CAP. V. De iis quae ad fidem pertinent.

Quaeritur etiam quae res ad fidem pertineant, quas credere oportet eum qui fidelis jure nominatur. Nam fides illa qua aliquid creditur hoc modo ut qui credit fide illa, fidelis non dicatur; praesentis propositi non est. Sine fide enim etiam infideles non vivere manifestum est, ex hoc quod omnis homo in hac vita vivens, sicut habet quaedam quae per experientiam sentiat, ita quaedam etiam habet quae nec visa nec experta, sola fide credat. Fidem tamen quae in Deum est nequaquam habere dicitur, nisi qui illa credit quae credendo et amando homo Deum promeretur. Haec sunt ergo quae ad fidem pertinere dicuntur quae credendo homo fidelis nominatur. Quae vero ista sint si diligenter inquirimus, in duobus haec principaliter constare invenimus. Sunt enim quaedam duo, et haec duo in uno sunt; et unum sunt haec duo. Creator et salvator duo nomina sunt et res una; tamen aliud notat creator, aliud salvator. Creator quia fecit nos, salvator quia redemit nos. Primum non eramus et facti sumus; postea perieramus et redempti sumus, et ab uno utrumque factum est, ut bonum nostrum totum esset ab uno, et totum in uno, et unum. Creatori debemus quod sumus, salvatori quod reparati sumus. Haec ergo sunt duo quae fidei proposita sunt credenda, creator et salvator, et quae pertinent ad creatorem et quae pertinent ad salvatorem similiter. Creator et quae pertinent ad creatorem: hic est una pars fidei. Salvator et quae pertinent ad salvatorem: hic est altera. In prima parte discernit fides inter Creatorem et opera sua; in secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramenta sua. Ad Creatorem pertinent opera conditionis quae sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent opera restaurationis quae complentur sex aetatibus. In prima parte ad fidem pertinet confiteri unum creatorem, et ab eo facta esse omnia quae habent esse. In secunda parte ad fidem pertinet venerari unum salvatorem, et credere ab eo reparata esse perdita, quibus datum est vel dandum beatum esse. In prima parte recta fides inter creatorem et creaturam ita discernere debet ut unicuique horum quod suum est tribuat; et vicissim alterius proprietatem in alterum non transfundat, id est nec creaturae attribuat Creatoris majestatem; nec Creatori ascribat creaturae infirmitatem, nec Deum concludat tempore, nec creaturam extendat aeternitate. Ita fides si unicuique quod suum est tribuit, recte offert; si inter utrumque bene discernit recte dividit, et non peccat. Si vero in quolibet horum delinquitur, fides sane necesse est ut detrimentum patiatur. Nam illi qui creaturam pro Deo coluerunt gemino errore decepti, vel creaturam aeternam, vel Deum temporalem esse crediderunt; quid isti aliud dicendi sunt fecisse quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturae tribuisse Creatori? Rursus philosophi gentilium quamvis inter Creatorem et opus ejus recte discernerent; nequaquam tamen fideles appellandi sunt, quia fidem de Salvatore non habuerunt. Sequuntur ergo deinde ea quae in secunda parte posuimus, ubi primum in Salvatore agnoscimus redemptionem; in sacramentis ejus redemptionis praeparationem. Prima pars fidei spectat ad debitum naturae; secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus. Ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus.