|
Sequuntur de hinc duo illa quae in prima distinctione hujus tractationis
proposuimus quinto et sexto loco post quatuor ista de quibus hactenus
tractatum est prosequenda. Quorum unum est an secundum mutationem
temporum ab initio fides credentium mutata sit; sive una eademque fidei
forma et in iis qui ab initio fuerunt et qui usque in finem credentes
futuri sunt sanctis consistat. Alterum vero quid sit quod ab initio
nihil minus unquam fides recta habere potuit, id est quid sit illud cui
nihil unquam demi potuit, ut fides recta constaret, etiam si aliquid
adjici potuit ut cresceret. Haec duo ratione cohaerent, et ideo indivise
pertractari exposcunt. Nec levi consideratione in hujusmodi opus esse
putemus, ubi tam multae sunt existimationes et opiniones hominum et tam
diversa fide de recta fide disputatur, nec parvum hoc esse periculum
putandum est. Quomodo enim de iis quae credenda sunt fide bene sentire
possumus, si de ipsa fide male sentimus? Propterea consideranda sunt
diligenter singula quae dicuntur, ut ea dicamus et sentiamus in quibus
dum fidem rectam asserere nitimur sanae fidei obviare non convincamur.
Sunt homines qui quasi quadam pietate impii in Deum efficiuntur, et dum
ultra id quod in veritate est sentiunt in ipsam veritatem offendunt.
Haec autem ignorantia multos parit errores, tam de bonitate quam de
veritate. Dicunt alii bonitati divinae non esse conveniens ut in opera
sua crudelis esse dicatur, et ut aliquid ex his quae fecit perire
permittat qui nihil ad hoc fecit ut pereat. Ita dum se honorare putant
bonitatem, offendunt veritatem. Qui enim pius fuit ut non existentia
crearet, justus est ut errantia et delinquentia judicet.
Alii dicunt ad justitiam hominis pertinere ut in hac vita sine pugna
vivat, cum potius justus esse non possit si non pugnet. Neque enim ad
justitiam hujus vitae pertinet non tentari, sed a tentatione non
superari, nec ut qui bonus est nunquam cadat; sed, cum ceciderit ut
resurgat. Similiter sunt qui dicunt fidelem non esse qui vel aliter
credit quaedam, quia per infirmitatem comprehendere non valet qualiter
in ipsa veritate est, vel non omnia credit, quia per ignorantiam capere
non potest quantum est. Et beatificandam putant hi fidem veram in
multitudine cognitionis potius quam in magnitudine devotionis, cum
pietas divina non attendat quanta cognitione credatur, sed magis quanta
devotione id quod creditur, diligatur.
Hoc idcirco commemoramus, quia agnovimus quosdam esse minus discretos,
qui humanae possibilitatis mensuram nesciunt; quia suam passibilitatem
non attendunt, et si attendunt, majori stultitia existimant hoc omnes
esse debere, quo se prae caeteris vident amplius aliquid accepisse.
Affirmant fidelem nulla ratione esse dicendum, qui non magna quaedam et
multa et sublimia fidei sacramenta agnoverit; et de majestate creatoris,
et de humilitate Salvatoris quorumdam disputationem, profunditatem,
rerum gestarum seriem memoria comprehenderit. Ipsam quoque divinitatis
naturam rudibus animis, et vix ad ea quae vident sufficientibus
explicandam, et corpoream ab incorporea natura subtili quadam
consideratione proponunt discernendam.
Sed illa quoque quae de sacramentis redemptionis nostrae in nativitate,
et passione, et resurrectione et ascensione Salvatoris nostri mundo jam
manifestata sunt, omnibus ab initio mundi justis et fidelibus, tam
majoribus quam minoribus, eadem cognitione patuisse ventura; qua a nobis
nunc cognoscuntur praeterita. Alioquin non vere dicendum fidem horum
omnium habuisse qui ista non agnoverunt. Ista autem omnia quae in
sacramento nostrae redemptionis completa sunt eos et credidisse et
agnovisse non solum hac ratione probare se putat, quod quemadmodum nos
modo ad illam redemptionem non pertineremus nisi haec omnia jam et facta
agnosceremus, et agnita crederemus; sic quidem illi per haec salvati non
fuissent, nisi haec omnia facienda agnovissent et agnita credidissent.
Verum etiam quia aliquoties Scripturae testantur, nullum ab initio sine
fide Christi esse salvatum; et beatus Augustinus de hoc ipso loquens sic
ait: Eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos pusillos cum
magnis: non Vetus Testamentum quod in servitutem generat; non lex quae
non sic est data ut possit vivificare, sed gratia Dei per Jesum
Christum. Quia sicut nos credimus Christum in carne venisse, sic illi
venturum; sicut nos mortuum, ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse,
ita illi resurrecturum; et nos et illi venturum ad judicium vivorum et
mortuorum.
