|
Myrrha, et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex
quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Astitit regina a
dextris in vestita deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). In his
verbis et singulorum fidelium sanctitatis exprimitur, et universalis
Ecclesiae justitia figuratur. In primo namque versu virtutes quorumlibet
fidelium describuntur; in secundo totius Ecclesiae justitia declaratur.
Myrrha, et gutta, et casia. Myrrha valde amara est, et per hoc
significat mortificationem carnis, non quantum ad naturam, sed quantum
ad culpam. Natura namque semper est nutrienda, culpa perimenda. Haec
myrrha omnium electorum est: Qui enim Christi sunt, carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). Verum quia
superius in hoc libello quodam in sermone de myrrha hac, et ejus
speciebus plurima diximus, idcirco paucioribus nunc contenti ad
sequentia pertransimus. Gutta herba est, quae inflaturas comprimit, et
per hoc virtutem humilitatis exprimit. Haec quam sit necessaria Dominus
in Evangelio demonstrat, ubi dicit: Omnis, qui se humiliat, exaltabitur,
et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV). Et item. Qui non susceperit
regnum Dei sicut parvulus, non intrabit in illud (Matth. XVIII). Hanc
Abraham vere habuit, cum ait: Loquar ad Dominum, cum sim pulvis et cinis
(Gen. XVIII). Hanc et Jacob veraciter habuit, dum ad Dominum loquens,
dicit: Minor sum cunctis miserationibus tuis (Gen. XXXII). Hanc angelus
apostata, dum habere noluit, sicut fulgur de coelo irrecuperabiliter
cecidit. Hac progenies Adae quando in aedificanda turre Babylonis
caruit, confusionem labii meruit. Et sic in caeteris semper evenit, ut
ante ruinam exaltetur spiritus, et ante gloriam humilietur (Prov. XVI).
Casia, quae et fistula dicitur, ventrem purgat et naturam de suis
superfluis allevat et per hoc virtutem confessionis significat, quae dum
culpam mentis per oris ostium eliminat, ipsam mentem peccati pondere
exonerat. Per myrrham igitur intelligimus carnis mortificationem, per
guttam mentis humiliationem, per casiam peccati confessionem. A
vestimentis tuis. Vestimenta corporis Christi, quod est Ecclesia,
perfectiores sancti sunt, quibus sancta Ecclesia, ut homo vestibus, sic
circumdatur et ornatur. Ex quibus vestibus sive sanctis, alii sunt
coloris rubri, scilicet martyres suo sanguine rubricati; alii coloris
hyacinthini et coelestis, videlicet confessores ad coelestia
contemplanda sublimiter elevati; alii nivei, ut sunt virgines; alii
nigri, ut sunt humiles ex memoria peccatorum suorum sibi semper
nigrescentes, alii varii mistique coloris, ut illi qui sunt diversarum
virtutum et bonorum operum participes. A domibus eburneis. Per domos
eburneas accipimus congregationes continentes et castas. Elephantes
enim, quorum ossa ebur vocantur, animalia castissima sunt, aversi
coeunt, non nisi semel pariunt, terrae non accumbunt, trecentis annis
vivunt. Quae cuncta justis et castis animabus, si ea perspicere velis,
conveniunt. A domibus igitur eburneis sunt Christi vestimenta, et a
vestimentis sunt myrrha, et gutta et casia, quia ex castis et
continentibus congregationibus sunt quilibet fideles, et ex ipsis
fidelibus sunt sanctae virtutes et virtutum opiniones.
Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Reges praelati
sunt sancti, qui alios virtute discretionis regunt. Quorum filiae
sanctorum subjectorum sunt animae, doctrina eorum enutritae et eorum
exemplis adornatae. Quae propterea non filiorum, sed filiarum nomine
designantur, ut earum magni fica devotio significetur. Femineus namque
sexus valde devotus est, et quo se ad amandum intorquet, mirabiliter
fervet. Vel certe filiarum, non filiorum nomine describuntur, ut, dum
(quod etiam infirmae et imperfectae animae, quae per filias
significantur, Christum sua sanctitate delectant) ostenditur quantum
illi perfectorum mirabilis justitia placeat, melius exprimatur. Regum
itaque filiae Christum in honore delectant, dum subjectorum devotae
multitudines eum sua bonitate delectabiliter honorant. Et hic
delectabilis honor, sive haec honorabilis delectatio ex praedictis
virtutibus procedit, et eum suaviter reficit, dum ipsos subjectos per
has virtutes juste vivere, et aliis exempla justitiae praebere ceruit.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.
Sicut in praecedenti versu quorumlibet fidelium virtutes et virtutum
opiniones insinuantur, sic in isto universalis Ecclesiae justitia, et
ejusdem justitiae varia multiplicitas et multiplex varietas designantur.
Quae videlicet sancta Ecclesia reginae rectissime comparatur, quia et
coelesti regi copulatur, et ab ipso sublimiter coronatur. Quae stat per
fidem, et astat per bonam intentionem. Falsi fideles, etsi stent ea quae
vera sunt recte credendo, non tamen astant bona quae operantur recta
intentione faciendo. De numero stantium et astantium Elias exstitit, qui
ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII). Dum enim
dixit sto, stare se perhibuit; dum vero dixit in cujus conspectu,
divinae praesentiae per intentionem se non deesse declaravit. Astat
autem sancta Ecclesia Deo nunc a dextris per justitiam, ut in futuro a
dextris assistere mereatur ad gloriam. Sic et reprobi nunc a sinistris
sunt per culpam, a sinistris in fine statuendi ad poenam.
In vestitu deaurato. Per vestitum intelligenda est justitia, per
deaurationem sapientia. Quidquid enim sancta Ecclesia vel in exercendis
virtutibus, vel exhibendis operibus bonis operatur, totum sapientiae
coelestis fulgore decoratur. Imitatur etenim suum Creatorem secundum
posse suum, qui omnia in sapientia fecit, et in universitatis
dispositione prima lucem condidit, ac deinde caetera disposuit, et
omnibus dispositis, vidit cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen.
I). Circumdata varietate. Non est contenta sancta Ecclesia una virtute,
vel opere uno, sed multiplicitate virtutum vult circumdari, varietate
bonorum operum vult ornari, secundum dispensationem multiformis gratiae
Dei (I Petr. IV). Ad hanc varietatem pertinet illud beati Petri:
Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in
scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in
patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in
amore autem fraternitatis charitatem (II Petr. I). Et illud beati Pauli:
In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros in multa patientia, etc.
(II Cor. VI). Intelligimus igitur per myrrham, guttam et casiam,
fidelium virtutes, per vestimenta ipsos fideles, per domos eburneas
eorum castas congregationes, per reginam sanctam Ecclesiam, per vestitum
deauratum ejus justitiam, per varietatem ejusdem justitiae multiplicem
differentiam. Virtutes itaque, et opera bona totis viribus exerceamus,
ut cum fidelibus omnibus, et sancta matre Ecclesia in coelesti patria
coronari mereamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus, etc.
|
|