PARS DECIMA.

DE FIDE.


CAP. PRIMUM. De fide septem esse inquirenda.

De fide tractare volentibus, septem inquirenda proponimus. Quid sit fides. In quo constat fides. De incremento fidei. De his quae pertinent ad fidem. An ab initio secundum mutationem temporum, mutata sit fides credentium. Quid sit quo nihil minus vera fides unquam habere potuit. De sacramento fidei et virtute ipsius. Singula suo ordine prosequamur.