CAP. I. Quae sint discenda a principio. |
Quisquis ad divinarum Scripturarum lectionem erudiendus accedit, primum considerare debet quae sit materia, circa quam versatur earum tractatio; quia, si rerum illarum de quibus scriptura facta est notitiam habuerit, facilius postmodum dictorum ejus veritatem sive profunditatem perspiciet. |