CAP. III. Quare instituta sint sacramenta.

Prima ergo propositionis parte exposita, ad secundam transeamus. Triplici ex causa sacramenta instituta esse noscuntur. Propter humiliationem, propter eruditionem, propter exercitationem. Propter humiliationem quidem ut dum homo rationalis creatura insensibilibus elementis (quae natura infra ipsum condita fuerunt) ex praecepto Creatoris sui subjicitur, ex hac ipsa sua humiliatione Creatori suo reconciliari mereatur. Homo namque ita factus erat ut bonum ejus solus ille esset a quo erat; caetera omnia sub ipso facta sunt, non ut in eis esset ejus bonum, sed ut ex eis esset illius obsequium. Omne enim bonum majus est illo cujus est bonum; quia vere bonum non est, nisi quod bonum facit illum cujus est bonum. Omnis ergo qui bonus est, et ex bono suo bonus est; inferior est ipso bono quo bonus est, quia sine ipso bono bonus non est. Si ergo bonum hominis supra hominem erat, solus ille bonum hominis erat qui supra hominem erat. Huic ergo bono homo quandiu in ordine conditionis suae perstitit immediate jungebatur et ex eo libere fruebatur, quia et voluntate ad illud ibat, et libertate in illo stabat. Postquam autem per concupiscentiam abstractus a superiori avertebatur; ad inferiora conversus praecipitabatur, et illi se subjiciebat quod bonum suum faciebat. Justa igitur recompensatione qui suo superiori per obedientiam subjectus esse noluit; per concupiscentiam suo se inferiori subjecit, ut jam ipsum inter se Deum medium inveniat divisionis, non mediatorem reconciliationis. Hoc enim medio dividente humana mens et obnubilatur ne Creatorem suum agnoscere valeat: et refrigescit ne ipsum per dilectionem requirat. Justum ergo est ut homo qui prius Deum superbiendo deserens, se terrenis per concupiscentiam subdidit; nunc per humilitatem Deum requirens (ut plenius affectum suae devotionis insinuet) eisdem se propter praeceptum Dei per obedientiam inclinet. Sicut enim perniciosa fuit elatio superiori nolle subjici, sic laudabilis et fructuosa devotio est propter superiorem etiam inferioribus inclinari. Et quemadmodum damnabilis fuit superbia praesentem despicere, sic laudabilis humilitas est absentem quaerere, et perseveranti amore usque ad inventionem ab inquisitione non cessare, ut sit devotio in humilitate, et humilitas in devotione. Nemo siquidem est qui nesciat hominem rationalem mutis et insensibilibus elementis conditione superiorem existere; et tamen cum idem homo in his salutem quaerere jubetur ad experiendam obedientiae ipsius virtutem; quid aliud quam suo inferiori superior subjicitur? Hoc propter quod infidelium oculi (qui visibilia solum vident) sacramenta salutis venerari despiciunt, quia in eis tantum quod foris est contemptibile in specie visibili cernentes, invisibilem virtutem intus et fructum obedientiae non agnoscunt. Non enim sciunt quod fideles salutem ex istis elementis non quaerunt, etiam si in istis quaerunt; sed ex illo et ab illo quaerunt in istis a quo jubentur quaerere et credunt se percipere in istis. Non enim ista tribuunt quod tribuitur per ista, sed ille per ista salutem praebet qui in istis salutem quaerere jubet. Hoc modo igitur intelligendum est quod invisibilia sacramenta propter humiliationem hominis diximus instituta. Propter eruditionem quoque instituta sunt sacramenta, ut per id quod foris in sacramento in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem quae intus in re sacramenti constat agnoscendam mens humana erudiatur. Homo enim qui visibilia noverat, invisibilia non noverat; divina agnoscere nullatenus posset nisi humanis excitatus. Et idcirco dum ei bonum invisibile quod amiserat redditur, foris ei ejusdem significatio per species visibiles adhibetur, ut foris excitetur; et intus reparetur, ut in eo quod tractat et videt, agnoscat quale sit quod percipit et non videt. Dona enim gratiae spiritualia quasi quaedam invisibilia antidota sunt, quae dum in sacramentis visibilibus quasi quibusdam vasculis homini porriguntur, quid aliud quam ex patenti specie virtus occulta ostenditur? Aeger enim medicamentum videre non potest, sed vas in quo medicamentum datur videre potest. Et propter hoc in ipsa vasis specie virtus exprimitur medicinae, ut agnoscat quid accipit, et per ipsam agnitionem proficiat ad dilectionem. Sic itaque intelligendum est quod diximus propter eruditionem sacramenta