|
Fides est, ut ait Apostolus, substantia rerum sperandarum, argumentum
non apparentium (Hebr. XII). Si per fidem ea quae creduntur fide,
significata intelligimus (sicut per visionem nonnunquam non eam qua
videmus, sed quod videmus accipimus) convenienter fides substantia rerum
sperandarum dicitur, quia fide ea quae vere subsistunt bona sperantibus
et exspectantibus illa ventura creduntur. Secundum quam acceptionem non
irrationabiliter etiam argumentum non apparentium dicitur; quia quae
ratione humana non comprehendimus, sola fide nobis credibilia esse et
vera persuademus. Quod si hanc diffinitionem alio modo exponimus
possumus dicere quod fides non in eo quod sit, sed quod faciat
diffinitur, ut sit sensus. Fides est substantia, id est subsistentia,
rerum sperandarum, id est futurorum bonorum, quae ventura sperantur a
nobis, et quae sola digna sunt spe et exspectatione nostra, quoniam in
ipsis constat bonum nostrum. Est ergo fides substantia rerum
sperandarum; quia bona invisibilia quae per actum nondum praesentia,
sunt jam per fidem in cordibus nostris subsistunt; et ipsa fides eorum
in nobis subsistentia eorum est. Cum enim res quaelibet apud nos
subsistant; vel per actum, quando videlicet praesentes sensu
comprehenduntur, vel per intellectum, quando absentes; vel etiam non
existentes in similitudine sua et in imagine per intellectum capiuntur;
vel etiam per experientiam, quando ea quae in nobis sunt sentiuntur a
nobis, ut est gaudium, tristitia, timor et amor, quae subsistunt in
nobis et sentiuntur a nobis: nullo horum modorum invisibilia Dei
comprehenduntur a nobis quae credi solum possunt, comprehendi omnino non
possunt. Neque enim actu praesentia sunt ut sensu comprehendantur, quia
nec corpora sunt nec in corporalibus subsistunt. Neque in similitudine
aliqua imaginabiliter ab animo comprehendi possent, quia longe omnem
similitudinem et corporum et corporalium suae divinitatis et puritatis
excellentia transcendunt. Neque quemadmodum illa quae in nobis sunt et
sentiuntur a nobis; quoniam neque de substantia animi sunt, neque de his
quae in animo subsistunt. Ergo fide sola subsistunt in nobis; et
subsistentia eorum est fides eorum, qua creduntur quia sunt, sed non
qualia sunt comprehenduntur. Ergo Deus credi potest, comprehendi omnino
non potest. Dicis mihi: Quid dicam? Quid est Deus? Ego tibi respondeo
quod indicibile omnino est quid est Deus. Saltem, inquis, quid cogitabo
quando cogitare volo quid est Deus? Amplius dico quia incogitabilis est
Deus. Quidquid dicitur vel cogitatur, secundum aliquid dicitur vel
secundum aliquid cogitatur. Quod enim secundum aliquid dici vel cogitari
non potest, dici omnino et cogitari non potest. Quid ergo dices vel
cogitabis, cum id quod Deus est dicere vel cogitare volueris: Si terram
cogitas, si coelum cogitas, si omnia quae in coelo sunt et in terra
cogitas, nihil horum est Deus. Denique si spiritum cogitas, si animam
cogitas: non est hoc Deus. Scio, inquis, quod hoc non est Deus, tamen
hoc simile Deo est, et similitudine sua Deus demonstrari potest. Vide
quale simile si spiritum demonstrare velles et corpus ostenderes, qualis
similitudo haec esset, et tamen plus longe est Deus et spiritus quam
spiritus et corpus. Omne enim quod creatum est minus ab invicem distat,
quam ille qui fecit ab eo quod fecit. Non potest cogitari Deus quid est,
etiam si credi potest quia est, non qualis est comprehendi. Quod, inquit
Apostolus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit (I Cor. II); hoc est illud quod dicere volumus, si tamen dicere
possumus quod cogitare non possumus. Quod nec oculus vidit, nec auris
audivit, quia sensu non percipitur. Nec in cor hominis ascendit; quia
cogitatione non comprehenditur.
Erant enim tria quaedam: corpus et spiritus et Deus: corpus quidem
mundus erat, anima spiritus. Et ipsa anima, quasi in medio quodam erat
habens extra se mundum, intra se Deum, et acceperat oculum quo extra se
mundum videret et ea quae in mundo erant: et hic erat oculus carnis.
