SERMO XCVIII. In Ascensione Domini.

Confessio ejus super coelum et terram: et exaltavit cornu populi sui (Psal. CXLVIII). Confessionum alia criminis, alia laudis. In hoc autem loco de sola laude intelligitur. Confessio namque Dei, id est laus Dei, super coelum est per spiritus beatos, super terram per homines justos, et ita super coelum et terram. Omne nimirum, quod creatum est, infra ipsum est. Sane quia superius tam de confessione criminis, quam de confessione laudis multa diximus, his relictis, ad caetera transimus. Et exaltavit cornu populi sui. Cornu populi Dominici Christus est. Cornu de carne procedit, sed carnem excedit. Sic Christus de carne virginea processit, sed, culpam non habendo, carnem excessit. Huic sententiae concinit illud Apostoli: Quod impossibile, inquit, erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum ambulamus (Rom. VIII). In hoc enim cornu, quemadmodum carnem quodammodo transcendit, quod non in carne peccati, sed in similitudinem tantum carnis peccati venit, cornu omni supereminet corpori, et Christus membrorum suorum universitati. Unde et Zacharias, pater beati Joannis Baptistae, de ipso patre ait: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi [plebis] suae; et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Luc. I). Cornu Christus, quia salutem mundo praedicavit. Unde Apostolus: Veniens, inquit, evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope: quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ephes. II). Cornu populi Dei Christus, quoniam ipso absterret et fugat hostes de finibus suis. Non dixit cornua, sed cornu, quia unus est magister noster Christus. De quo et Psalmista ait: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII), id est Christum. Sic Deus Abrahae per promissionem loquens, non ait in seminibus tuis, quasi in multis benedicentur omnes gentes, sed in semine tuo, velut in uno, quod est Christus (Gal. III). Hoc cornu nostrum unicum et singulare hodierna die praesertim exaltatum est, cum secundum hominem assumptum unigenitus Dei Filius coelos omnes penetravit, et summos coelestium spirituum ordines transcendens, ad dexteram Patris consedit. Unde Apostolus: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit eum, et dedit illi nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II). Hodie denique adimpleta est visio Danielis, qua dicitur: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae servient ei. Potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur (Dan. VII).

Habentes igitur Pontificem magnum, qui penetravit coelum, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem (Hebr. IV). Illam, inquam, confessionem, quae est super coelum et terram, quae fit ad salutem, sicut scriptum est: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Confiteamur super terram, cui super coelum confitentur angeli, quia Deus, qui dives est in misericordia propter charitatem, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II). Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII). Verum donec transeat spes et sequatur res, ascensiones in cordibus nostris disponamus in valle lacrymarum, in loco quem posuimus (Psal. LXXXIII). Ascensiones sunt virtutes, vallis lacrymarum mundus. Locus quem posuimus modus vivendi, quem eligimus. Alii eligunt esse in agro, alii in molendino, alii in lecto. Nos ergo in loco quem posuimus, ascensiones in cordibus nostris disponamus, vel, secundum beatum Petrum, ministremus in fide nostra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem (II Petr. I). Istae sunt enim ascensiones, quibus ascendunt tribus, tribus Domini ad confitendum nomini Domini (Psal. CXXI). Qui autem gradum ascensionis hujus ultimum, id est charitatem tenet, Deum possidet. Deus enim charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Primum vero ascensionis hujus gradum fidem ipsam beatus Petrus posuit, quia ipsa omnium prima est virtutum, dum sine ipsa impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Ultimum autem gradum posuit charitatem, quae major omnibus est. Unde Paulus, descriptis donis sive virtutibus spiritalibus, de charitate subjunxit: Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum (I Cor. XII), etc. Et post pauca: Nunc autem manent tria haec: fides, spes, charitas. Major autem horum est charitas (ibid.).

Merito igitur beatus Petrus in scala virtutum fidem primam, charitatem ultimam posuit, quia bonum in nobis fides inchoat, charitas consummat. In caeteris autem scalae virtutibus quascunque videris superiores, si bene perpendis, videbis potiores. Quis enim dubitet amorem fraternitatis fortitudine meliorem? Quis ignoret pietatem scientia utiliorem? Quis nesciat patientiam abstinentia laudabiliorem? Aliter. Quemadmodum charitas amorem fraternitatis et alias omnes virtutes bonitate transcendit, sic amor fraternitatis pietatem et reliquas sub se positas virtutes excedit. Et sic de caeteris intelligendum est. Quemadmodum enim prior virtus sequentem praecedit ordine, sic quaelibet sequens priorem in hac scala superat dignitate. Unde quanto quisque superius conscenderit, tanto firmius pedem ponit, quia tanto securius stat, quanto sublimiores virtutes attingendo coelestibus appropinquat. Ministrate in fide virtutem, etc. Fides enim sine virtute est impotens et otiosa; virtus sine scientia, indiscreta; scientia sine abstinentia, inflata; abstinentia sine patientia, iracunda; patientia sine pietate, inhumana; pietas sine amore fraternitatis, imperfecta. amor fraternitatis sine charitate, carnalis. Haec denique ascensionis scala octo virtutibus distinguitur quia per ipsam ad octonarium beatitudinum pertingitur. Quarum unaquaeque alii inseritur, ut per hoc earum concordia demonstretur, et ex ipsis unam et perfectam constare justitiam, et ad unam perveniri posse gloriam ostendatur. Quam gloriam in hac mortali vita sicut est, nemo vidit unquam. Sicut enim beatus Gregorius dicit:

“Quantalibet intentione mens humana tetenderit, etiam si jam phantasias imaginum corporalium a cogitatione compescat, etsi jam omnes circumscriptos spiritus ab oculis cordis amoveat, adhuc tamen in carne mortali posita, videre gloriam Dei non valet, sicut est. Et quidquid de illa est, quod in mente resplendet, similitudo, et non ipsa est.”

Unde propheta Ezechiel hoc, quod in spiritu viderat describens, non ait: Haec visio gloriae Domini, sed haec visio similitudinis gloriae Domini (Ezech. VIII). Mirabiliter tamen ipsa similitudinis visio mentem laetificat, quia quae sub ipso sunt, repient templum. Quae sub ipso namque sunt, templum replent, quia etiam ea quae in similitudine gloriae ejus videntur, humanae menti mira gaudia praebent. Quam gloriam nobis praestare dignetur Jesus Christus. Amen.