CAP. V. Institutionem sacramentorum quantum ad Deum dispensationis esse, quantum ad hominem necessitatis.

Institutio sacramentorum quantum ad Deum auctorem dispensationis est, quantum vero ad hominem obedientem necessitatis. Quoniam in potestate Dei est praeter ista hominem salvare, sed in potestate hominis non est sine istis ad salutem pervenire. Potuit enim Deus hominem salvare etiam si ista non instituisset, sed homo nullatenus salvari posset si ista contemneret. Dicit enim Scriptura: Non potest salvari qui baptizatus non fuerit (Joan. III); qui hoc vel hoc non fecerit salvari non potest, et confitemur quod verum est, et quia salvari non potest homo qui caret his sine quibus ab homine salus haberi non potest. Homo sine his salvari non potest, sed Deus sine his salvare potest. Homo quippe sine his salvari posset si sine his salvari in potestate hominis esset, etsi posset homo pro arbitrio suo ista quae ad salutem obtinendam proposita sunt relinquere, et secundum suam electionem alia ad salutem via pervenire. Quod quia homini omnino impossibile est, propterea rectissime dicitur, quod homo sine his omnino salvari non potest. Deus autem sine his hominem salvare potest, qui virtutem suam et sanctificationem et salutem quocunque ipse voluerit modo homini largiri potest. Illo namque spiritu quo docet hominem sine verbo, justificare etiam valet si voluerit sine sacramento; quia virtus Dei ex necessitate elementis non subditur, etiam si gratia Dei ex dispensatione per sacramenta donetur. Hinc est quod quosdam etiam sine hujusmodi sacramentis justificatos legimus et credimus salvatos. Quemadmodum Jeremias in utero sanctificatus legitur, et Joannes Baptista ex utero matris de Spiritu sancto implendus prophetatur, et qui sub naturali lege justi Deo placuerunt: haec sacramenta habuisse non legimus, de quorum tamen salute nequaquam dubitamus, et qui ex illis sacramenta ista post justificationem susceperunt signa magis justitiae suae habuerunt in istis quam causam ex istis. Qui vero per spiritum Dei qui quidquid confertur in istis, sine istis perceperunt, damnabiliter istis non caruerunt, quia ut ista non perciperent, vel ratio temporis non poposcit, vel necessitas non permisit, nunquam contemptus religionis effecit. Nullus ergo in elementis sic legem divinae justitiae constituat, ut dicat hominem nec justificari posse sine his etiam si gratiam justificantem habuerit, nec salvari posse sine his etiam si justus fuerit, cum ab his percipiendis vel articulus necessitatis excludit vel sicut diximus, ad haec percipienda ratio temporis non constringit. Quemadmodum ii qui sub naturali lege erant justi, ejusmodi sacramentis non imbuebantur, sicut et praeceptis ejusmodi non tenebantur. Quicunque ergo rem sacramenti in fide recta et charitate vera habuerunt, sacramentis istis damnabiliter non caruerunt; quia ea vel pro tempore suscipere non debuerunt, vel pro imminente necessitate suscipere non potuerunt. Quid igitur tibi videtur, tu quicunque sacramenta Dei veneraris, et cum te sacramenta Dei honorare putas Deum inhonoras? Sacramentis indicis necessitatem, et auctori sacramentorum tollis potestatem, et negas pietatem. Dicis mihi quod qui non habet sacramenta Dei salvari non potest, et ego dico tibi qui habet virtutem sacramentorum Dei perire non potest. Aut nega virtutem esse posse ubi sacramentum non est, aut si concedis virtutem nega damnationem. Utrum est majus sacramentum, an virtus sacramenti? Utrum est majus, aqua an fides? Si vis dicere verum, dic fides. Si ergo sacramentum aquae quod minus est salvat quosdam non habentes fidem; et non imputatur eis quod fidem non habent, quia eam habere non possunt. Quomodo fides quae major est non liberat habentes fidem et sacramentum aquae non habentes; et non multo magis parcetur eis pro eo quod sacramentum aquae non habent, quod quidem habere voluerunt, sed non potuerunt? Sed dicis: Quomodo ergo intelligimus quod scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum? (Joan. III.) Et ego te interrogo quomodo intelligendum putas quod