CAP. II. Quid sit sacramentum.

Quid sit sacramentum, doctores brevi descriptione designaverunt:

“Sacramentum est sacrae rei signum.”

Quemadmodum enim in homine duo sunt, corpus et anima, et in una Scriptura duo similiter, littera et sensus, sic et in omni sacramento aliud est quod visibiliter foris tractatur et cernitur, aliud est quod invisibiliter intus creditur et praecipitur. Quod foris est visibile et materiale, sacramentum est; quod intus est invisibile et spirituale, res sive virtus sacramenti est; semper tamen sacramentum quod foris tractatur et sanctificatur; signum est spiritualis gratiae, quae res sacramenti est et invisibiliter percipitur. Sed, quia non omne signum rei sacrae sacramentum ejusdem convenienter dici potest (quoniam et litterae sacrorum sensuum et formae sive picturae sacrarum rerum signa sunt, quarum tamen sacramenta rationabiliter dici non possunt) idcirco supra memorata descriptio ad interpretationem sive expressionem vocis magis quam ad diffinitionem referenda videtur. Si quis autem plenius et perfectius quid sit sacramentum diffinire voluerit, diffinire potest quod

“sacramentum est corporale vel materiate elementum foris sensibiliter propositum ex similitudine repraesentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione continens aliquam invisibilem et spiritalem gratiam.”

Haec diffinitio ita propria ac perfecta agnoscitur, ut omni sacramento solique convenire inveniatur. Omne enim quod haec tria habet, sacramentum est, et omne quod his tribus caret, sacramentum proprie dici non potest. Debet enim omne sacramentum similitudinem quamdam habere ad ipsam rem cujus est sacramentum, secundum quam habile sit ad eamdem rem suam repraesentandam. Institutionem quoque per quam ordinatum sit ad illam significandam. Postremo sanctificationem per quam illam contiueat, et efficax sit ad eamdem sanctificandis conferendam. Hoc autem interesse videtur, quod omne sacramentum similitudinem quidem habet ex prima eruditione, institutionem ex superaddita dispensatione, sanctificationem ex apposita verbi vel signi benedictione. Ut ergo in uno sacramento ea quae de omnibus dicta sunt tria haec qualiter sint agnoscamus, aquam baptismatis pro exemplo assumimus. Ibi enim est aquae visibile elementum quod est sacramentum, et inveniuntur haec tria in uno: repraesentatio ex similitudine, significatio ex institutione, virtus ex sanctificatione. Ipsa similitudo ex creatione est; ipsa institutio ex dispensatione; ipsa sanctificatio ex benedictione. Prima indita per Creatorem; secunda adjuncta per Salvatorem, tertia ministrata per dispensatorem. Est ergo aqua visibilis sacramentum, et gratia invisibilis, res sive virtus sacramenti. Habet autem omnis aqua ex naturali qualitate similitudinem quamdam cum gratia Spiritus sancti; quia, sicut haec abluit sordes corporum, ita illa mundat inquinamenta animarum. Et ex hac quidem ingenita qualitate omnis aqua spiritalem gratiam repraesentare habuit, priusquam etiam illam ex superaddita institutione significavit. Venit autem Salvator et instituit visibilem aquam per ablutionem corporum ad significandam invisibilem, per spiritalem gratiam emundationem animarum. Et ex eo jam aqua non ex sola naturali similitudine repraesentat, sed ex superaddita institutione significat gratiam spiritalem. Sed quia haec duo, sicut diximus, nondum adhuc sufficiunt ad perfectionem: accedit verbum sanctificationis ad elementum et fit sacramentum, ut sit sacramentum aqua visibilis ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, ex sanctificatione continens spiritualem gratiam. Ad hunc modum in caeteris quoque sacramentis haec tria considerare oportet.