|
Materia divinarum Scripturarum omnium, sunt opera restaurationis
humanae. Duo enim sunt opera in quibus universa continentur quae facta
sunt. Primum est opus conditionis. Secundum est opus restaurationis.
Opus conditionis est quo factum est, ut essent quae non erant. Opus
restaurationis est quo factum est ut melius essent quae perierant. Ergo
opus conditionis est creatio mundi cum omnibus elementis suis. Opus
restaurationis est incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive
iis quae praecesserunt ab initio saeculi, sive iis quae subsequuntur
usque ad finem mundi. Verbum enim incarnatum rex noster est, qui in hunc
mundum venit cum diabolo pugnaturus; et omnes sancti qui ante ejus
adventum fuerunt, quasi milites sunt ante faciem regis praecedentes; et
qui postea venerunt et venient usque ad finem mundi milites sunt regem
suum subsequentes. Et ipse rex medius est in exercitu suo; hinc inde
vallatus incedens et stipatus agminibus suis. Et licet in hac tanta
multitudine diversae armorum species in sacramentis et observationibus
praecedentium et subsequentium populorum appareant, omnes tamen uni regi
militare et unum vexillum sequi probantur, et hostem unum persequi et
una victoria coronari. In his omnibus opera restaurationis
considerantur; in quibus divinarum Scripturarum tota vertatur intentio.
Mundanae sive saeculares scripturae materiam habent opera conditionis.
Divina Scriptura materiam habet opera restaurationis. Propterea tanto
excellentior omnibus scripturis jure creditur, quanto dignior est et
sublimior materia in qua ejus consideratio tractatio quae versatur. Nam
opera restaurationis multo digniora sunt operibus conditionis; quia illa
ad servitutem facta sunt, ut stanti homini subessent; haec ad salutem,
ut lapsum erigerent. Propterea illa quasi modicum aliquid sex diebus
perfecta sunt; haec vero non nisi aetatibus sex compleri possunt. Tamen
sex contra sex e diverso ponuntur, ut idem reparator qui creator
demonstretur.
|
|