|
Duo sunt secundum quae fides crescere dicitur: cognitio et affectus, id
est constantia vel firmitas credendi. Secundum cognitionem fides
crescit, quando eruditur ad scientiam. Secundum affectum crescit, quando
ad devotionem excitatur et roboratur ad constantiam. Quorumdam fides
cognitione magna est; affectu parva. Quorumdam vero affectu magna,
cognitione parva. Alii fidem et cognitione et affectu magnam habent.
Alii et cognitione et affectu parvam. Verumtamen affectum magnum in fide
magis laudabilem esse quam cognitionem magnam Dominus manifeste ostendit
ubi fidem grano sinapis comparavit, quod quantitate quidem parvum est
sed non fervore. Hinc mulieri Chananeae parum quidem adhuc scienti sed
multum confidenti, dictum est: Mulier magna est fides tua (Matth. XV).
Illa namque apud Deum fides magna reputatur, quae etsi minus vigeat
scientia, per constantiam tamen foris ostenditur. Cum ergo fides
cognitione crescit, adjuvatur, cum vero affectu crescit promeretur. Item
secundum incrementum fidei, tria genera credentium inveniuntur. Quidam
enim fideles sunt qui sola pietate credere eligunt, quod tamen utrum sit
credendum an non credendum sit ratione non comprehendunt. Alii ratione
approbant quod fide credunt. Alii puritate cordis et munda conscientia
interius jam gustare incipiunt quod fide credunt. In primis, sola pietas
facit electionem: in secundis, ratio adjungit approbationem; in tertiis,
puritas intelligentiae apprehendit certitudinem. Quartum genus hominum
est quibus credere est, solum fidei non contradicere, qui consuetudine
vivendi magis quam virtute credendi fideles nominantur. Solis enim
transeuntibus intenti nunquam mentem ad futura cogitanda sublevant; et
quamvis fidei Christianae sacramenta cum caeteris fidelibus usu
percipiunt, quare tamen Christianus sit homo vel quae spes Christiano
sit in exspectatione bonorum futurorum non attendunt. Hi, quamvis nomine
fideles dicantur, re tamen et veritate longe sunt a fide. Tamen
hujusmodi aliquando divina gratia visitantur; et ad sui considerationem
excitantur, ut quare homo natus sit, an alia post hanc vitam sequatur
inquirant; an praemia justis et peccatoribus tormenta reposita sint; et
an post finem operis sequatur praemium justae retributionis. Tali
consideratione in corde oborta, magno mox trepidationis motu de dubio
vitae mortalis conscientia ipsa concutitur; et quanto magis sibi erranti
periculum imminere cernit, tanto magis ad cognitionem veritatis
pervenire satagit. Considerat in hoc mundo tam diversas esse hominum
existimationes, super his in quibus salus hominis constat. Pagani in
plures unitatem divinitatis scindunt. Judaei creatorem confitentur,
salvatorem non agnoscunt. Et in his omnibus mens fluctuat; et nisi
pietate in suo teneretur, fortassis abjecta veritate falsitatem
sequeretur. Accedit ad haec (Spiritu sancto suggerente) ratio, quoniam
in multis dubiis si unum aliquid relinquitur ut unum aliud eligatur,
dubietas non tollitur, sed mutatur. Accedit ad hanc alia ratio major,
melius est confiteri unum principium quam multa; quia ubi multitudo est,
aut pluralitas superflua est, aut unitas imperfecta. Adhuc amplius,
melius est creatorem confiteri pariter et salvatorem quam creatorem
solum, qui creatorem dicit majestatem confitetur; qui Salvatorem
intelligit, pietatem veneratur. Et maximum bonum hominis est ut in Deo
suo et majestatem inveniat quam oculo cordis contempletur; et
humanitatem quam oculo carnis speculetur, ut totus homo in Deo
beatificetur. His rationibus animus confortatus, ad ampliorem religionis
divinae devotionem excitatur; devotione autem mundatur et purificatur ut
mundo corde jam quodammodo praegustare incipiat, id ad quod fide et
devotione cognoscendum festinat. Ita munda conscientia invisibilibus
documentis, et secreta et familiari visitatione de Deo suo quotidie
eruditur et certificatur; in tantum ut jam quodammodo eum per
contemplationem praesentem habere incipiat; et nulla jam ratione ab ejus
fide et dilectione (etiam si totus mundus in miracula vertatur) avelli
queat. Isti ergo sunt tres gradus promotionis fidei, quibus fides
crescens ad perfectum conscendit. Primus per pietatem eligere; secundus
per rationem approbare; tertius per veritatem apprehendere.
|
|