|
Postquam demonstravimus quae sit materia divinarum Scripturarum et
qualiter de subjecta sibi materia tractent in triplici sensu, historiae,
allegoriae, tropologiae, nunc ostendere convenit in quibus libris ea
quae jure divinitatis nomine censetur, scriptura consistat. Duo sunt
Testamenta quae omne divinarum Scripturarum corpus concludunt: Vetus
scilicet et Novum. Utrumque tribus ordinibus distinguitur. Vetus
Testamentum continet legem, prophetas, hagiographos, quod interpretatum
sonat sanctos scriptores vel sancta scribentes. In lege continentur
quinque volumina; scilicet Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri,
Deuteronomium. Genesis autem a generatione dicitur; Exodus ab exitu;
Leviticus a levitis. Liber numeri, quia in eo numerantur filii Israel.
Deuteronomium secunda lex, Hebraice autem , bresith, hellesmoth,
vagetra, vegedaber, adabarim: In ordine prophetarum octo sunt volumina.
Primus liber Josue, qui et Jesu Nave, et Josue Bennun, id est filius
Nun; secundus liber Judicum, qui dicitur Sopthim; tertius liber
Samuelis, qui est primus et secundus Regum; quartus Malachim quod
interpretatur regum, qui est tertius et quartus Regum; quintus Isaias;
sextus Jeremias; septimus Ezechiel; octavus liber duodecim prophetarum
qui dicitur , thareasra. Hi prophetici dicuntur eo quod prophetarum
sunt, etiamsi non omnes prophetiae sint. Propheta autem tribus modis
dicitur: officio, gratia, missione. Vulgo autem usitato vocabulo magis
prophetae vocantur, qui vel officio vel aperta missione prophetae sunt;
sicut in hoc loco. Secundum quam acceptionem David et Daniel et caeteri
complures, prophetae non dicuntur, sed hagiographi. In ordine
hagiographorum novem volumina continentur. Primum Job; secundum liber
Psalmorum; tertium Proverbia Salomonis quae Graece parabolae, Hebraice ,
masloth, dicuntur; quartum Ecclesiastes, qui Hebraice , coeleth, Latine
concionator interpretatur; quintum , syra syrim, id est Cantica
canticorum; sextum Daniel; septimum Paralipomenon, quod Latine sonat
verba dierum, Hebraice , dabreniamin, dicitur; octavum Esdras; nonum
Esther. Qui omnes, id est quinque octo novem: similiter faciunt viginti
duos quot litteras etiam alphabetum continet Hebraicum, ut totidem
libris erudiatur vita justorum ad salutem, quot litteris lingua
discentium ad eloquentiam instruitur. Sunt praeterea in Veteri
Testamento alii quidam libri qui leguntur quidem, sed in corpore textus
vel in canone auctoritatis non scribuntur. Ut est liber Tobiae et
Judith, et Machabaeorum et qui inscribitur liber Sapientiae Salomonis et
Ecclesiasticus. Novum Testamentum continet Evangelia, apostolos, Patres.
Evangelia quatuor sunt: Matthaei, Marci, Lucae, Joannis. Apostolica
volumina similiter quatuor: Actus apostolorum; Epistolae Pauli;
Canonicae Epistolae, Apocalypsis: qui juncti cum superioribus viginti
duobus Veteris Testamenti, triginta complent, in quibus corpus divinae
paginae consummatur. Scriptura Patrum in corpore textus non computantur;
quia non aliud adjiciunt, sed idipsum quod in supradictis continetur
explanando et latius manifestiusque tractando extendunt.
|
|