Haec si vera sunt (sicut ab illis existimantur, et sicut a propositis
auctoritatibus affirmari videntur) aut in antiquis temporibus fuit
perrara salus; aut nimium numerosa perfectio, quorum quidem quodlibet
sapere, discretionis terminos excedere est. Quod si videtur
tolerabilius, imo etiam Deo dignius judicatur, ipsum replesse potius et
ditasse saecula illa multitudine perfectorum quam salvandorum tanta
fuisse paucitate contentum, quatenus et salvi non pauci tunc fierent, et
omnes nihilominus repleti Spiritu prophetico necdum revelata mysteria
jam tunc penetrarent; si, inquam, hoc recipitur benedicimus quidem Deum
in donis suis, sed quid tempori gratiae reservatum sit non videmus, nisi
quod tempus gratiae illud potius juxta scientiam hanc fuerit
appellandum; in quo tot et tantae Dei populo divitiae spiritus
affluebant, ut illud prorsus incredibile felicitate cerneretur impletum,
quod Moyses optabat cum diceret: Quis dabit ut omnes prophetent? (Num.
II.) Quaeso, quid simile attulit Evangelium? Frustra gloriatur Paulus de
primitiis spiritus quas putat cum suis coapostolis accepisse, cum nihil
tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Nunquid omnes
prophetae? (I Cor. XII.) Frustra, inquam, gloriatur de Evangelio suo,
quia non ab homine, neque per hominem illud acceperit; sed quasi
speciali quadam praerogativa per revelationem Jesu Christi, cum et ante
ipsum fuerit per spiritum etiam populis revelatum. Sed nec apostolus
Petrus illud propheticum ad sua tempora retorqueret: Effundam de Spiritu
meo super filios et filias vestras: et prophetabunt filii vestri, et
filiae vestrae (Joel. II; Act. II); si abundantior jam praecesserat
transactis saeculis effusio spiritus. Aut certe propheta, vel potius in
propheta Deus, si vere tempora illa apostolica cum hic diceret
intuebatur, non plane effundam; sed subtraham magis de Spiritu meo
dixisse debuerat. Quid enim? Si filiis Evangelii omnes veteres justos
pares facimus in scientia, nunquid non et superiores omnes in gratia,
consequenter fateri necesse est? Utpote quos non lectio sicut nos aut
praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus? Esto tamen,
toleremus nos nostram injuriam, et apostoli quoque suam, ut et ipsi
quoque minimi antiquorum justorum comparent in scientia, proferantur
minores in gratia. Sed est sane quod ullo omnino pacto merito non
ferimus, ut Dominus videlicet gloriae sentiatur, vel falli unquam
potuisse, vel fallere voluisse, et quidem ipse protestatus est: Inter
natos mulierum non surrexisse majorem Joanne Baptista (Matth. II). Vide
autem si non vere falsum fateri cogimur veritatis hoc testimonium; si
tantum tribuamus veteribus, quantum nec Joanni vindicare valemus. Non
utique fit injuria Joanni si quis ignorasse creditur, aut dicitur:
nimirum quod et ipse non diffitetur. Sed si quod praeconi veritatis
negamus, contra praeconium veritatis alteri damus; non tantum injuria,
sed blasphemia est, et plane contradicere non Joanni, sed veritati. Quid
ergo? Amicus Sponsi dubitat et quaerit: Tu es qui venturus es, an alium
exspectamus? (Ibid.) Et nos millibus hominum certitudinem de omnibus
nostro mendacio confirmamus. Nec ipsos de se ita veteres sensisse,
paucis advertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse
sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, et nomen meum
Adonai non indicavi eis (Exod. VI), subaudi sicut tibi. Ostendit ergo se
de Dei notitia plus aliquid praecedentibus patribus accepisse. David
quoque supra doctores suos et seniores donum intelligentiae sibi
audacter praesumit ita dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia
testimonia tua meditatio mea est (Psal. CXVIII). Et rursum: Supra senes
intellexi (ibid.). Sed et propheta Daniel: Pertransibunt, ait, plurimi,
et multiplex erit scientia (Dan. XII); ampliorem, scilicet notitiam
promittens, et ipse posteris. Sed, ut ait etiam sanctus Gregorius,
secundum incrementa temporum, crevit et scientia spiritualium Patrum; et
quanto viciniores adventui Salvatoris exstiterunt, tanto mysterium
salutis plenius perceperunt. Non est dubium quin his etiam qui
praesentes fuerunt multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibitio,
atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt: Beati oculi qui vident
quae vos videtis (Luc. X). Item: Vos autem dixi amicos, quia omnia quae
audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV). Multi, inquit, reges et
prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire
quae auditis et non audierunt (Luc. X). Quare? ut videlicet clarius
largiusque perciperent quod vix tenuiter obscureque praesenserant.
