SERMO XCV. De mensa propositionis ex libro Exodi ad laudem sacrae Scripturae.

Loquens Dominus Moysi de facienda mensa propositionis ait: Facies mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum ac semissem, et inaurabis eam auro purissimo. Faciesque illi labium per circuitum: et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis, et super illam alteram coronam aureolam. Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes. Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. Parabis et acetabula ac phialas, thuribula, et cyathos in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper (Exod. XXV). Quae est haec mensa, nisi sacra Scriptura. Quae quoties ad bene vivendum nos admonet, toties nobis vitae panem praebet? Mensa de lignis setim facta legitur, et veritas Scripturae sacrae nulla vetustate corrumpitur. Ad similitudinem quoque mensae Scriptura sacra duos cubitos longitudinis habet, dum nos utramque partem fidei, et illam scilicet qua in Creatorem, et illam qua in Redemptorem credimus docet. Habet cubitum ac semissem altitudinis, dum nos erudit quae sit altitudo spei et initium contemplationis. Habet denique cubitum latitudinis, dum nos instruit quae sit latitudo charitatis. Sic sacra Scriptura admodum mensae habet longitudinem, altitudinem, latitudinem, dum nos perfecte docet fidem, et spem cum initio contemplationis, et charitatem. Spiritualis autem haec mensa per totum deaurata est, quia non solum miraculorum, verum et sapientiae coelestis claritate tota refulget. Quae habet labium, sanctorum videlicet ora doctorum. Quod labium per circuitum ducitur, dum a sanctis doctoribus nihil uspiam inemendatum relinquitur. Quasi namque labium per circuitum mensae sancti doctores sunt, dum auctoritate Scripturae undique malos a malo redarguunt, et ad meliora bonos erudiunt.

Duae coronae, quae sequuntur, quarum una dicitur interrasilis, altera aureola, duo justorum significant bona, unum in mundo, alterum in coelo. Prima significat justitiam, secunda remunerationem supernam; prima meritum, secunda praemium; prima bonam conscientiam, secunda sequentem gloriam. Et utraque bona recte coronae comparantur, tum quia perfecta sunt, tum quia coronam conferunt. Prima fore praecipitur interrasilis, quia multiplex et varius nunc est effectus bonae operationis. Quae est etiam quatuor digitorum, quia sanctorum justitia, operante Spiritus sancti gratia, sustollitur exercitatione quatuor principalium virtutum. In digitis enim dona sancti Spiritus, in quaternario virtutes quatuor, prudentia, fortitudo, justitia, temperantia ligurantur. Quae denique corona labio mensae fuit juncta, quia secundum doctorum hortamenta sanctorum consummatur justitia. Super illam fuit corona aureola, quia justitiam sequitur et excellit gloria superna. Quae et aureola dicitur, ut per aurum fulgor contemplationis significetur. Et diligenter attendendum quod non aurea, sed aureola fuisse perhibetur, ut per diminutivum modicum esse ad plenitudinem sequentis boni quidquid nunc de eodem bono per contemplationem percipitur, insinuetur. Magnum tamen est et inaestimabile, quia, Scriptura teste, quae sub ipso erant replebant templum (Isai. VI). Et si quae sub ipso sunt replent templum, quis aestimare queat qualia, quantave sunt, quae in ipso sunt, et quae ipsae sunt? Unde de illa mercede superna, quae hic corona superior et aureola dicitur, scriptum est: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI). Hujus mensae, vel coronae aureolae principium a quibusdam in praesenti jam per contemplationem cernitur et percipitur, et in futuro perficietur. cum non per speculum et in aenigmate ipse Deus, qui est justorum merces et corona, sed facie ad faciem videbitur. Primo itaque loco ponitur mensa, secundo labium, tertio corona interrasilis, quarto corona aureola. Mensa, Scriptura; labium, doctorum hortamenta; corona interrasilis, sanctorum justitia; corona aureola, retributio superna.

Quatuor circuli sunt quatuor libri evangelici, qui bene vocantur circuli, quia perfecti: perfectam namque tradunt doctrinam de fide et operatione, de merito et praemio. Qui et in quatuor angulis mensae per singulos pedes ponuntur, dum eorum auctoritate et perfectione quatuor sensus Scripturae roborantur, et ipsa Scriptura aptatur, ut per quatuor partes mundi in suis quatuor sensibus per praedicationem evangelicam deferatur. Mensa quatuor pedes habet, quia verba coelestis oraculi vel historice, vel allegorice, vel tropologice, vel anagogice accipiuntur. Historia est, cum quomodo res secundum litteram vel facta vel dicta sit plano sermone refertur, sicut populus ex Aegypto exiens salvatus dicitur per sanguinem agni, vel tabernaculum in deserto factum, Allegoria est, cum verbis vel rebus mysticis praesentia Christi et Ecclesiae sacramenta signantur: verbis, ita: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI). Quod est dicere Nascetur virgo Maria de stirpe David, et Christus de stirpe ejus. Rebus, ut populus de Aegypto per sanguinem Agni salvatus, Ecclesiam significat Christi passione a damnatione diaboli liberatam. Tropologia, id est moralis locutio, ad correptionem et institutionem morum, apertis vel figuratis verbis, respicit. Apertis, ita: Filioli, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III). Figuratis, ita: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccl, IX). Anagoge, id est ad superiora ducens, locutio est quae de praemiis futuris et de vita quae est in coelis, mysticis vel apertis verbis, disputat. Apertis, sic: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); mysticis, sic: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem, scilicet coelestem (Apoc. XXII). Quatuor ergo pedibus mensae quatuor circuli apponuntur, ut inductis vectibus per eos mensa portetur, quia quatuor sensibus Scripturae libri evangelici junguntur, ut eorum auctoritate ipsa Scriptura circumquaque per doctores praedicetur. Ipsi vero circuli sunt aurei; quia libri evangelici sapientia Dei, quae Christus est, sunt praeclari. Qui etiam circuli subter coronam sive primam sive secundam sunt, quia ordine praecedit doctrina evangelica, doctrinam sequitur justitia, justitiam gloria. Vectes, quibus mensa portabatur, sunt praedicatores, per quos sacra Scriptura praedicatur. Qui de lignis setim sunt, quia justum est, ut qui sanctitatem aliis praedicant, ipsi sine corruptione vitiorum vivant. Qui etiam deaurati, quia divina sapientia fulgidi.

Parabis et acetabula ac phialas, thuribula et cyathos. Varia vasa, quae fiunt ad offerenda libamina, variae verbi distinctiones sunt pro capacitate auditorum, quia non omnibus omnia conveniunt: aliter sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi; aliter senes, aliter juvenes; aliter viri, aliter feminae; aliter coelibes, aliter conjugati; aliter praelati, aliter subditi docendi sunt. Acetabula significant doctrinam mordacem, phialae doctrinam uberem, thuribula orationem devotam, cyathi scientiam angustam. Quae vasa omnia ad mensam tabernaculi, et ad offerenda libamina pertinent. Quaecunque enim diversa pro diversitate audientium dicuntur, in regula sacrae Scripturae inveniuntur, et ad offerenda Domino vota bonorum operum excitant corda audientium. Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Panes propositionis sunt verba sapientiae coelestis. Quae bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere cunctis fidelibus sermo salutis, nec unquam deesse oportet in Ecclesia verbum solatii, quod Dominus per praedicatores veritatis in mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam, incessanter abundare voluit. Mensa igitur Scriptura est; labium, doctorum ora; corona interrasilis, sanctorum justitia; corona aureola superior, remuneratio superna; pedes mensae, sensus Scripturae; quatuor circuli, libri evangelici; vectes, praedicatores; diversitates vasorum, distinctiones verborum, panes propositionis, verba sapientiae coelestis. Haec mensa, fratres, omnibus est divitiis cumulata, cunctis referta deliciis. Si vultis panes et pisces, accipite in ea panes quinque et pisces duos (Matth. XIV), vel certe panes septem et pisciculos paucos (Matth. XV). Ex illis saturati sunt quinque millia hominum, et de fragmentis eorum impleti duodecim cophini; ex istis saturati sunt quatuor hominum millia, et de reliquiis eorum impletae septem sportae. Accipite itaque panes hos et illos, et pisces licet paucos, et scitote quod abundabit cibus et supererit. Si vultis carnes, accipite vitulum saginatum (Luc. XV), tauros et altilia quae vobis sunt occisa (Matth. XXII). Si vultis saporem accipite granum sinapis, quod quidem minimum est, sed jactum in terram crescit, et majus omnibus oleribus fit (Matth. XIII). Si vultis butyrum et mel, cum Emmanuele utrumque comedite, ut sciatis cum ipso malum reprobare, bonum eligere (Isai VII). Si vultis fructus diversi generis, accipite omnia poma nova et vetera, quae sponso sponsa servavit, et de horto nucum comedite nuces (Cant. VII). Si vultis potum, accipite vinum electum, de quo scriptum est: Tu autem servasti vinum bonum usque adhuc (Joan II). Si vultis potum ampliorem, emittite absque ulla commutatione vinum et lac (Isai LV), et cum sponsa bibite vinum vestrum cum lacte vestro (Cant. V). Si vultis pigmenta nectarea, accipite consolationes Dei, quae secundum multitudinem dolorum vestrorum in corde vestro laetificabunt animas vestras (Psal. XCIII). Si vultis aromata, accipite cyprum cum nardo, cum croco, fistulam et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrham et aloen cum universis primis unguentis (Cant. IV). Et quia periculosum est et turpe, si juxta talem tantamque mensam fame moribundi marceamus, et marcidi moriamur, comedamus, et bibamus, et inebriemur ex his quae nunc apponuntur in hac mensa nobis per gratiam, ut haec postmodum perfectius possideamus per gloriam. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus. Amen.