|
CAP. PRIMUM. Quatuor esse consideranda in institutione sacramentorum |
Tractare volentibus de sacramentis, quatuor primum consideranda sunt. Primum videlicet quid sacramentum. Secundum, quare instituta sint sacramenta. Tertium. quae sit uniuscujusque materia sacramenti in qua conficitur et sanctificatur. Quartum, quot sint genera sacramentorum. Hoc est diffinitio, causa, materia divisio. Haec enim quatuor si diligenti prosecutione discussa fuerint, intelligentiam facere potuerunt de his quae proposita sunt. Primum ergo primo tractandum suscipimus. |