instituta. Propter exercitationem similiter instituta sunt sacramenta, ut dum mens humana per varias operum species foris exercitata colitur, ad multiplicem virtutis fructum interius fecundetur. Bonum quidem hominis unum erat; et quandiu homo illi per dilectionem adhaesit non eguit hac multiplicitate. Postquam autem mentem suam per concupiscentiam ad multiplicia haec et transitoria dividi permisit; stabilis esse non potuit, quia sicut multa diligens in his per affectum dividitur, sic mutabilia sequens variatur. Quidquid enim in his omnibus ad requiem et consolationem appetit, ipsa ei mutabilitatis conditio ad laborem et dolorem convertit. Unde fit ut sicut ad haec ne deficiat ire compellitur, sic ab his postmodum ut requiescat exire cogatur, ut appareat alter Cain vagus et profugus super terram (Gen. III). Vagus in variis quaerens consolationem. Profugus, inventam ubique declinans afflictionem. Ambulat homo, si semper ambulaverit deficit. Sedet ergo vel stat ne deficiat, et tamen si semper sederit, deficit. Esurimus et deficimus, manducamus ne deficiamus, et tamen si semper manducaremus deficeremus, et vertitur ad dolorem quod quaesitum est ad consolationem. Sic omnis mutabilitas hominis defectum habet non profectum; et deficimus quia mutamur, qui tamen nunquam mutari cessamus ne deficiamus. Quia ergo vita hominis hic sine mutabilitate esse non potest, contra illam (quae defectum generat) mutabilitatem alia ei mutabilitas quae profectum parit opponitur; ut, quia stare non potest ut semper idem sit, moveatur et promoveatur semper ut melior sit. Primum enim bonum erat in summo stare. Secundum est bonum ad superiora ascendere. Et idcirco vita mutabilis ne sua mobilitate dissoluta ad deteriora semper deficeret; talibus studiis nutrienda fuerat in quibus et rerum varietate foris excitata, et aemulatione virtutum intus accensa, proficiendi occasionem inveniret. Divisa sunt tempora et distincta loca, propositae species corporales, injuncta studia et opera exercenda, ut medicinam interioris hominis exterior homo praepararet, et ei subesse et prodesse addisceret. Nam cum prius humana vita per duo exercitationum genera cucurrisset in altero ad necessitatem, in altero ad voluptatem, in altero ad usum, in altero ad vitium; ad usum pro natura, ad vitium pro culpa, alterum ad sustentationem, alterum ad subversionem, congruum erat ut tertium quoque exercitationis genus adjungeretur, ut per illud unum e duobus primis evacuaretur, quia erat nocens; alterum perficeretur, quia non erat sufficiens. Proposita sunt ergo homini foris opera virtutum ad aedificationem interiorem exercendam, ut illis praeoccupatus, nec unquam vacaret ad opera iniquitatis, nec semper ad opera necessitatis. In his autem virtutum studiis mirabili dispensatione Deus et multiplicitatem praevidit, et varietatem, et intermissionem, ut humana mens et in multiplicitate exercitationem, et in varietate delectationem, et in intermissione recreationem inveniat. Sacrata sunt quaedam loca, aedificatae basilicae, et determinata tempora certa, quibus populus fidelis in unum congregetur, et unitas commendetur ut gratias reddat preces offerat, vota persolvat. Illic Deus nunc in silentio simpliciter exoratur, nunc consonis vocibus devote collaudatur, ut vicissim fidelium corda nunc componantur ad requiem, nunc excitentur ad devotionem. In ipsis quoque divinis praeconiis non eadem semper exhibetur forma collaudationis; nunc psalmodiae accendunt ad devotionem, nunc hymni et cantica ad divinam excitant jucunditatem, nunc lectiones recitantur ad formam morum et vitae bonae instructionem. Ipsae etiam actiones nostrae in divinis obsequiis, non eadem semper institutionis forma procedunt. Nunc erecti, nunc prostati, nunc inclinatione, nunc conversione ex gestu corporis statum mentis exprimimus. Sed et ipsa in quibus se operando exercet, et divinum cultum adornat fidelium devotio; multa et multifaria simili ratione provisa sunt, ut sint plurima et sacra et sacramenta, quatenus fides in eis et materiam exercitationis et causam recreationis perfectam inveniat. Sic enim fidelis animus dum foris ad varia sanctae excercitationis studia ducitur, magis semper ac magis intus ex ipsa sua devotione ad sanctitatem innovatur. Et ad hunc modum quidem intelligendum putamus, quod dictum est, sacramenta propter exercitationem instituta.