Alioqui, quid opus erat foris videre carnem, et carnis audire sermones,
si jam a Spiritu intus fuerant perfecte instructi de omnibus; praesertim
cum Dominus dicat: Caro non prodest quidquam; Spiritus est qui vivificat
(Joan. VI). Quod si prophetae et qui illustriores videbantur in illo
populo non omnes omnia aliquando aequaliter cognoscere valuerunt; sed
alii plus, alii minus, prout spiritus dabat, dividens singulis prout
volebat; idque absque praejudicio suae sanctitatis atque perfectionis,
quanto magis simpliciores quique justi sine detrimento salutis,
salvationis tempus modum et ordinem nescire potuerunt, quam tamen certa
spe et fide uti promissa fuerat firmissime tenuerunt. Quanti hodieque in
populo Christiano vitae aeternae saeculique futuri, quod indubitanter
credunt et sperant, et ardenter desiderant; formam tamen ac statum ne
cogitare quidem vel tenuiter norunt; ita ergo multi ante Salvatoris
adventum, Deum omnipotentem tenentes et diligentes, suae salutis
gratuitum promissorem, credentes in promissione fidelem, sperantes
certissimum redditorem, in hac fide et exspectatione salvati sunt; licet
quando et qualiter et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent.
Nam et ipsis apostolis quos justos fuisse nemo est qui ambigat;
praesente salvatore et regnum coelorum manifesta jam luce praedicante,
mysterium passionis in tantum adhuc ignotum fuisse atque occultum
legitur, ut ipso Domino hoc aperte praedicante et praedicente, illi nec
intelligere possent quae dicebantur. Duo quoque illi discipuli quibus
euntibus et dubitantibus in via Jesus apparuit; ad ipsius
interrogationem pulsati, inter caetera dixisse referuntur: Nos
sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV). In quo aperte
ostendunt quod redemptionem Israel per passionem Christi venturam non
crediderant, qui in ipsa passione de redemptione desperabant. Propter
quod et illis ibidem dicitur: O stulti et tardi corde ad credendum.
Nonne oportuit Christum pati et resurgere a mortuis, et ita intrare in
gloriam suam? (Ibid.) Postremo quod est mysterium a saeculis
absconditum; et ne forte putetur solis malis absconditum, subjecit
novissimis temporibus sanctis revelatum. Si omnes hoc ab initio boni
cognoverunt, quomodo vel mali hoc ignorare potuerunt, maxime cum ab
ipsis bonis qui hoc percepissent, qui vere boni vel mali essent; quibus
hoc revelandum vel celandum foret discerni non potuisset. Atque in hunc
modum consequens esse manifeste agnoscimus, ut si bonis omnibus haec
revelata confitemur, malis quoque non ignota fuisse non dubitemus. Porro
si hoc stare debebit, quis non videat quam ineffabiliter priora illa
tempora posterioribus saeculis praeferenda sint, cum fides quae hic
foris solo auditu verborum percipitur, illic per contemplationem
propheticae aspirationis, intus ab omnibus plena et manifesta veritatis
luce legeretur? Quid fides nostra comparatione fidei illorum, nisi, ut
ita dicam, non fides, sed opinio quaedam dicenda est? quos in tantum
certiores agnoscimus fuisse de futuro quam nos de praeterito; quoniam
illi quod in re non viderunt, agnoverunt per spiritum; nos quod non
vidimus, auditu solo percipimus per verbum. Quod si verum est, quis non
videat quod adventus Christi non solum illuminationem fidelibus non
attulit, sed certiorem et meliorem agnitionem abstulit? Quocirca rectam
fidem consulentes, commodiora saluti et propinquiora veritati
confiteamur: et cognitionem eorum quae ad fidem pertinent, sicut in uno
eodemque tempore secundum capacitatem diversorum differentem agnoscimus,
ita quoque per successionem temporum ab initio incrementis quibusdam
auctam in ipsis fidelibus non dubitemus. Unam tamen et eamdem fuisse
fidem praecedentium et subsequentium: in quibus tamen eadem cognitio non
fuit, sic indubitanter confitemur, quemadmodum in his quos in nostris
temporibus fideles cernimus eamdem fidem, et tamen non eamdem fidei
cognitionem invenimus. Crevit itaque per tempora fides in omnibus, ut
major esset, sed mutata non est, ut alia esset. Ante legem, Deus creator
credebatur; et ab eo salus et redemptio exspectabatur, per quem vero et
quomodo eadem salus implenda ac perficienda foret, exceptis paucis
quibus hoc scire singulariter in munere datum erat; a caeteris etiam
fidelibus non cognoscebatur. Sub lege autem persona redemptoris mittenda
praedicebatur, et ventura exspectabatur. Quae autem ipsa persona haec
foret homo, an angelus, an Deus nondum manifestabatur. Soli hoc
cognoverunt, qui per spiritum singulariter ad hoc illuminati fuerunt.
Sub gratia autem manifeste omnibus jam et praedicatur et creditur, et
modus redemptionis et qualitas personae redemptoris. Semper tamen in
Ecclesia Dei ab initio fidem et cognitionem fuisse credimus
incarnationis et passionis Christi; quia ab initio nunquam defuerunt,
qui hoc cognoverunt. Alii salvabantur, quia horum perfectioni fide
simplici jungebantur; et eos bene operando sequebantur.
|
|