CAP. VIII. Recapitulatio supradictorum.

Duo igitur sunt in quibus constat vera fides. Creator et redemptor. Unum tibi sine altero non sufficit. Utrumque agnosce, utrumque confitere. Si Creatorem credis agnoscisque quod factus es; si redemptorem confiteris, agnoscis quod reparatus es. Unus est creator et redemptor. In suo te fecit, in tuo te refecit; et utrumque unus fecit. Si ipse te fecisset, et alter te refecisset; deberes illi quod factus es, et deberes alteri quod refectus es. Et sic esset divisa intentio tua et dilectio et obedientia tua; et non esses unius totus. Et de duobus illum plus diligeres, a quo plus haberes. Qui creavit te, dedit tibi esse; qui redemit te, dedit tibi beatum esse. Propterea ne plus a te diligeretur alter quidam redemptor, quam ipse creator, voluit ipse creator esse redemptor, et sustinuit tuam passionem ut emeret tuam dilectionem. Missus est naturalis filius pro adoptandis, quia sine ipso alieni introducendi non fuerant in haereditatem. Venit sapientia, ut hostis non potestate, sed ratione vinceretor; et in his omnibus fides tua in uno constat, et ad unum et una, quia cum duo nominantur, unus significatur; quoniam unus creator est et redemptor. Creator ad naturam, salvator ad gratiam. In his duobus totum est et unum, hoc est in quo ab initio fides credentium una est, quamvis in eadem fide in aliis major, in aliis minor de istis cognitio fuerit, secundum diversitatem temporum, sicut uno et eodem tempore, in aliis major in aliis minor invenitur cognitio de his ipsis secundum capacitatem personarum. Quamvis ergo fides creverit, ut aliquando et in aliquibus major esset; non tamen mutata est, ut alia esset. Sed omnes fide una crediderunt unum, et omnes una fide justificati sunt, qui justificari meruerunt. Sine fide enim, ut ait Apostolus, impossibile est placere Deo (Hebr. II). Et sicut dicit beatus Augustinus: Ubi fides non erat, bonum opus non erat.