|
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et
posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII). Sanctus
Psalmographus in his sacris paucisque verbis, quae nobis per Spiritum
sanctum canit, sanctorum meritum et universalis Ecclesiae scientiam
praemiumque spirituali significatione describit. Meritum namque designat
ubi dicit: Si dormiatis inter medios cleros; scientiam sanctae
Ecclesiae, ubi addit: pennae columbae deargentatae. Praemium, ubi
concludit: Posteriora dorsi ejus in pallore auri. Si dormiatis inter
medios cleros. Duo cleri prophetae et apostoli. In quorum medio dormiunt
qui, sacris eorum dictis hinc inde docti, in pace bonae conversationis
ab inquietudine daemonum liberi feliciter quiescunt. Inter medios enim
cleros sunt quicunque inter prophetarum praeconia, et apostolorum
praedicamenta sancte vivunt. Qui et dormiunt, dum, bonis operibus
occupati, ab infestatione tentationum quieti sunt. De hoc felici
sanctorum somno per Jacob sub Isachar nomine dicitur: Isachar asinus
fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona et terram
quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est
tributis serviens (Gen. XLIX). Populus nempe justorum asinus fortis est,
quia pondus cujuslibet tribulationis pacifice et fortiter sustinet.
Inter terminos accubat, dum, per prophetas et apostolos eruditus, ex
utrorumque doctrina bene operando pausat. Qui videt requiem, internae
scilicet contemplationis quod bona est, et terram supernae beatitudinis
quod optima, et utriusque captus amore, supponit humerum ad portandum
quodlibet onus impositum. Qui et tributis servit, quia non solum sua,
verum et semetipsum pro bonis spiritalibus libenter tribuit.
Electorum itaque coetus inter medios cleros sicut dictum est dormit, et
hac dormitatione coeleste praemium acquirit. Dormit et, ut ait Salomon,
suavis est somnus ejus (Prov. III).---Pennae columbae aeargentatae.
Columba, ut saepe dictum est, sancta Ecclesia est. Sancta nimirum
Ecclesia, quemadmodum felle caret per charitatem, non vivit de cadavere
per mortuorum operum vitiationem, meliora grana eligit per majorum
praeceptorum Dei exsecutionem, gemitum pro cantu habet per poenitentiam,
alienos saepe nutrit pullos per misericordiam, super aquas sedet ut
umbram venientis accipitris, id est diaboli, praevideat sacram
Scripturam legendo, in petris nidificat in secreta Christi sublimiter
contemplatione quiescendo. Quae duas alas habet per dilectionem Dei et
proximi, a dextris dilectionem Dei, a sinistris dilectionem proximi.
Alae vero dextrae pennae sunt distinctiones illae, quibus dicitur:
Diliges Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis
viribus tuis, et ex tota mente tua (Matth. XXII). Sinistrae vero alae
pennae sunt votum, consilium, beneficium, quibus proximum diligere
debemus sicut nosmetipsos. Pennae autem istae deargentatae sunt, quia in
dilectione Dei et proximi tota lex pendet et prophetae (ibid.). Sane per
argentum sacrum eloquium designatur, ut Psalmista testatur, dicens:
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae
purgatum septuplum (Psal. XI). Quando ergo sancti inter medios cleros
dormiunt, pennae columbae deargentatae sunt, quia tunc sacra scientia in
sanctae Ecclesiae virtutibus adimpletur, dum sanctorum universitas
prophetica et apostolica praecepta in fide et opere quiescendo pro
viribus exsequitur. Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Posteriora
dorsi sequentia praemii. Quae auro rectissime comparantur, quia sicut
aurum caetera metalla transcendit, sic coeleste praemium omnia bona post
se sui comparatione longe derelinquit. Beatus a utem Joannes Baptista,
cujus hodie solemnia celebramus, inter medios cleros, non solum virtute,
verum et tempore dormivit, quia non tantum sanctitate conversationis,
sed etiam distinctione temporis, inter prophetas et apostolos exstitit.
Lex enim et prophetae usque ad Joannem (Matth. XI). Cujus sanctitatem,
prout superna gratia donare dignabitur, imitemur, ut ejus meritis et
precibus ad superna gaudia pervenire mereamur. Quod nobis praestare
dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula.
Amen.
|
|