SERMO XCIV. In die sancto Paschae.

Hodie, charissimi, paschalis solemnitas est, quae propter sui excellentiam dici potest solemnitas solemnitatum, quemadmodum dicitur Canticum canticoram, Deus deorum, Rex regum, Dominus dominantium. Ipsa quippe non solum aliarum more solemnitatum annuatim, ut est hodie celebratur, verum et singulis diebus Dominicis continue et singulariter commemoratur, et in die judicii, quando corruptibile hoc induet incorruptionem; et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV), generaliter et perfecte consummabitur. Quae solemnitas quanto est celebrior, tanto ciborum hodie debet apparatus esse copiosor, lautior et delicatior. Et quoniam in hac hodierna solemnitate more Christiano omnes Christiani pusilli cum majoribus, laici cum clericis, ad mensam magnam, ad mensam divitis, potentis, sapientisque Salomonis consedemus, quae nobis apponuntur diligenter attendamus (Prov. XXIII). Noster etenim Salomon dives est in omnes, scilicet qui invocant illum (Ephes. II). Potens est quia data est illi omnis potestas in coelo, et in terra (Matth. XXVIII). Sapiens, quia in ipso sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi (Coloss. II). Cujus mensae regales divitiae, atque deliciae in libro Regum tertio typice, et aperte declarantur, ubi dicitur: Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae et sexaginta cori farinae, decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium (III Reg. IV). Haec autem omnia in nostri mensa Salomonis spiritaliter inveniuntur. In mensa nempe Christi inveniuntur triginta cori similae per sanctae Trinitatis fidem, sexaginta cori farinae per bonam actionem. Simila namque, quae sine furfure est, recte significat fidem, propter fidei sinceritatem. Farina, quae sine aliquo furfure non est, bonam actionem propter actionis turbationem. De hoc furfure scriptum est: Martha, Martha sollicita es, et turbaris erga plurima (Luc. X). Decem boves pingues decem praecepta legis sunt; boves, quia bonam praecipiunt continentiam; pingues, quia continent charitatem geminam. Nunquid enim pinguedo charitatis non est, ubi dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc., et proximum tuum sicut teipsum? (Matth. XXII.) Nunquid continentiam non exprimit, ubi dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui, non cuncta quae illius sunt? (Deut. V.)

Et viginti boves pascuales: boves pascuales caetera cuncta praecepta legalia sunt, quae in hoc ut boves pascuales pinguibus macilentiora sunt quod praedictas maximas virtutes, charitatem scilicet et continentiam a malo, tam expresse, tamque authentice ut Decalogus non describunt. Praecepta quippe Decalogi digito Dei, praecepta vero caetera digito hominis scripta sunt. Boves autem significant continentiam, eo quod genitalibus careant, quemadmodum tauri luxuriam, eo quod ipsa habeant. Inferiora quoque mandata Decalogum sequentia, recte ut jam monstratum est, boves propter charitatem et continentiam, quam et ipsa docent, narrantur; et viginti dum secundum Decalogum dupliciter, hinc scilicet amicis, illinc scilicet inimicis, per obsequium pietatis dispensantur. Arietes denique, quia caeteris ovibus in hoc differunt, quod cornuti sunt, et durissimo capite adversarium durissime quatiunt, eminentissimos Scripturae sensus convenienter exprimunt, qui prolati hostem suum diabolum, hominem pravum vicinum gravissime feriunt et conterunt. Qui bene per centenarium describuntur, ut eorum perfectio designetur. In mensa igitur Christi triginta cori similae, sexaginta cori farinae, decem boves pingues, viginti boves pascuales, centum arietes apponuntur, dum doctrina fidei, et boni operis Decalogi, et quorumlibet aliorum praeceptorum legalium, et excellentissimorum sacrae Scripturae sensuum mentes fidelium per solertiam doctorum plenissime reficiuntur, excepta venatione cervorum, caprearum, bubalorum, et avium altilium. Venationem mensae nostri Salomonis inferimus, dum sensus aliquos velut novos et rarius auditos lectione, meditatione, discurrendo ex diversis libris quasi diversis silvis venamur, et nostris auditoribus novo quodam et inusitato dicendi modo dispensamus. Qua sensuum verborumque nova, salubrique dulcedine illi, qui delicatius in Scripturis sunt enutriti, avidissime se reficiunt, quemadmodum illi, qui in regum curiis, et regalibus quotidie ferculis vescuntur, recentem et opimam venationem delectabiliter comedunt. In cervis autem est timiditas, in capreis velocitas, in bubalis fortitudo, in avibus volatus elevatio.