Alium oculum acceperat quo seipsam videret et ea quae in ipsa erant, hic
est oculus rationis. Alium rursum oculum acceperat quo intra se Deum
videret et ea quae in Deo erant, et hic est oculus contemplationis. Hos
igitur oculos quandiu anima apertos et revelatos habebat, clare videbat
et recte discernebat; postquam autem tenebrae peccati in illam
intraverunt, oculus quidem contemplationis exstinctus est, ut nihil
videret; oculus autem rationis lippus effectus ut dubie videret. Solus
ille oculus qui exstinctus non fuit in sua claritate permansit, qui
quandiu lumen habet clarum, judicium dubium non habet. Oculus vero
rationis quandiu lumen ejus est nubilum, judicium certum habere non
potest; quia quod clare non videt discernit ambigue. Hinc est quod corda
hominum facilius sibi consentiunt in his quae oculo carnis percipiunt,
quam in his quae acie mentis et sensu rationis attingunt, quia ubi in
videndo non caligant, in judicando non discrepant. Homo ergo quia oculum
carnis habet mundum videre potest, et ea quae in mundo sunt. Item quia
oculum rationis ex parte habet, animum similiter ex parte videt et ea
quae in animo sunt. Quia vero oculum contemplationis non habet, Deum et
quae in Deo sunt videre non valet. Fides ergo necessaria est qua
credantur quae non videntur, et subsistant in nobis per fidem, quae
nondum praesentia nobis sunt per speciem. Sic itaque substantia illorum
est fides, quia per solam fidem subsistunt nunc in nobis: et argumentum
similiter illorum est fides, quia per solam fidem probantur a nobis. Non
enim aliud argumentum majus de illis dubitantibus proferre possumus,
quam quod illa quae creduntur fide, ratione non comprehenduntur. Quod
enim aliud argumentum ad illa esse potest, quibus simile et comparabile
nihil esse potest? Cum utique argumentum nullatenus esse posset, nisi
aliquam cum illo ad quod argumentum esset similitudinem etiam haberet.
Quae igitur omnem similitudinem et comparationem transcendunt, qua
similitudine argui et comprobari possunt? nisi quia ex fide et devotione
praecedentium sanctorum colligimus, quoniam ad illa quae futura
praedicantur bona increduli esse non debemus. Magna enim est ratio haec
et omnino fide digna; quia nequaquam sancti et justi omnes pro aeternae
vitae desiderio tanta constantia praesentem vitam despicerent, si non
amplius aliquid et ultra nostram intelligentiam de illius veritate
praesensissent. Sic itaque fides est substantia rerum sperandarum; quia
per eam jam quodammodo quae futura sunt subsistunt in nobis, et
argumentum non apparentium; quoniam per ea quae occulta sunt approbantur
a nobis. Sed quia in hac descriptione non quid sit fides, sed quid
faciat fides ostenditur; nec ea quae de praeteritis vel de praesentibus
habetur fides diffinitur, si quis plenam ac generalem diffinitionem
fidei signare voluerit dicere potest:
|
“Fidem esse certitudinem quamdam animi de rebus absentibus, supra
opinionem et infra scientiam constitutam.”
|
|
Sunt enim quidam qui audita statim animo repellunt et contradicunt his
quae dicuntur: et hi sunt negantes. Alii in iis quae audiunt alteram
quamcunque partem eligunt ad existimationem, sed non approbant ad
affirmationem. Quamvis enim unum ex duobus magis probabile intelligunt,
utrum tamen adhuc idipsum verum sit asserere non praesumunt: hi sunt
opinantes. Alii sic alteram partem approbant, ut ejus approbationem
etiam in assertionem assumant: hi sunt credentes. Post ista genera
cognitionis illud perfectius sequitur cum res non ex auditu solo, sed
per suam praesentiam notificatur. Perfectius enim agnoscunt qui ipsam
rem ut est in sua praesentia comprehendunt, hi sunt scientes. Primi ergo
sunt negantes, secundi dubitantes, tertii opinantes, quarti credentes,
quinti scientes.
Ex his ergo conjici potest quare fidem certitudinem appellamus, quoniam
ubi adhuc dubitatio est fides non est. Patet etiam quare ipsam
certitudinem quam fidem appellamus supra opinionem vel aestimationem, et
infra scientiam dicimus esse constitutam. Quia nimirum aliquid credere
sicut minus est quam scire; sic plus est quam opinari et aestimare.
Minus dico non quantum ad meritum, sed quantum ad cognitionem. Nisi enim
credere aliquando quantum ad meritum plus esset quam vera videre,
nequaquam visio subtraheretur ut fides mereretur. Nec dictum fuisset:
Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). Propterea dixi credere
aliquando plus esse quam videre, sed quantum ad meritum non quantum ad
gaudium. Alioquin quantum ad cumulum felicitatis et perfectionem
veritatis plus est praesentem videre quam absentem credere, sicut et
plus est fide stare quam opinione nutare. Recte igitur dictum est:
|
“Fides est certitudo rerum absentium supra opinionem et infra scientiam
constituta.”
|
|
Quamvis etiam nonnunquam ipsa quae ex praesenti contemplatione nascitur
certitudo, abusive fides appelletur. De illa autem quae proprie
appellatur fides, dictum est:
|
“Nam si vides, non est fides.”
|
|
|
|