CAP. VII. Quid sit quo nihil minus unquam fides vera habere potuit.

Haec sunt quibus ab initio nihil minus unquam recta fides habere potuit. Credere videlicet unum esse Deum creatorem omnium, Dominum et rectorem universorum; ipsum quidem non esse mali auctorem, eorum tamen qui in malis suis ejus misericordiam quaererent vel exspectarent futurum redemptorem. Haec simplicium fidei in initio suffecisse credimus, quibus, etsi nihil amplius additum est ad cognitionem, multum tamen collatum est ad devotionem. Isti quidem venturum in carne redemptorem, et in eadem carne moriturum, resurrecturum, et ascensurum; sive alia quaedam quae illis temporibus abscondita fuerunt, manifeste non cognoverunt. Et tamen fidem nativitatis et passionis, sive resurrectionis et ascensionis ejus, in hoc eos verissime habuisse dicimus; quia credentibus et scientibus haec fide et devotione sub spe et exspectatione ejusdem redemptionis adhaeserunt, quamvis modum ejusdem redemptionis suae similiter non cognoverunt. Sic ergo intelligendum putamus quod dicit beatus Augustinus, quod eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis; quia eamdem fidem mediatoris justi antiqui habuerunt pusilli cum magnis. Alii quidem quae ventura erant, sicut ventura credentes et cognoscentes; alii vero non quidem cognoscentes, sed credendo et desiderando, cognoscentibus et credentibus adhaerentes. Quod vero subjungit, quia sicut nos credimus in carne venisse, sic illi venturum, sicut nos mortuum, sic illi moriturum, etc., vel non ad omnes referendum est, sed ad eos tantum quibus ventura haec praescire singulariter datum est, ut omnes quidem eamdem fidem sed non eamdem fidei cognitionem habuisse dicantur; aut si de omnibus hoc dictum intelligitur, omnes qui futuram redemptionem crediderunt, haec etiam in quibus redemptio constabat credidisse, non inconvenienter affirmantur. Inquantum enim ipsam quae omnia haec continebat redemptionem venturam crediderunt, haec crediderunt, quamvis eamdem de ipsis omnes in credendo cognitionem non habuerunt. Hoc modo igitur sano intellectu dici potest omnes ab initio justos fidem Salvatoris habuisse, et omnes in fide redemptionis venturae justificatos fuisse, quia eamdem redemptionem vel venturam crediderunt, vel credentibus et cognoscentibus crediderunt; et cum fide sacramenta ipsius redemptionis, quae ab initio instituta sunt, ad sanctificationem susceperunt; et in ipsis eamdem redemptionem suam, quasi in umbra et figura portaverunt. Quod bene illi duo viri signaverunt, qui botrum in vecte suspensum, de terra promissionis ad filios Israel in desertum portaverunt. Botrus siquidem in vecte Christus in cruce est, cujus mysterium in sacramento duo populi portant. Qui praecesserunt, portaverunt quidem: sed non viderunt, quia praecedentes adventum ejus; sacramenta passionis ejus, omnes quidem per fidem portaverunt, sed non omnes per cognitionem, quod portaverunt intelligere meruerunt. Sequentes autem et portant et vident: quia fideles qui post adventum ejus in carne subsequuntur; sacramentum passionis ejus, et per fidem suscipiunt, et per revelatam jam cognitionem agnoscunt. Unde Beda in eamdem quaestionem: Unum, inquit, idemque Dominicae crucis trophaeum, prius prophetae et Moyses, quam apostoli noverant et praedicabant, sed prophetae hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus; apostoli autem apostolorumque successores patefacta luce Evangelii semper aperte praedicabant; ita ut nunc omnis populus Christianus scire et confiteri debeat fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt, quamvis omnis Dei populus etiam tunc ejusdem mysteria fidei in legalibus caeremoniis typice portaret.