CAP. III. Quae sint illa in quibus fides constat.

Duo sunt in quibus fides constat: cognitio et affectus, id est constantia vel firmitas credendi. In altero constat quia ipsa illud est; in altero constat quia ipsa in illo est. In affectu enim substantia fidei invenitur; in cognitione, materia. Aliud enim est fides qua creditur; et aliud quod fide creditur. In affectu invenitur fides; in cognitione id quod fide creditur. Propterea fides in affectu habet substantiam, quia affectus ipse fides est; in cognitione habet materiam, quia de illo et ad illud quod in cognitione est, fides est. Credere igitur in affectu est, quod vero creditur in cognitione est. Cognitionem autem hic intelligimus scientiam rerum non illam quae ex praesentia ipsarum comprehenditur, sed illam quae auditu solo percipitur, et ex verborum significatione manifestatur. Cum illud quod dicitur et ab illo qui audit, intelligitur, quod dicitur, etiam si nesciat utrum sit an non sit ita ut dicitur; scientia tamen est inquantum intelligit et scit quid est quod dicitur. Haec autem scientia cognitio est, quae sicut sine illa scientia esse non potest qua res esse vel non esse scitur, ita sine fide esse potest qua res esse vel non esse creditur. Ad hanc cognitionem si fides accedat ut credatur quod audiebatur et intelligebatur, est credulitas in cognitione, et invenitur in credulitate fidei substantia, in cognitione materia. Potest autem cognitio hujus sine omni fide esse; fides autem sine omni cognitione esse non potest, quoniam qui audit aliquid et intelligit, non semper credit; qui autem nihil intelligit nihil credit, quamvis aliquando credere possit quod non intelligit. Nam et fides etiam est de fide qua creditur quod nescitur, quia scienti et credenti creditur. Ille enim qui credenti credit, non inconvenienter credere dicitur quod ille credit cui credit; et si nesciat illud quid scit quod credit, et scit cui credit. Tales sunt simplices in sancta Ecclesia qui perfectioribus credentibus et cognoscentibus credunt, qui nimirum in sua simplicitate salvantur, nec ab illorum merito alieni sunt, quamvis ad cognitionem illorum non pertingunt. Scriptum est: Boves arabant et asinae pascebantur juxta eos (Job I). Simplices quippe in sancta Ecclesia quamvis cum perfectis occulta sacramentorum Dei rimari non valeant; quia tamen se ab illorum societate non dividunt quasi juxta eos positi in eadem fide et spe bene operando se pascunt. Sic ergo fides aliquando cum cognitione est, quando scitur quod creditur; aliquando sine cognitione, quando scienti tantum et credenti creditur. Necesse est tamen semper aliquam cognitionem esse cum fide quae ipsam fidem per intentionem dirigat; quia si nihil ex his quae credenda sunt cognosceretur, non haberet fides quo se per intentionem in bono opere dirigeret, neque ad quid bene operando spem suam excitaret. Sed aliud est in quibusdam cognitionem fide transcendere; aliud illa quae nunquam ignoranda sunt credenda nescire. Illic meritum fides habet ubi etiam cognitione non discernit; hic quia a cognitione omnino destituitur cadit ipsa, et fides ejus desistit.