CAP. VII. Quod tria genera sunt sacramentorum.

Tria genera sacramentorum in prima consideratione discernenda occurrunt. Sunt enim quaedam sacramenta in quibus principaliter salus constat et percipitur, sicut aqua baptismatis, et perceptio corporis et sanguinis Christi. Alia sunt quae etsi necessaria non sunt ad salutem (quia sine his salus haberi potest) proficiunt tamen ad sanctificationem, quia his virtus exerceri et gratia amplior acquiri potest, ut aqua aspersionis, et susceptio cineris, et similia. Sunt rursum alia sacramenta quae ad hoc solum instituta esse videntur, ut per ipsa ea quae caeteris sacramentis sanctificandis et instituendis necessaria sunt, quodammodo praeparentur et sanctificentur, vel circa personas in sacris ordinibus perficiendis, vel in iis quae ad habitum sacrorum ordinum pertinent initiandis et caeteris hujusmodi. Prima ergo ad salutem, secunda ad exercitationem, tertia ad praeparationem constituta sunt. His igitur prout ratio postulare videbatur pertractis, ad ea quae restant explicanda transimus.