Ad mensam itaque Christi cervos deferimus, dum loquimur de timore; capreas, dum loquimur de boni operis velocitate; bubalos, dum loquimur de ejusdem operis fortitudine; aves, dum loquimur de contemplatione. Et notandum quod cum dixisset avium addidit altilium. Illa namque contemplatio coram Deo laudabilis est, quam non solum cognitio veritatis sursum levat, sed etiam amor virtutis impinguat. Possumus totam hanc sententiam in alium sensum vertere, ut intelligamus per similam et farinam doctrinam, quae est in praeceptis duum Testamentorum; per animalia domestica exempla sanctorum ex gentibus pro Christo peremptorum, ut sic habeamus duplicem escam, unam in praeceptis, alteram in exemplis. Per boves autem intelligere possumus illos qui in Veteri Testamento bonis operibus exercendis fortiter insistebant; per arietes illos, qui suae fortitudinis cornibus hostes fortiter quatientes de suis finibus propellabant; per silvestria animalia accipere possumus illos, qui ex gentibus fideles sunt activi; per aves, illos qui sunt contemplativi. Nec solum sancti martyres exemplis suis nobis in esca salutis sunt, verum et sancti confessores, et quilibet sancti suis exemplis vitae cibum nobis conferunt, qui, licet ferro non occubuerint, jejuniis tamen, vigiliis et variis laboribus carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt. Non tantum autem escam habemus in praeceptis et in exemplis, sed etiam in sacramentis, ex quibus quammaximum est sacramentum corporis et sanguinis Domini: ad quod venerabiliter, et salubriter sumendum hodie convenire debemus universi. In cujus laudem beatus Gregorius in libro IV Dialogorum (cap. LVIII) ita loquitur, dicens:

“Quis fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri: in illo Jesu Christi mysterio angelorum choro adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unumque ex visibilibus et invisibilibus fieri? Sed necesse est ut, cum hoc agimus, nosmetipsos in cordis contritione mactemus.”

Quia qui passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Quam autem sit salubre, quam necessarium, quam beatum corpus et sanguinem Christi sancte sumere, ipse per semetipsum dignatus est aperire, dicens: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI). Quam sit vero noxium indigne sumentibus Paulus demonstrat, ubi dicit: Quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit non dijudicans corpus Domini (I Cor. II). Non dijudicans, id est non discernens per venerationem a caeteris cibis. Debuisset enim se probasse, et per poenitentiam purgasse, vel certe abstinuisse. Hinc Paschasius in libro De corpore Domini dicit:

“Quisquis vel membrum meritricis fit, vel per aliquod grave delictum membrum diaboli, hic utique elapsus de corpore Christi est, et idcirco non licet ei corpus Christi contingere. Quid ergo manducat et bibit peccator? Non utique sibi utiliter carnem et sanguinem, sed judicium. Quare? Quia non se probat prius.”

