|
Unde apparet quantum divina Scriptura caeteris omnibus scripturis non
solum in materia sua, sed etiam in modo tractandi, subtilitate et
profunditate praecellat; cum in caeteris quidem scripturis solae voces
significare inveniantur; in hac autem non solum voces, sed etiam res
significativae sint. Sicut igitur in eo sensu qui inter voces et res
versatur necessaria est cognitio vocum, sic in illo qui inter res et
facta vel facienda mystica constat, necessaria est cognitio rerum.
Cognitio autem vocum in duobus consideratur; in pronuntiatione videlicet
et significatione. Ad solam pronuntiationem pertinet grammatica, ad
solam significationem pertinet dialectica; ad pronuntiationem simul et
significationem pertinet rhetorica. Cognitio rerum circa duo versatur,
id est formam et naturam. Forma est in exteriori dispositione; natura in
interiori qualitate. Forma rerum aut in numero consideratur ad quem
pertinet arithmetica; aut in proportione ad quam pertinet musica; aut in
dimensione ad quam pertinet geometria; aut in motu ad quem pertinet
astronomia. Ad interiorem vero rerum naturam physica spectat.
|
|