|
Est igitur triplex causa haec institutionis sacramentorum omnium:
humiliatio, eruditio et exercitatio hominis. Quae causae si non essent,
sacramenta omnino, id est sacrorum signa vel instrumenta, elementa per
se esse non possent. Quod enim elementa sacramenta sunt, non natura
prima facit; sed apposita institutio per dispensationem, et gratia
infusa per benedictionem, quae duo si elementa post primam naturam non
accepissent, sacramenta proprie esse non possent. Dedit primo natura
habilitatem ut hoc esse possent; adjunxit secunda institutio
auctoritatem ut hoc fierent; superaddidit tertia benedictio sanctitatem
ut haec essent. Prima facta per Creatorem; secunda proposita per
Salvatorem; tertia administrata per dispensatorem. Primum Creator per
majestatem vasa formavit, postea Salvator per institutionem eadem
proposuit; postremo dispensator per benedictionem haec ipsa mundavit; et
gratia implevit. Et apparet mirabile, quod qui major fuit, quod minus
erat fecit; et qui minor fuit, fecit quod majus fuit. Plus enim contulit
sanctificatio quam creatio, quoniam in creatione naturam acceperunt ut
essent; in sanctificatione gratiam, ut bona et sancta essent. Si ergo
Deus creat et sacerdos sanctificat, plus homo facere videtur quam Deus,
quod omnino absurdum et inconveniens esset, si non quod homo facit hoc
etiam faceret et Deus. Deus enim sine homine creat, sed homo sine Deo
non sanctificat. Ut gratia quodammodo a summo incipiat, et in imo
consummetur; et in hoc ipso descensus gratiae nobis significetur, quia
nisi gratia descenderet, jacentes non elevaret. Creavit primum Deus per
se et in suo, hoc est, solus et in majestate. Instituit postea Salvator
per se quidem sed in nostro, hoc est solus et in humanitate. Sanctificat
postremo sacerdos neque per se neque in suo, quia nec solus ipse est qui
operatur, nec virtus ipsius est quae ad sanctificationem tribuitur. Ipse
enim ministranti cooperatur, cujus virtute per ministerium ministrantis
quod sanctificandum est sanctificatur, ut sit quidem una virtus per unum
opus ad unum effectum, quae quidem virtus in duobus simul operantibus
sic discernitur; quoniam per alterum datur, per alterum ministratur.
Alter est a quo datur, alter per quem mittitur. Et cum venit ipsa gratia
ad nos, per illum venit a quo venit; quoniam ministranti cooperatur
auctor muneris, sed non similiter ab illo venit per quem venit, quia
auctor muneris esse non potest qui solum est minister dispensationis.
Nemo igitur dicat quomodo homo sanctificat, quando Deus per hominem
sanctificat; quoniam in hoc verius homo facit quod Deus per eum facit.
Nam quod facit per se, et in suo facit homo, vere non facit, quoniam
veritatem non facit; quoniam per se et in suo non nisi malum facit;
sicut ergo Deus solus mirabilia facit, quoniam de ipso Scriptura dicit:
Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI); quoniam sine ipso nullus
facit, et omnis qui facit per ipsum facit et per omnem qui facit ipse
facit. Ideoque solus facit, quoniam ipsius solius est, quod omnis facit
qui facit; et tamen de servo Dei scriptum est: Fecit enim mirabilia in
vita sua (Eccli. XXXI); quoniam ex Deo fecit et per eum Deus fecit; nec
contrarietas ulla ex his procedit, sic Deus solus sanctificat et
benedicit; quoniam ab ipso omnis sanctificatio et benedictio est, et
tamen sacerdos minister Dei sanctificat et benedicit; quoniam per ipsum
quaedam sanctificatio et benedictio est, quae et ipsa quoque a Deo est,
qui auctor est in dono, et per Deum qui cooperator est in ministerio.
Tali consideratione rationabiliter distinguitur quid in sacramentis
omnibus sigillatim, vel creatio quantum ad naturam elementi, vel
institutio et sanctificatio quantum ad virtutem sacramenti operatur; et
in ipsa sanctificatione quantum ex illo qui dator est muneris, et
quantum ex ipso vel potius per ipsum qui solum minister est
dispensationis. Postremo quinque discreta et distincta ab invicem ad
cognitionem procedunt: Deus medicus, homo aegrotus, sacerdos minister
vel nuntius, gratia antidotum, vas sacramentum. Medicus donat, minister
dispensat, vas servat quae sanat percipientem aegrotum gratiam
spiritalem. Si ergo vasa sunt spiritalis gratiae sacramenta, non ex suo
sanant, quia vasa aegrotum non curant, sed medicina. Non ergo ad hoc
instituta sunt sacramenta ut ex eis esset quod in eis esset; sed ut
peritiam suam medicus ostenderet in illo remedium praeparavit, a quo
languidus occasionem morbi accepit. Quia enim homo visibilia
concupiscens corruptus fuerat, congrue reparandus in eisdem visibilibus
salutis occasionem recipere debebat, ut per eadem resugeret per quae
corruerat.
|
|