|
Restat nunc tertia pars de quatuor quae proposita fuerant, discutienda.
In triplici materia omnia divina sacramenta conficiuntur, scilicet aut
in rebus, aut in factis, aut in verbis. Quia enim totus homo corruptus
erat, totum quod hominis foris erat ad sacramentum sumendum erat, ut
totum in sacramento foris sanctificetur, et in toto virtus sacramenti
intus remedium operetur. Itaque in rebus sacramenta sanctificanda erant.
Ut sanctificaretur hominis materia, in factis ut opera; in dictis ut
verba, ut totum videlicet sanctum sit, et quod homo est, et quod hominis
est. In rebus conficiuntur sacramenta, sicut videlicet sacramentum
baptismi in aqua, sacramentum unctionis in oleo, sacramentum corporis et
sanguinis Christi in pane et vino, et quaecunque sunt aliae corporales
species in quibus sacramenta divina conficiuntur. In factis etiam
sacramenta inveniantur, quemadmodum videlicet cum signum crucis vel pro
munimine contra adversas potestates opponentes, vel pro sanctificatione
quibuscunque rebus sanctificandis imprimentes facimus, vel cum etiam
expansis manibus sive elevatis in oratione, inclinatione sive erectione,
sive conversione, sive alio quocunque gestu vel motu, vel actu, sacrum
aliquid et sacrae rei signum exprimimus. In dictis sacramentum
invenitur, quemadmodum est invocatio Trinitatis, et caetera hujusmodi,
quotiescunque cum verborum prolatione sacrum aliquid et sacramentum
exprimimus et significamus. Porro sciendum est quod cum his tribus modis
sacramenta conficiantur; illa tamen magis proprie et principaliter
sacramenta dicuntur in quibus virtus est per sanctificationem, et
effectus salutis per operationem. His breviter de materia sacramentorum
praelibatis ad sequentia transeamus.
|
|