|
Tria sane sunt quae ab initio sive ante adventum Christi, sive post ad
salutem obtinendam necessaria fuerunt, id est fides, sacramenta fidei,
et opera bona. Quae tria ita cohaerent ut salutis effectum habere non
possint si simul non fuerint. Fides enim sine operibus, teste Scriptura,
mortua est (Jacob. II). Rursum ubi non est fides, opus bonum esse non
potest. Item qui fidem operantem habent, si sacramenta Dei suscipere
renuunt, salvari non possunt, quia dilectionem Dei non habent cujus
praecepta in sacramentis ejus contemnunt. Verumtamen ubi fides cum
dilectione est, sicut non minuitur meritum etiam si opus quod in bono
proposito devotionis est exterius non perficitur, sic salutis effectus
non impeditur etiam si sacramentum quod in vera voluntate et desiderio
est, articulo necessitatis excluditur. Ubi autem tria simul haberi
possunt, sine periculo salutis nullatenus abesse possunt, quia nec fides
meritum habet si dum potest operari negligit, nec opus bonum est aliquid
si sine fide fit. Et rursum fides operans hominem sanctificare non
sufficit, si eam quae in sacramentis Dei constat sanctificationem
suscipere contemnit. Tria ergo simul sunt, fides, sacramentum, et opus.
In fide, Christiano fortitudo tribuitur, in sacramentis, arma; in
operibus bonis, tela contra diabolum pugnaturo.
|
|