scriptum est: Qui credit in me mortem non videbit in aeternum? (Joan. XI.) Tu dicis quod qui non facit hoc non salvatur, et ego dico quod qui hoc facit non damnatur. Quis ergo erit medius locus ejusmodi homines capiens, nec salvandos quia aquam non habent, nec damnandos quia fidem habent? Est homo qui habet fidem, et cum fide dilectionem, aquam non habet; non tamen aquam contemnens, sed aquam habere volens et non valens. Hunc ergo aqua absens damnabit, et non potius fides et devotio praesens salvabit? Quid ergo, dicis, mihi est cum sacramentis? Habebo fidem et dilectionem et virtutes alias; et bonus ero, et sufficiet mihi. Vide ergo si dilectionem Dei habere potes, et praecepta ejus contemnere? Si ergo dilectionem Dei habes, stude, satage, conare, quantum potes perficere mandata ejus; et si incidis in necessitatem, quaere pietatem. Si enim necessitas non est quae praetendatur: contemptus non excusatur. Vide ergo quod sacramenta Dei medicinae sunt spiritales; quae foris corporibus adhibentur per visibilem specimen, sed intus animas sanant per invisibilem vitutem. Quorum quidem institutio quantum ad praecipienten, dispensationis est, susceptio vero quantum ad obedientem necessitatis. Vis scire quod in istis visibilibus speciebus ad curandos morbos spiritalis remedium Deus non sumit, sed solum sacramentum constituit? Accipe sacramentum de sacramento. Aegrotavit Ezechias et missus est ad eum Isaias propheta, qui ei mortem imminentem praediceret. Quo audito terrore et dolore compunctus, lacrymas cum prece fudit et misericordiam impetravit. Remittitur continuo Isaias, ut quindecim annos vitae illius adjiciendos annuntiet, et ad virtutem amplius sacramenti commendandam vulneri ejus curando novam novo modo medicinam praeparet. Apposita est medicina foris, ut virtus occulta intus operaretur et non erat sanitas ex medicina, quoniam secundum se contraria sanitati erat medicina, ut aperte monstraretur, quoniam ex illa non erat quod per illam erat. Magnum de sacramentis sacramentum commendatum est. Aeger est genus humanum, quod languet et intus per iniquitatem, et foris per mortalitatem. Ad quem sermo propheticus mittitur, ut ei mors imminens non solum praesens, sed et futura annuntietur. Qui terrentur confitentur, plorant et orant, et misericordiam impetrant. Remittitur sermo propheticus qui nos de longioris vitae spatio indulto certos efficiat. Quia eadem nos scriptura aeternae vitae promissione consolatur poenitentes quae de perpetuae mortis damnatione terret in peccato persistentes. Apponitur medicina curandis ulceribus nostris, quae cum ex sui qualitate morbo contraria ostenditur; in curatione aegroti non medicinae, sed medentis virtus evidentissime declaratur. Ipsa medicina, ipsa sunt sacramenta, quae dum foris nobis per ministros sacrae dispensationis corporaliter adhibentur, vulnera animarum nostrarum invisibiliter curantur, ut curati et sanati ad perpetuae vitae repromissionem portingere possimus. Quae quidem vita quindecim annorum numero signata est, quae et in praesenti per requiem mentis septenario inchoatur, et in futuro per mortalitatem carnis octonario perficitur. Quae tamen medicina quantum ad suam naturam spectat, augere morbum habuit non curare, quia terrena omnia (quantum ad illorum qualitatem et nostram infirmitatem pertinet) corruptionem animarum operari solent potius quam curationem. Per quae tamen Deus cum nostram sanitatem perficit, quid aliud quam suae virtutis potentiam evidenter ostendit; cum in eodem nostrum procurat remedium a quo infirmitatis et corruptionis traximus morbum? Non itaque istis ascribatur, quod per ista nobis administratur, neque in illis visibilem ita veneramur speciem, et invisibilem eis subjicere veritatem convincamur. Hac consideratione diligenter intuentibus manifestum fit, quantum vel illi debeant quod foris in specie sacramenti visibiliter cernitur, vel illi quod in virtute sacramenti intus invisibiliter operatur. Et haec quidem omnia ad hoc spectant quod prop situm erat investigandum, quare videlicet instituta sint sacramenta.