Si quis ergo, lapsus de corpore Christi, factus membrum meretricis vel diaboli, praesumpserit hoc sacrosanctum corpus contingere, non dubium quin ob id judicium excipiat, et cum Juda culpae societur obnoxius, tam quia corruit, quam quia, in conscientia damnatus, ausus est, sine poenitentia et correptionis venia, sancta mysteria temerare. Alius ad communionem accessurus, dum altitudinem sacramenti non cogitat, joco, ira, indignatione communionem non honorat, sed dedecorat. Alius cum reverentia quidem se communicat, scilicet recedens diuturno cachinno, multiloquio, vaniloquio, turpiloquio, detractione, at caeteris vitiis sacram communionem inhonestat. De talibus dictum videtur: Gratiae fatuorum effundentur (Eccles. XX). Tales enim quidquid, legendo, psallendo, orando, vel alio quolibet modo boni hauriunt a mane usque ad vesperam, non solum otio, sed et illicitis delectationibus vacando negligenter effundunt. Unde hoc sacrosanctum mysterium angelis etiam venerandum, nostris temporibus tam magnum in contemptum venisse cernitur, tanquam non sit Pater qui honorem Jesu Christi quaerat et judicet. Et ita veritas prostrata est ut, sicut in Daniele legitur: Abominationem in templo Dei fieri videamus (Dan. IX). Valde itaque contemptoribus tanti sacramenti divina vindicta timenda est. Unde praedictus Paschasius in praedicto libro dicit quod ab angelis, qui ad hoc positi sunt, etiam nunc perimerentur quicunque vel semel indigne communicant, nisi bonitas Christi, cujus judicio pendent omnia, gladium suspenderet, et temporalem mortem quibusdam, ut poeniteant, removeret. Verum nos non solum auditu auris audivimus, sed et oculis diversis in codicibus legimus gravissimas et horrendas ultiones talibus praesumptoribus sine dilatione divinitus illatas. Dicit sanctus Gregorius Turonensis de quodam presbytero,

“cui in Dominica solemnitate propter suam personam concessum fuerat ut missam celebraret: quod statim ut ad horam communicandi venit, mox [sbe][p][i][l][ee][ps][iac][a] [epilepsia] comprehensus, corruit, spumans, sacramque particulam ab ore projiciens; qui ipsa nocte, sicut plerique testati sunt, ebrius fuerat.”

Item de quodam infami diacono dicit: quod

“dum capsam cum corpore Domini deferret, de manibus ejus elapsa est, et per aerem super altare reversa.”

Sanctus vero Hieronymus, in Vitis Patrum, dicit de beato Eulogio: quod

“cum videret ex monachis quosdam immundos accedere ad communionem, retinuit eos, dicens: Tu hac nocte habuisti fornicationis desiderium. Tu vero dixisti in corde tuo: Nihil interest sive justus sive peccator ad sacramentum accedit. Et alius dubitationem habuit in corde suo, dicens: Quid me sanctificare potest communio? Hos omnes removebat a communione sacramenti, donec per poenitentiam et lacrymas purificarentur.”

Talia quoque scribit de sancto Machario, de sancto Piamone, et monachis eorum.

Haec, fratres, exempla diximus, quia in sancta Ecclesia sunt multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi! (I Cor. XI). Propterea ista scripsimus, quia forsitan aliquis eorum haec lecturus est, qui se, auditis, de sua negligentia corriget. Absint autem a vobis haec pericula, absit et periculorum causa. Vos enim non estis in tenebris, fratres, ut vos pericula ista comprehendant (Joan. XII). Omnes enim filii lucis estis, et filii Dei. Non estis filii noctis, neque tenebrarum (I Thess. V). Sed et nos speramus de vobis meliora, et viciniora saluti, tametsi ita loquimur (Hebr. VI). Unde, charissimi nobis, istud mysterium cum humilitate et reverentia frequentate, ad ejus gloriam frequenter accedite, ejus participes semper fieri diligite. Hoc est enim mysterium, quod specialiter in viventibus dolores internos mitigat, vulnera sanat, hostem expugnat, a malis liberat, in bonis adjuvat, confert gratiam, auget justitiam, et in defunctis culpam diluit, poenam remittit, coelum aperit, vitam tribuit. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus in saecula saeculorum. Amen.