meorum corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Ut, inquit, magnificentia regia dignum erat. In largiendo namque gratiam suam attendit Deus bonitatem suam, non meritum humanum. Abundans, et praecipuum ponebatur. Abundans, quia Deus abundanter dat, et non improperat (Jac. I). Praecipuum, quia nihil dulcedine Spiritus sancti in vita suavius. Unde quidam Sapiens admirando dixit. Quam suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus (Sap. XII). Praecipuum, quoniam hoc est vinum, de quo architriclinus dixit sponso: Tu autem servasti vinum bonum usque adhuc (Joan. II). Hujus convivii sententiae concordare videtur illud in Canticis: Comedite et bibite, amici, et inebriamini, charissimi (Cant. V). Comedite cibum, bibite poculum inebriamini per vinum. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis suis singulos de principibus, ut sumeret quisque quod vellet. Ut ex his verbis perpendi potest Deus non vult habere coacta servitia. Nec erat, ait, qui nolentes cogeret ad bibendum. Nemo namque cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos; secundum voluntatem, non secundum necessitatem. Sicut rex statuerat, praeponens mensis suis singulos de principibus suis. Mensae sunt Scripturae, principes doctores et praelati. Singulos praeponit, quia alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII) ut unusquisque dispenset caeteris quod excellenter accepit, ut sumeret quisque quid vellet. Secundum voluntatem, capacitatem, et utilitatem singulorum temperanda est praedicatio, ut omnibus utilis fiat, nulli noceat, et inter omnia vitia quasi gladius anceps transeat; sic superbiam recidens auferat, ut non augeat timiditatem; sic otiosis et torpentibus sollicitudinem operis imponat, ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem: et sic de caeteris. Epulemur, fratres, nunc in vestibulo horti et nemoris per gratiam sic, quatenus in horto et nemore postmodum epulari mereamur per gloriam. Quod praestare dignetur, etc.