|
Librum de sacramentis Christianae fidei studio quorumdam scribere
compulsus sum; in quo nonnulla quae antea sparsim dictaveram propterea
quod iterato eadem stylo exprimere molestum vel superfluum videbatur,
inserui. In quibus, si forte sermo simplicior colorem dictaminis servare
non potuerit, non multum interesse putavi, eadem veritate constante. Hoc
autem magis me movet quod cum haec eadem prius negligentius dictassem
(utpote nondum adhuc futuri operis propositum habens, passim
transcribenda exposui: sufficere tunc arbitratus ejusmodi minima vel
adnotata in notitiam venire. Sed, quia postmodum cum eadem hujus operis
textui insererem, quaedam in ipsis mutare, quaedam vero adjicere vel
detrahere ratio postulabat. Lectorem admonitum esse volo, ut sicubi ea
extra operis hujus seriem aliud aut aliter aliquid habentia invenerit,
hanc diversitatis causam esse sciat, et si quid forte in eis emendandum
fuerit, ad hujus operis formam componat. Sane hoc opus in duos libros
distinxi; quatenus in tanta rerum multitudine et prolixitate incisio
narrationis legentibus taedium tolleret, et simul utrumque scribere non
valentibus aut divisim habere volentibus commodiorem formam exhiberet.
|
|